VITA SANCTI VINARDO [1] Temporibus Decii imperatoris persecutio Christianorum acriter in urbe grassabatur Romana, adeo ut paene omnes, qui Christum confitebantur, per impium jam supra dictum Augustum idolis sacrificare compellebantur, aut variis perimebantur tormentis. In illis itaque diebus fuit quidam homo Christianissimus, Genitus nomine, nobili genere inclitaque ortus prosapia, occulte Christianitatis servans habitum, multas pauperibus, viduis et orphanis devotissime praebendo eleëmosynas, observans illud: Date eleëmosynas, et omnia munda sunt vobis. Qui non ob amorem illicitae voluptatis, sed propter filiorum procreationem accepit secundum suam nobilitatem excellentissimis ortam natalibus uxorem, nomine Acliam, valde a Deo dilectam; qui per diuturnum tempus simul commorantes filium genuere nequiverunt. [2] Ambo autem erant justi incedentes in mandatis et justificationibus Domini, quorum uterque preces ad Dominum fudit, ut illorum viscera sacro semine dignaretur perfundere, quatenus filium procreare potuissent. Qui exaudivit preces, et dedit beatissimae Acliae conceptum; quod cernens beatus Genitus innumerabiles Deo reddidit gratias, sciens, Deo sibi propitio esse foecundam prolem generandam. Postmodum vero, praeclarissimo partu edito a matre, in ejus nativitate valde gavisi parentes, in ablutionem sacri Baptismatis in unum convenientes, puerum Deo dilectum, nomine suo vocaverunt Winardum. Cum autem crevisset, omnes mirabantur elegantem illius formam egregiamque pulchritudinem. Nam cum lustri haberet curricula transacta, tradiderunt illum beato Sixto, Papae Romano, poscentes eum, ut Puerum sacris imbueret disciplinis, qualiter ejus vestigia juxta humanum posse sequi valeret. Vir denique sanctissimus cum gaudio illum suscepit, et infra breve spatium vetus ac novum Testamentum ei memoriter tradidit. [3] Ipse autem puer, divina fultus Clementia, quamvis aetate esset puer, moribus tamen senex erat. Nam, si quis ex illius sodalibus atque juvenibus eum convitiaretur atque verberaret, cum gaudio magno propter nomen Domini patienter sufferebat. Videns quoque beatus Sixtus illius sanctitatem nec non et patientiam, per ordinem omnes ecclesiasticos gradus ei committens, ad ultimum ordinavit episcopum. Cum autem ipse in scholaribus moraretur disciplinis, beatissima mater ejus migravit a seculo. Pater nempe cujus, dolens multum de morte uxoris, noluit ullam accipere consolationem; sed tamen veniens ad beatum Sixtum, cui suum tradidit Filium, narravit illi dolorem, quem ex amissa contraxerat conjuge. Beatus itaque Sixtus multis verbis eum consolatus est; et jam consolatione praecepta abiit in domum suam, magnas Deo referens gratias pro conjuge, quam jam Dominus in regnum transtulerat suum. [4] Audiens autem hoc quidam homo, nomine Aclibertus, venit ad sanctum Winardum et cecidit ad pedes ejus, dicens: Obsecro te; domine, ut venias in domum meam, et liberes filiam meam ab infirmitate, qua detinetur: si enim hoc feceris, credam in Deum tuum. Tunc abiit sanctus Winardus cum illo et sanavit filiam ipsius in nomine Domini. Videns autem pater filiam sanatam, coepit deprecari beatum Winardum, ut baptisaret eum cum uxore et filia. Audientes itaque multi infirmi miracula, quae faciebat Winardus, coeperunt venire ad eum, ut sanaret eos: at ille curabat eos in nomine Domini. [5] Interea cum haec agerentur, quidam homo abiit et nunciavit Dioscoro comiti, quod magi duo advenissent a partibus Romae, qui docerent templa deorum destrui, ceremonias respui, et omnia priscae legis decreta convelli. Unum enim Deum praedicant coli, cujus etiam se famulos protestantur. Haec audiens comes misit milites, qui eos in conspectu suo exhiberent. Et cum fuissent ante illum adducti, interrogavit illos dicens: Nunquid non magi illi estis, qui subvertitis nostram civitatem. Ad haec beatus Winardus respondit: Non sumus magi, sed servi Domini nostri Jesu Christi. Tunc comes dixit: Nisi sacrificaveritis diis et revocaveritis omnes, quos in errorem induxistis, per multa tormenta vos interficiam. Tunc sanctus Winardus respondit: Neque te timemus, neque tormenta tua, quia non vales amplius nocere, nisi quantum Dominus noster tibi permiserit. [6] Tunc comes, ira commotus, jussit illos fustibus caedi. At illi cum caederentur, benedicebant Dominum, qui illos confortabat. Videns autem, quod nihil illis nocere potuisset, jussit illos in clibanum ardentem mitti. In quo cum missi fuissent, descendit angelus Domini de caelo, confortans eos, et refrigerans ignem; factus est statim clibanus velut ros. Populus autem coepit clamare et dicere: Non est Deus in universa terra, nisi Deus Christianorum, quem servi sui Winardus et Genitus praedicant. Praefectus vero comes tanta insania erat invasus, ut etiam necis erubesceret, jussitque sanctos Viros de clibano extrahi; cernensque, quod nihil eis nocere posset, praecepit in ipsorum brachia circulos mitti ferreos, atque in carcerem usque in crastinum retrudi. Cum autem ducerentur in carcerem, facta est vox ad illos de caelo dicens: Estote fortes, o Viri sancti, et confortamini in Domino; quia crastina die omnes habitatores civitatis hujus per vestram praedicationem credituri erunt in Dominum Jesum Christum. Populus vero rogabat sanctissimum virum Winardum, ut baptizaretur ab eo. Beatus autem Winardus, accepta aqua, consecravit eam, et baptizavit illo die plus quam trecentos viros, exceptis parvulis et mulieribus, et praedicabat illis, ut pacem inter haberent. [7] Postea recedens inde, venerunt in Burgundiam ad locum, qui vocatur Cellula: qui locus distat sex milliaribus ab urbe Lingonensi: juxta fontem, a quo manat lympha dulcissima. Cujus successores, post ejus transitum, ipsum fontem sub beatissimi Guinardi nomine, usque in hodiernum diem, in ejus honore nuncuparunt. Beatus vero Winardus aedificavit ibi oratorium sub honore beatissimae Virginis Mariae, et laborabat die ac nocte, ut omnes discipuli ejus, post suum discessum, ibidem Deo servire valerent. Audientes quoque viri religiosi, quam arduam beatissimus Winardus ducebat vitam, veniebant ad eum tradentes illi suas possessiones; nec non comam capitis, propter nomen Domini, ibidem deponentes. sicut enim supra insertum est, a die ordinationis suae, usque ad mortem, vinum non bibit: panem alium nisi hordeaceum non comedit; vestimentumque illius asperrimum erat cilicium. Ubicumque discordantes videbat, nihilominus ad concordiam revocare studebat. Et quid dicam? Longe ipsius vita fuit a ceteris hominibus. [8] Quadam enim die, cum ad excolendum hortum, ubi fieri debuisset, et cum discipulis esset, bestiola, quae vulgo vulpes dicitur, unam ex suis invadit gallinam, et ante illum transiens in ore illam ferebat; quod cernens venerabilis vir Dei Winardus, ait illi, o crudelis bestiola, cur hanc substantiam fratrum defraudare venisti, nullam habens licentiam, nostram deportare gallinam? Sed potius ad ipsum, ubi eam cepisti, revertere locum, ipsamque dimitte illaesam. Tunc illa, servi Dei obtemperans praecepto, reversa ad locum, ubi gallinam ceperat, ibi eam incolumem dimisit. Revertens autem viam suam atque ante fores ecclesiae transiens, in semetipsa contremiscens, cecidit, et expiravit. Unde ex eo tempore, usque in presentem diem, non fuit visa in eodem loco capta gallina a supradictae speciei bestiola, per intercessionem sanctissimi Winardi confessoris; hoc autem non admirandum est, sed summa cum reverentia praedicandum: quisquis enim voluntatem Domini fecerit, sine dubio securitatem habere potest, quod omnia, quae apud Dominum petierit, impetrabit. Appropinquante autem tempore migrationis suae ab hac luce, convocans discipulos suos in unum, praedixit illis, quod die quarto sequenti, de hoc seculo esset migraturus. Inter alia admonitionis verba, praecepit eis, sub testificatione, ut corpus ejus in ecclesia non sepelirent, neque involverent linteaminibus, sed cilicio sicco corporis operirent nuditatem. Audientes autem hoc discipuli, prae nimio dolore coeperunt dicere: O pater, cur nos tam cito deseris, aut cur nos desolatos relinquis? omnes enim a te derelicti perditi erimus. [9] Sanctissimus itaque Winardus, motus his fletibus, blande eos consolari coepit, dicens: Nolite flere, filii dulcissimi, nolite super me contristari: sed habete firmam spem in Domino, et pura mente ac sincero corde, sicut coepitis, illi servite; et tenete doctrinam, quam vos huc usque docui: si enim hoc feceritis, procul dubio scitote, quod Dominus semper vobiscum erit. Quod si aliqua tribulatio vobis evenerit, cum gaudio, propter nomen Domini, sufferte; cogitantes ipsius verba, in euangelio dicentis: Ego quos amo, castigo, et arguo. Et illud: Scitote, quia mundus gaudebit: vos autem contristabimini. His autem peractis, vox de coelo intonuit, dicens: Jamque, Serve Dei, festina et veni: accipe coronam, quam tibi praeparatam Dominus habet, ab initio seculi, et sic demum missarum solemniis celebratis, admonitioneque discipulorum peracta, corpore et sanguine Domini se munivit, et ad ultimum vale dicens discipulis, migravit ad Dominum, sub quinto Idus Octobris, ad laudem ejus, qui vivit, et regnat nunc et semper, per infinita secula. Amen.