INCIPIT PROLOGUS IN VITA DOMNI WILLELMI ABBATIS Dulcedine Sancti Spiritus pręditis patribus uenerandis ac diligendis fratribus ubique ęcclesiarum Dei uniuersalis documentis in caritatiua spe seruientibus, monachorum infimus Radulfus, tantillam oboeditionis exhibitionem. Placere denique unanimitati uestrę non diffidimus si de uita uel conuersatione uestri omnium dilectoris, domni uidelicet sacerdotis atque abbatis Willelmi, prout diuina pietas largiri dignata fuerit, posteris mandare studuerimus. Plura siquidem a nobis uisa, pluriora tamen a ueracissimis relatoribus comperta, huius narrationis informabunt seriem. Idcirco communem fidelium uirtutigenam obsecramus caritatem ne simplex contemptui habeatur sermo neue pro uili canistro purę respuatur similaginis offa, cuius, si prudenti manu exercitaretur materia, omnem ualeret excludere inopiam ac sospitatem conferre perennem. EXPLICIT PROLOGUS INCIPIT VITA DOMNI WILLELMI ABBATIS PRIMI FISCANNENSIS 1. Vir igitur religiosus domnus Willelmus, quem pius Dominus ęcclesię suę filiis pastorem ac iuris suę legis propagatorem constituit, natione quidem Italus, auus tamen eius, Vibo nomine, militari industria clarus, gente Sueuus fuit. Qui scilicet, ob inimicitiarum ultionem natiuam relinquens prouinciam, perrexit habitaturus Italiam, ibique copiose locupletatus opum gratia feliciter degit. Hic ergo extitit genitor Rotberti, qui accipiens sibi uxorem ex Langobardorum nobilioribus nomine Perinzam, quę, foecunda prole filiorum, genuit ei etiam prę cunctis optabilem Willelmum. Contigit namque sub ipso tempore illius natiuitatis, Beringario Langobardorum rege defuncto, ut Otto imperatorum maximus hostili manu omnem sibi subiugandam peteret Italiam. Qui comperiens predicti Berengarii uxorem in quoddam castrum, situm in lacu urbis Nouerię, fecisse confugium, atque cum ea uiros, quorum conspiratio rebellis foret eidem imperatori, ad quod ilico diuertens, cinxit illud ferocis obsidione exercitus. Erat enim prędictus Rotbertus in eodem castro cum propria uxore et liberis, cui etiam quique illorum cum sua domina curam atque tutelam commiserant sui. Cunque diutius ab utrisque partibus acerrime decertatum fuisset, cernens imperator differri sibi uictoriam, temptat largitionibus munerum clam inflectere suorum hostium signiferum, nam spopondit ei cum maximis donis etiam apud sullimitatem suam celsitudinis locum si suos deserens illius parti faueret. Ille uero minime adquieuit, utpote miles adiuratus respondens sibi optabiliorem fore proprii interitum corporis quam sacramentis assertę fidei desertor haberi. Post aliquot uero dies habito inuicem pacis consilio, in deditionem gratis deuenere imperatoris. Tunc quoque isdem Rotbertus, ut erat uir prudens ac strenuus, suggessit imperatori ut filium, quem ei uxor sua intra ipsius obsidionem castri pepererat, catęcuminum fieri per manum imperialem pręciperet. Quod ille libentissime annuens ut monitus fuerat impleri mandauit ac propria puerum sustulit dextera eique nomen indidit Willelmum, quem scilicet postmodum regina, coniux illius, ex sacro fonte suscepit baptismatis. 2. Erat ergo, ut prędiximus, eiusdem genitrix non solum prosapia nobilis, sed etiam morum honestate pręcipua. Hęc siquidem referre erat solita de eodem puero huiusmodi uerba : « Videbam me, inquiens, nocte quadam dalmatica ueste indutam, statimque solis radius illustrabat mihi mamillam dexteram. Dehinc uero apparuere quidam, uultus gerentes angelicos, ipsique filium meum michi abstrahentes altius efferebant eundem infantulum nimia claritate circumfusum. Ego quoque hęc intuens, pauore perterrita, nil aliud quid dicerem reperiebam, nisi tantum : « Sancta mater Domini saluatoris, tibi committo custodi illum. Alia nanque perplura optimi pręsagii, quę nos fastidium uitantes reticemus, conspicabantur in illo. Nam et habitudo tenerrimę ętatis ita dissimilis uidebatur cęterorum ut nimium admirabilis haberetur. Propterea uterque parens uno consensu ac uoluntate cum suorum omnium fauorabili ortatu Christo Domino uouere illum in eius domo assidue seruiturum. Duxerunt autem illum, cum esset fere septennis, ad monasterium sanctę Marię sanctique archangeli Michęlis in honore sacratum, cognomento Luciacum, in quo etiam ueneranda habentur ossa beati martyris Ianuarii, ibique iuxta morem normę regularis eum ipsius loci abbati obtulerunt. Qui, satis deuote illum suscipiens, sacrę monachilis religionis etiam ueste induit. Hinc nempe tradidit ei primos litterarum apices atque huiusce custodię addidit pręceptorem, cuius animum stupor inuasit nimius, quoniam uelocitas sensus sibi commissi pueri ad tantam proficiebat indaginem ut uniuersa priorum conscolasticorum studia in breui transcenderet spatio. Proinde in admiratione non modica iam tunc tam abbati quam fratribus cęteris habebatur. 3. Pręterea in uicino monasterii quędam anus, cuius erat maritus iam senior, congruum habebat domicilium, ad quod prędictus puer familiaris curę prouidentia per dies ducebatur, in quo etiam aliquoties quietis noctium gratia suscipiebatur. Cum igitur prędicta anus eum aliquando diligentia fouendi in sinu proprio brachiis complexa fuisset, mamme illius, quę latis pendebant ac rugosis pellibus, subito turgentes lac fudere uberrime. At illa, ut erat pię mentis ac Deum timens, religiosis quibusque sagaciter intimare curauit quoniam isdem qui uidebatur puer excellentioris uitę ac dignitatis gratia esset augmentandus. In processu nanque temporis, cum adoleuisset ac iam prudenter in Dei timore oboedienter seruire studuisset, non defuere inuidentię stimuli. Quibus etiam sepius agitatus, constanter sustulit illorum probra in quorum profectum toto conamine laborauerat. Nam olim in Vercellensi urbe primitus, postmodum uero apud Ticinum, sub tuta custodia regulas artis grammaticę pleniter didicerat. Constituitur etenim diuini officii assiduus custos ac scolę capitalis illius loci. Qui felici uirtutum incremento, Deo faciente, proficiens, commissa est ei secretarii cura atque administratio, necnon etiam totius supellectilis sanctuarii, domi forisque consiliorum diffinitio. Cępit interim cogitare qualiter suum genitorem a fluctiuaga istius seculi cura subtraheret, ac quod illi uitę supererat secum in monasterio pro ęterna requie laborando consumeret. Nam mater illius iam in pace obierat. Tunc nempe suasit ei ut mente tractauerat, et ille statim dilecto oboediuit filio, immo Deo, qui ei prestitit talem. Sicque satis accurate cum plurimis donorum exeniis duxit illum ad monasterium, ubi deuotissime a cunctis susceptus, in sanctę conuersationis habitu et ipse deuote uiuens, non multo post, pręsente filio, optimo fine uitam compleuit. 4. Interea petebatur promoueri ad diaconatus officium, qui reuera ita obsequens exstiterat inferiorum pręceptionibus graduum ut etiam ipsis sacerdotibus imitabile foret exemplar ad iter arripiendi uirtutum. Sed prędictum monasterium in Vercellensis urbis episcopio situm atque eiusdem episcopi ditioni subiacebat. Insolescerat etiam male arreptę consuetudinis usus, ut nullus fratrum loci illius leuitici ordinis gradum prius susciperet quam sese assertione iurandi promitteret seruaturum fidelitatem episcopo. Hoc quoque dum suggestum esset Willelmo ut iuxta illorum morem faceret, ut erat eleganter affabilis, respondens dixit se non posse salubriter perpendere ut pro his quę solius Dei imperio gratis prestari deberent, horum ministro alicuius seruandę fidei assertionem ullo modo exhibere, quin potius, inquiens, terribilem huiusmodi assentatoribus Saluatoris sententiam imminere. Atque huiusmodi responso prolato, omnino quod ortati fuerant facere distulit. Illico nempe oppido ab huiusce suasoribus detractionum corrosionibus lacessitur, ab ipso presule redarguitur ac ueluti contumax sui iuris habetur. Ille uero talia pro nichilo ducens ac magis magisque in Dei se cultum astringens, ita ut pene ipsi soli omnis cura ac sollicitudo psallendi, legendi, horarumque pulsandi die noctuque loci illius incumberet. Erat enim castissime mentis et corporis, paratus ad omne bonum, ac meditabatur frequentius si forte quenpiam repperire locum ualeret, ad quem transiens deuotius pręceptis regularibus inseruire liceret. Iam enim inibi feruor disciplinę regularis admodum tepuerat. Proinde accepta quondam licentia orationis ac uisitationis gratia ut ad monasterium beati archangeli Michaelis, quod situm constat in altissimis iugis Alpium, pergeret, dum ad montis radices deuenisset, atque, ut est iter arduum ascendendi ad monasterium iam pene superaret, uector ipsius equus, quem post se habena dextera iniecta trahebat, ab angusto tramite pede luendo paululum deuians excussa habena quantum est illud immane pręcipitium, totus ruit. Quod cernens uir Deo deuotus, mente quidem exterritus, uultu tamen sereno perrexit ad ęcclesiam, orationi incubuit, ibique diutius, ac si nil aduersi ei contigisset, orauit. Deinde uero exiens misit famulum, si forte de equo aliter quam sperare poterant contigisset, ut ei renunciaret. Qui egressus repperit eum in loco ubi pręceps ruerat, stantem incolumem, ita ut nulla omnino lęsura in eo uideretur, sed neque in loris aut ligno sedilis aliqua attritio appareret. Siquidem cum milliaria duo, et eo amplius, a loco unde ruinam cęperat usque in uallem ubi substiterat computentur. Receptoque qui missus fuerat equo ei qui amiserat reduxit. At ipse, gratias omnipotenti Deo referens, alacer ad monasterium rediit. Quę res gesta plurimis admirationem prebuit atque indicium sanctitatis eius. 5. Audierat, iam fama multiplici personante, monasterium esse cognomento Cluniacum in partibus Burgundię, cuius sanctitatis ordo ac districtio regularis materque uirtutum discretio pre cunctis incomparabiliter uiguerant ab inicio. Ad quod etiam ire, illud inuisere, toto mentis flagrabat desiderio. Contigit quoque, dum hoc meditaretur agere, ut sanctissimus abba predicti loci Maiolus, sacra ęcclesiarum loca ex more uisitans, ad coenobium Luciacum diuerteret. Quod cernens famulus Christi Willelmus intelligensque suum a Deo desiderium compleri decretum, secretius accessit ad Dei uirum eique sui pectoris patefecit archanum. At ille nimium alacriter spopondit ei iuuamen optabile ad omne quod in diuini operis cultu decreuerat exercere. Dehinc Romam pergit, perinde rediturus, ut secum ad diu optatum locum illum deduceret. Interim uero Willelmus deliberans prudenter de omnibus quę ad se pertinere uidebantur, ac si in procinctu miles expeditus, ne forte ad fidei certamen ei properaturo res diu licenter usę, non necessitas parentum, aut speciositas carnalium fratrum, seu uici ac latifundia atque castella eorum, quę perplura erant, non saltem pietas natiui soli uel generalis amor cunctorum obsisterent, sed ut ab his omnibus liber atque exoneratus uiam mandatorum Dei, prout disposuerat, currere ualeret, totum se diuinę commisit prouidentię. Regrediente igitur a Roma uiro Dei Maiolo, memor uterque proprię sponsionis, suscepit Willelmum in spiritualem filiationem ac duxit illum ad locorum sanctissimum Cluniacum. Ad quod cum uenisset, misit ante se ex suis unum, denuncians fratribus ut obuiam ei ex more ornati procederent, quoniam excepturi erant quemdam secum uenientem, cui honor diuinitus debebatur. Exceptus denique, ut sanctus mandauerat, solenni apparatu, promouit eum honorifice cum consilio fratrum, quippe dum una sensere in illo uitę meritum. Nam et isdem uir Dei Maiolus peculiare frequentius cum eodem Willelmo de his quę uerę salutis sunt exercebat colloquium. Iamque expleto in eodem loco plus minus anno integro cunctis admirabilis uenerabilisque necnon honestioribus imitabilis habebatur. Tunc namque spiritualis pater iudicauit eum sacerdotio fungi dignissimum. Iam enim sacratus fuerat leuitico ministerio. At ille humiliter pauendeque se subtrahens, dixit se omnino non esse dignum tractare tanti mysterii sacramentum. Sanctus quoque, nolens placorem animi eius turbare, consensit ut uoluit. Interea uenit quidam frater prępositus cęnobii sancti martyris Saturnini quod est super Rhodanum, pręcaturus sanctum uirum Maiolum quatinus ei aliquem e suis commodaret, qui eum cum fratribus sibi commissis ad salutis uiam agnoscendam instituere ualeret. At uir misericordię gemina consideratione prospiciens, unius uidelicet iuuamen, alterius quoque oboeditionis probationem, domnum ei protinus commisit Willelmum. Qui omnino nil dubitans aut renitens, perrexit humiliter ad patris imperium, obsecuturus ei qui ad hoc uenerat utilitatis animę gratia. Habebat enim pręfatus uir plures fratres secum simul degentes, una tamen uoluntas omnium, par consensus, similis operatio, modus orandi ac psallendi atque edendi et totus horum habitus caritatis gratia uniformis, Willelmo reuera, ut ipsis conuenerat, pręceptore Cluniacensi ex more. Enimuero quicquid illorum erat peculii communis in ęcclesia heremus esse uidebatur, atque isdem, postquam ad potiora Willelmus sublimatus fuisset, referre erat solitus nusquam se locum optabiliorem repperisse ad eam quam optinere deliberauerat pauperiem consequi uel extremitatem sanctitatis. 6. Memorabili igitur Maiolo sub eodem tempore suggestum est a Brunone, uenerandę memorię Lingonis pontifice, ut monasterium egregii martyris Benigni, quod iuxta Diuionense castrum antiquitus ueneratur, ad redintegrandum diuini cultus ordinem, qui in eodem loco omnino defecerat, susciperet, et, sicut per plurima coenobia iamdudum agere consueuerat, ita et istud in melius reformare satageret. At uir sanctus, motus pietate ad preces pontificis, misit continuo qui ad se reducerent Willelmum. Iam enim cum eodem fratre, cui illum commiserat, annum et semis pie uiuendo expleuerat. Cui utique ad se reuocato, prędicti sancti martyris monasterii dulci imperio paternam ouilis Christi curam commisit. Spopondit insuper ut quicquid iuuaminis ad spiritualis huius negotii incrementum optaret, ipse libenti animo ei impenderet. Episcopo nichilominus, in Dei fide pariter et sua, contestatus est ut illi more dulcissimi patris aduocatus et custos, adiutor et consolator in omnibus esset. Qui integerrima obseruatione monitui eius obaudiens, ultra quam credi potuit illum in uita dilexit. Veniens igitur domnus Willelmus ad sibi destinatum suscipiendi ac regendi gratia monasterium, missis cum eo a sancto Maiolo quibusdam ex honestioribus Cluniaci fratribus, ibique honorifice exceptus atque ab eodem presule Brunone monachorum pater est ex more consecratus. Cunque acerrimo ac uigilanti studio se sibique commissos pro Dei amore disciplinis regularibus subderet, non multo post commissum est ei ab Henrico uenerabili duce monasterium etiam Verziaci castri ex latere situm, ubi antiquus confessor Christi sanctus requiescit Viuentius. Illud quoque, ueluti primum, moderamine regulari erat destitutum, illoque in melius reformato, tercio nichilominus pastore destituto ac recte uiuendi lege, super fontem posito Besuę, apostolorumque principi sacrato, ab eodem Brunone pontifice constituitur pater. Erat autem antiquissimum ac sępius paganorum seu pessimorum quorumcunque hominum infestatione desolatum. Ad huius nempe redintegrationem dum toto conamine decertaret, contigit ut prędictus episcopus cum comite maximę partis Burgundię Willelmo, qui etiam eiusdem patris de quo sermo est extiterat affinitate propinquus, ipso patre pręsente, colloquium pacis haberet. Post cętera dixit pręsul in aure comiti ut abbati, utpote propinquo scilicet suo, leniter suggereret ut elationem ne forte pro uirtutum gratia uel rerum copia surriperet caueret. Ille quoque reuerenter accedens dixit ut monitus fuerat. Tunc pater Willelmus uultu alacri eidem comiti huiusmodi responsum protulit: « Si, inquiens, cognoscere potero quod augmentum terrenarum opum uel possessionum unius tantum diei nostrę uitę protrahat spatium, persuaderi non mihi potest quin non ad horum extollar incrementum. » Hoc autem responsum dum comes retulisset episcopo, admirati sunt uterque eius prudentiam pariterque lętati propter illius humilem sapientiam. 7. Cum igitur fama sanctitatis illius iam latius deferretur, Normanorum dux uenerabilis illam comperiens Richardus misit ad eum, reuerenter supplicans ut ad se ueniret. Qui tandem libenter, ut rogatus fuerat, pergens uenit ad eum, a quo etiam, sicuti decebat, honorifice susceptus est. Cuius sanctissimis cum recreatus, ut erat totius boni amator, dux fuisset eloquiis, obsecrans illum ut ęcclesiam sanctę et indiuiduę Trinitatis nomini et honori dicatam, in loco Fiscannensi cognomento antiquitus constructam, a suo tamen patre Richardo honorificentius reformatam, ordine monachorum suscipiens decoraret. Erat enim illic more uiuens carnali, iugo soluta regulari, clericorum leuis conciola. Cernens denique pater Willelmus illius animi deuotionem, promisit se cum Dei adiutorio illud quod poscebat impleturum. Qui pariter uenientes ad prędictum locum, satis sullime ac solenniter commisit ei isdem dux cum aliquibus episcopis dominium et curam regiminis totius loci. Tum uir Domini congregauit ibidem monachorum regularem cateruam, ita uidelicet personis numerosam ac bonorum studiis copiosam, ut triplici sui numero preteritorum numerum excelleret clericorum. Quod cernens iam dictus princeps multorum donorum ac possessionum largitionibus ampliauit locum. Monuit etiam tam abbatem quam cęteros fratres sępius ut ab illo peterent quicquid suorum utilitati expedire nossent, utpote quoniam de hac re secundum uelle prouenerat ei et posse. Interea cernens uigilantissimus pater quoniam non solum illo in loco, sed etiam per totam prouinciam illam necnon per totam Galliam in plebeiis maxime scientiam legendi ac psallendi deficere et annullari, clericis instituit scolas sacri ministerii, quibus pro Dei amore assidui instarent fratres huius officii docti, ubi siquidem gratis largiretur cunctis doctrinę beneficium ad coenobia sibi commissa confluentibus, nullusque qui ad hoc uellet procedere prohiberetur, quin potius tam seruis quam liberis, diuitibus cum egenis, uniforme caritatis impenderetur documentum. Plures etiam ex ipsis ex coenobiis, utpote rerum tenues, accipiebant uictum. Ex quibus quoque nonnulli in sanctę conuersationis monachorum deuenere habitum. Cuius denique institutionis labor nimium optabilem diuersis ęcclesiis contulit fructum. Nam pręfatum, ut dicere cęperamus, locum taliter claustris atque officinis regularibus cęterisque bonorum copiis adornauit, ut prę cęteris illius prouincię felicibus semper floreat incrementis. 8. Contigit ergo postmodum quatinus pars ęcclesię beati martyris Benigni, cui, auctore Deo, primitus pater datus fuerat, ruinam corruens daret. Quam cum reformare cuperent artifices cęmentarii, grauiorem pars eadem dedit ruinam. Quod cernens uir Deo deuotus, intellexit diuinitus sibi dari indicium quod totum a fundamentis renouari conueniret templum. Ilicoque summo mentis ingenio coepit ipsius ęcclesię reformandę mirificum construere apparatum. Quam denique cum coepisset reędificare positione mirabili ualde longiore ac latiore quam fuerat, ignotus tamen erat uniuersis locellus quo pręciosi martyris membra claudebantur Benigni, quoniam sollerti cura taliter antiquitus fuerat reconditus ut illo fiducialiter ueneraretur martyr per ęuum, ubi felici morte occubuit propter Deum. Sed a quibusdam minus cautis dicebatur etiam ibi non haberi. Cuius ignoratio rei nimium mestificabat animum patris Willelmi. Tali quoque defectu anxio reuelatum est uisione pulcherrima per ipsum Dei martyrem ipsius honorabile sepulchrum. Erat enim, ut beatus multorum sanctorum descriptor miraculorum Gregorius Turonorum pontifex refert, pregrandis archa lapidei sarcofagi continens illud. Pro cuius incredulitate narrat isdem sanctus alterum sui nominis Gregorium Lingonicensem episcopum acrius quondam fuisse increpatum. Cuius nanque positionem loci antiqua uetustas occuluit. Nam coram pręcipuo illius monasterii altari profundius habebatur defossum memoratum sepulchrum. Quod continuo requirens inuenit, aperiensque illud contingere meruit sacratissima egregii martyris ossa, in cuius etiam cerebro, quod in descripta ipsius passione legitur, uulnus ferreo illatum uecte apparuit. Quę omnia integro numero, pręsentibus honestioribus tam episcopis quam cęteris diuersorum ordinum uel sexuum, cum odoriferis thymiamatibus ac psallentium choris in eodem recondidit sarcophago, indeque paululum ad orientem illum amouens, in pulcherrimo atque incomparabili locauit tumulo. Dehinc nanque pater uenerandus acriori accensus deuotione reformandę opus basilicę, instanter quemadmodum decreuerat accelerabat perficere, quoniam, ut diximus et pręsto est cernere, totius Gallię basilicis mirabiliorem atque propria positione incomparabilem perficere disponebat. 9. Omnipotentis etenim Dei gratia in ipso cooperante, coepit illius fama sanctitatis circum adiacentes seu longinquas penetrare prouincias. Nam pręsul Mettensium Adalbero, reuerenter satis illum euocans, commisit eidem sancti Arnulfi confessoris regendum ac meliorandum, ut agere consueuerat, monasterium. Suscipiens ergo illud, breui in tempore reddidit emendatum. Tunc nempe deuota concepit mente ut apostolorum principis Petri sanctissima limina uisitaturus adiret. Stabiliens nempe coenobia sibi commissa idoneis prępositorum seu cęterorum officiorum personis, ut decreuerat, Romam orandi gratia perrexit. Visitatis quoque sanctorum sepulchris uel oratoriis, sacris etiam missarum per semet celebratis solemniis (nam pręfatus Bruno episcopus sacerdotium illi imposuerat), cum apostolica benedictione consolatus regrederetur ad patriam, coepit febricitans ęgrotare, tandemque ad coenobium sanctę uirginis Cristinę perueniens, in lectum decubuit. Qui paululum conualescens Vercellis deuenit rursusque ibidem grauius periclitari coepit. Tunc quoque, ut isdem referre erat solitus et etiam bonę memorię Gerbaldus, almi patris Maioli monachus ac prędicti coenobii sanctę Cristinę abbas, perhibebat, dum in ęcclesia sancti Eusebii iaceret pręsulis, per quattuor uel quinque horarum spatia ita factus est exanimis ut nullum omnino spiramen in ipso cognosceretur. Sed tamen ignoratur quid tunc diuinitatis pręsenserit, quoniam paululum in se reuersus, uoce qua poterat, lingua palpitans, hęc personabat uerba: « Domine Iesu, rex ęternę glorię, suscipe me, si placet, quoniam bonus es, non dubito ad te ex hoc corpore transire. » Sciendum uero est quia istius mora ęgritudinis, ut euentus rei subsequentis demonstrat, non fuit impedimentum tantum quam gratia spiritualis lucri. Occurrentes ei denique illuc tres ipsius germani fratres, leui euectione deduxerunt illum ad sui iuris prędia confouendum. Ardenter enim desiderabant uidere illum, quoniam compungebat corda eorumdem diutinę absentia pietatis. Conualescente quoque eo ab ęgritudine, post aliquot dierum spatium conuenere ad illum quique suorum ac plures Deum timentium uicinorum, et suadere illi coeperunt, promittentes se plura largituros si in natiua patria coenobium sibi, sicut in exteriora audierant illum fecisse, ędificare inciperet. Tunc quoque, quod potissimum fuit, duo ipsius germani, uidelicet Godefredus atque Nitardus, uiri spectabiles, secretius illum adeuntes spoponderunt se sęcularem relicturos militiam ac se suaque omnia in omnipotentis Dei peculiare dominium deuenire. His auditis, Dei cultor ilico fiducialiter coepit tractare de coenobii unde rogabatur constructione. Qui pariter communi consilio et uoluntate locum quęrentes rei huiusmodi aptum reppererunt in rure paterno a Pado distantem flumine quaterno milliario solitarium cognomento Fructuariensem. Ibi nanque locari pręcepit basilicam, quam pręsente Arduino rege cum aliquibus episcopis sacrari iussit in honore sanctę genitricis Dei Marię sanctique Benigni martyris atque omnium sanctorum. In qua etiam isdem rex cum sua coniuge et filiis humatus quiescit. Ad quam nichilominus tam a Romana urbe quam a diuersis partibus plurima congregauit sanctorum martyrum corpora. Breui nanque in spatio temporis collecta est ibidem numerosa fratrum congregatio Deum timentium, instituta beati Benedicti abbatis pręcipua seruantes, quę isdem pater Willelmus a sancto Maiolo Cluniaci didicerat. 10. Reuertens igitur ab Italia, post hęc omni studio satagebat e diuersis partibus terrarum colligere uiros seruituti Christi idoneos, suadendo eis uitę cęlestis gloriam pariterque comminans inferorum supplicia. Tantam enim ei Dominus cum cęteris uirtutibus uirtutem salutaris uerbi concessit ut quibusque doctrinam illius suscipientibus summam conferret fidei firmitatem bonarumque uirtutum augmentum ac uitiorum emendationem. Omnibus enim, sicuti expedire nouerat, siue leniter seu asperrime caritatiue tamen huiusmodi exhibebat. Contigit ergo illum aliquando cum uiro per omnia desiderabili, domno scilicet Odilone, adhuc illo in laicali habitu degente, de uera animarum salute habuisse colloquium. Intelligens uero illum niti ad sanctitatis culmina, coepit illi attentius suadere ut quod potissimum fore creditur quantocius explere satageret, negotiis uidelicet sęculi istius abiectis, Christum Iesum sequi liceret expeditius. Cumpunctus ilico uir clarus libenter se facturum promisit quod pater suaserat Willelmus. Nam post paululum ad coenobium nominatissimum honorifice deueniens Cluniacum ibique a sancto Maiolo est deuote susceptus atque in habitu sanctę conuersationis monachus ex more sacratus. Cuius etiam conuersatio in tantum extitit cara Deo et dulcis Deum diligentibus ut isdem sanctissimus Maiolus sibi commisso gregi allegans illum in uita, qualiter post ipsius obitum haberent patrem atque pastorem. Quod ita manifestissime et utiliter fieri contigit. Quam enim pręmaximam exinde dum aduiuerent dilectionem inter se habuere, dum alter eorumdem alterum sibi utcunque pręferens, exprimi non ualet. Pręterea pontificibus Romanis pater Willelmus, qui suo tempore pręfuere, in tanta ueneratione ac reuerentia est habitus ut quicquid illis suggessisset siue per se siue per aliquam legationem libentissime implere studerent. Nam Ioannem papam spiritualia dona per orbem maxime Italicum auri uel argenti precio distracta minus curantem tali inuectione monere studuit per epistolam hęc continentem : « Parcite, quęso, parcite, qui dicimini sal terrę et lux mundi. Sufficiat hominibus iam semel Christum fuisse uenditum pro communi salute uniuersorum. Iam enim refugę ueri luminis, solo nomine pastores, ouile Christi, imo membra illius, uidete post uos quo eunt. Si iuxta fontem tepet riuus, in longinquum foetere nulli dubium est. Idcirco cura quibusdam uenditur ad suum interitum. Volo uos patres ac pontifices omnes in commune iudicis securim gestantis et ante ianuam assistentis esse memores. Quam epistolam papa libenter amplectens grates ac benedictiones tanto patri retulit Deumque in illo glorificauit. 11. Sed et illud denique in eodem patre fuit ualde memorabile, quod multi tum etiam nobiles uenenatis infecti uerbis malorum, dum aduersus illum contumeliarum uerba dicenda concepissent seu iurgia ultionis uice referenda, ut ad conspectum illius uentum fuisset, statim mirabantur semet ab his quę intenderant exprimere, alienatos fuisse, amissaque ferocitate rei pręteritę, quicquid id erat, totum procedebat ex mansuetudine. Henrico siquidem imperatori de eo suggestum fuerat quod illi derogans illumque contemnendum adiudicans, Arduini quoque parti, qui sibi Italię regimen pręripuerat, faueret illumque pro posse defensitaret. Ex hoc quippe uiro Dei, quamuis ab re, iratus fuerat. Ille uero ut comperit, prudenter ad illum pergens rei ueritatem sese purgando pandit atque, si quid erat odii, a corde illius detersit. In tantum etiam isdem imperator postmodum illum dilexit ut illi dona largiretur plurima et quicquid ab eodem uellet fieri continuo impetraret. Pari nanque ratione Rotberto Francorum regi de ipso indicatum fuerat quod Brunoni prędicto Lingonum episcopo, qui regi minus adquiescebat, talia suaderet quę regali iuri nimium resisterent. Ille uero simul et regina coniux illius propter hoc illi irati, comminati sunt aliquoties coenobiis eius damnum inferre maximum. Adiens ergo intrepidus amborum pręsentiam, ita illorum diuini uerbi uirtute iram compescuit ut etiam summam dignitatis gratiam apud illos obtineret. Nam cum illorum filius, qui pro suę iuuentutis elegantia ac liberalitate Hugo Magnus cognominabatur, iam in regem unctus obisset ac parens uterque pro morte illius pene usque in suimet necem cordis dolore et luctu affligerentur, tunc accessit ad eos spiritualis medicus et ait: « Non infelices enim uos putare debetis quod talem amisistis, quin potius felices ualde quia talem habere meruistis. Ego, inquiens, ex ullo hominum gradu non tam paucissimos saluos futuros estimo sicut de regum. Qui cum attoniti responderent : « Cur hoc dicis, pater ? », respondit : « Non audistis, inquit, sacer canon quomodo refert uix tres de triginta regibus bonos exstitisse ? Iccirco cessate, quęso, hunc iuuenem flere mortuum, sed potius congratulamini ei sicuti requiei datum et a malis liberatum. » His dictis ita consolans eos placabiles fecit, ut uiderentur non habere quod plangerent et Deum dicerent uisitasse illos per sanctum uirum. Quorumdam etenim nomina aliquando interpretabatur, siue ad profectum, siue ad detrimentum ipsorum. Cum igitur post mortem Bertoaldi Tullensis pontificis, qui ei monasterium sancti Apri confessoris commiserat, eidem episcopatui quidam Ermannus pręsul datus fuisset, ita coepit exosos huius patris habere monachos cum sua institutione, ut etiam honestissimum fratrem, Widricum nomine, qui post illum eiusdem loci pater deuotus exstitit, cui tunc cęterorum cura imminebat, baculo uerberaturus impeteret. Quod dum patri relatum fuisset, ad nomen illius alludens ait : « Secundum suum nomen, inquiens, facit episcopus iste. » Nam lingua barbara erman, in nostra homo errans, dicitur. Ac deinde : « Si enim Christi pastor fuisset, illius ouiculas minime laceraret. Sinite illum. Verus pastor nouit et ipse quę sua sunt colliget. » Non multo post denique pergens in longinquum sęcularia executurus negotia crudeliter obiit peregrina potitus sepultura. Simili inuidia quoque Leo Vercellensis episcopus ad actus uniuersos istius patris extiterat infestus. De quo etiam talia narrare solitus: « Hic ergo crudelissimus leo totus est sine Deo, quia, si fuisset Deus cum eo, quę illius sunt amaret pro illo. » Affirmabat autem post mortem eius ęternaliter illum esse damnatum. Manifestissime siquidem in multis claruit, quoniam quisquis illum odio habuit exinde poenas luit, sicuti uersa uice si quis illum dilexit vere mercedem a Christo percepit illius auctore sanctitatis. 12. Fertilem igitur gratiam ac dona uberrima a bonorum omnium largitore pater iste promeruisse euidentissime claruit, sed nos, lectoris tędium cauentes, plurima silentio tegimus. Erant namque tam monasteria quam coenobia atque cellulę monachorum circiter quadraginta, quę illius patrocinio tute cunctorum bonorum affluebant copiis, fratres uero in ipsis degentes procul dubio plus mille ducenti, quibus inerat fides integerrima, ut quandiu id deuote exercerent quod ab eodem patre didicerant, nil mundi huius formidare debere aut cuiuspiam suę utilitatis rei indigentiam pati. Id ipsum enim suis sepissime inculcabat a Deo sperare et credere, quod etiam plurimis probauere experimentis. Nam aliquando per diuersa terrarum euntes itinera, dum ex euentus facie perturbari potuissent, dicere erant soliti : « Domine, in fide patris Willelmi fac nobis sicut scis. » Nec ullus unquam illorum hoc dicens ope caruit. Instituit quoque simplicioribus uel idiotis e sęculo ad se confugientibus fratribus orandi formam, quinque modulis mystice constantem, ut uidelicet quot sensibus humani corporis Deus offenditur, totidem uocum clausulis ad misericordiam rogaretur. Erat autem huiusmodi : Domine Iesu, rex pie, rex clemens, pie Deus. Subiungebatur uero singulis Miserere. Supputabatur nanque taliter ut, si uerbi gratia in decemnouennalibus articulorum iuncturis ter quinquies identidem reuoluendo deuote diceretur, psalterii tota series mutuata persolueretur, unde etiam pro psalterio apud illos habebatur, ut pater docuit, et cognominabatur. Mortificatio nempe carnis et abiectio corporis ac uilitas uestium ciborumque extremitas uel parsimonia in suorum uniuersis ac si naturaliter uiguit. Ipsius etenim sermonis habitudo ęqualiter cunctis, prout uidebatur, in gratia erat condita. Pietati siquidem ac misericordię expleri non quit quantum operam dabat. Cum supernę dulcedinis nectare, artificalis etiam musicę perdoctus ac comptus dogmate, quicquid in psallendo choris suorum psallebatur die ac nocte tam in antiphonis quam in responsoriis uel hymnis, corrigendo et emendando ad tantam derexit rectitudinem ut nullis decentius ac rectius psallere contingat in tota ęcclesia Romana. Psalmorum nichilominus concentum dulcissimo ultra omnes distinguens decorauit melodimate. Erant igitur, ut diximus, sub eiusdem patrocinio tam maxima quam minora perplura monasteria atque coenobia, quę uidelicet ipse omnia aut a fundamentis innouauit uel ampliando honestauit. Nam sancti martyris Benigni, ut dicere coepimus, cui Deo auctore primitus pastor allegatus fuerat, basilicam incomparabili opere pene expletam, iam Brunone defuncto Lambertoque in sede illius surrogato, placuit ut eadem basilica pontificali ex more benedictione sacraretur. Tunc denique ad uotum ipsius patris conuenere die designato e diuersis prouinciis non solum episcopi, uerum etiam quorunque ordinum promiscuę plebis innumera multitudo. Erat enim autumni dies tertius kalendarum nouembrium, ante uidelicet natale ipsius martyris. Quę omnia rite ac solemniter, ut condecens erat, explentes, petierunt qui aderant episcopi ac quique religiosi patrem Willelmum ut in die tantę consecrationis tam ipsis quam uniuersę plebi inter sacra missarum solemnia diuini elemosynam impenderet uerbi. Ipse uero, ut erat bonis omnibus obsequens, agere non distulit, sed mente pia, corde contrito, uultu alacri, Spiritu Sancto plenus, in hęc uerba cum lacrimis erupit: « Conuenistis, fratres et sorores, grex pręcio Christi sanguinis redemptus, conuenistis, inquam, ad nuptias ipsius sponsę matrisque uestrę cęlestis ac sempiternę ęcclesię, quę iccirco uniuersalis dicitur, quoniam non solum quod in omnes mundi terminos dilatatur, sed etiam pro eo quod nulla immanitas criminum illius superat, si tantum fides assit, dona misericordiarum, quę scilicet patriarcharum misticis presignata figuris, prophetarum ostensa pręsagiis, apostolorum auctoritate ac labore constructa et martyrum sanguine consecrata, in qua abluti ac renouati a culpa ueteris piaculi per salutaris undam baptismatis sicque induimini prima stola angelicę beatitudinis, quam amisistis in transgressione parentis primi incolę paradisi, deinde uero editis carnem ac potatis sanguinem illius omnipotentis agni, qui uos prę cęteris mundi creaturis formans et redimens inuicta benignitate elegit ad sui atque patris regnum Sanctique Spiritus gloriam possidendam, ad quam, dilectissimi, tendere uos inuito, moneo, obsecro, per caritatis ignem et humilitatis atque castitatis continuam custodiam. Gaudere, inquit, contigisset michi ex uestrę unanimitatis deuotione ad huius sanctificationis concursus, sed quia nimius meror mentem deprimit ex signis satanę, quę euidentissime apparent in populo Dei. Non, inquiens, aspicitis quibus est mens adhuc sanior, quę scissurę et detruncationes uestium rabidissimę? Quę attonsurę per ceruices uirorum? Quam turpis in barba orripilatio maxillarum? Quam uagacissima pene uniuersorum corporum et insanissima iactitatio, quam lasciua ad omnes pene sermones ore terricrepo iuramenta? Ista etenim uniuersa recentia et nuper grassata non ex religiositate christianitatis processere, quin potius ex diabolicę superstitiositatis rabie emersere. Exinde quoque pullulat radix omnium malorum superbia cęterorumque uitiorum fomenta. Atque uos ipsi iudicate si non ipsius famuli estis cuius insignia et stigmata in uobismetipsis geritis. Nam et me pudet dicere dum penitet reticere, quoniam expectastis dulcedinem uerbi et ego propino uobis generaliter amaritudinem redargutionis. Moneo etiam illum, si quis est in tota hac plebe qui uel quinque solidos seu quippiam ad huius sancti martyris obtulit reędificandam muneris ęcclesiam, quam prę oculis habetis, coram cunctis referat. » Dum ergo non inueniretur quisquam aliquid contulisse, rursus ait: « Videte, fratres amantissimi, inter quas spinas atque incendia pessimorum hęc aula omnipotentis Dei per fidem sui testis Benigni, ad quam elegantia excreuit, ipso cooperante, fastigia. Volo uos, si placet, assidue esse memores quam uelox uniuscuiusque sit mundanę curę et ambitionis depositio. Propter quod obsecro, cum nostri auctoris adiutorio resistite uitiis et maligno diabolo, uirtutes quoque pręclaras assumite et colite, benignissimo Deo conditori ac redemptori uestro in cunctis obaudite, qui uos per fidem et orationes ac merita omnium fidelium suorum dignos faciat introducendi cum eis in sempiternę glorię regnum per Iesum Christum dilectum filium suum. » Dumque ille ita perorasset ac responsum ab omnibus fuisset Amen, qui singultus, quantę lacrimę, qui gemitus per totam agebantur ęcclesiam exprimi non ualet. Omnibusque rite perfectis cum gaudio quique rediere ad propria. Ex illo etenim die in eadem basilica pręcipue ad tumulum gloriosi martyris factę sunt multimodę curationes diuersarum infirmitatum, quę etiam ob multiplicitatem scribi nequeunt. Sed et si quis cum fide plena sibi deposcens quęque utilia procul dubio adipiscitur, si talis sit ut promereatur sanctorum meritis et orationibus. 13. Nec pretereundum nobis uidetur quod, dum patris Willelmi alloquio multi fuerint in mente recreati, plures etiam in corpore tactu eiusdem redintegrati, oratione refocilati, uisitatione confortati ac benedictione sunt firmati, et quamuis nunc minus audiatur, quod olim Christi sequacibus usui fuit, suscitare mortuum, pauca tamen e pluribus, ut testati sumus, quę Dominus per eum operatus est, dicemus. Reuertenti nanque illi quondam a coenobio sancti Viuentii confessoris, cum iam appropinquaret sancti Benigni monasterio, obuiam habuit promiscui uulgi turbam plangentem ac repedantem a spectaculo cuiusdam miserrimi, uidelicet ex eiusdem seruorum familia sancti Benigni, quem magistratus crimine conuictum mortique suspensionis patibulo adiudicatum deliberauerat. Quod audiens uir misericors miliario distans a loco, dimisso equo illucque quantotius currens, hoc tantum dicebat: « Iesu, Iesu, qui pepercisti latroni in cruce, miserere. », iussitque suis uelocius infelicem illum, quem cernebant e trabe pendere, iam rigentem deponere, ipse uero toto prostratus corpore orationi incubuit. At illi soluentes lora guttur illius artantia exanimis in terram cecidit. Ad quem accedens uir pius ait: « Surge, inquit, quia Dominus imperat. » Ille uero aperiens oculos erexit se, admirans ualde sibi superesse. Qui cum uiro Dei egrediens exultantibus cunctis ad monasterium plures postea uixit annos. Multos nempe ab huiusmodi patibuli suspendio ac nece per diuersas prouincias tam interuentu quam redemptionis pręcio liberauit Nam et fratribus monasteriorum utilitatibus prępositis illud sępius inculcabat ut in exactione sibi commissorum forent prouidi, ne forte nimis tenues pro census redditu affligerentur. Dicebat enim se magis uelle largiri egenti quam exigere quippiam ab indigente. Itinera quoque eius per ciuitates et uicos, seu quorsum haberet, ingens pauperum atque infirmorum turba pręoccupauerat. At ipse liberalis et largus beneficiorum erat uniuersorum impensor. Desiderabatur enim ab omni hominum ordine uel sexu ipsius pręsentia sicuti unus e patriarchis aut apostolis Domini. Aliquanti etiam referebant illum sibi per uisum in somnis apparuisse seque de prauis actibus redarguisse uel monuisse illos de communi animarum salute. Testor ego, inquam, ipsius ac uirtutum matrem caritatem, quoniam quondam meorum culpis facinorum offensus, ut sensi illum ad horam amaricatum, secessi in aliud coenobium ipsius ditioni minime subditum, dumque illic degerem, astitisse mihi una noctium uisus est aspectu placido, ac manu iniecta caput mihi demulcens aiebat: « Rogo ne me deseras, si non te amare fingebas, quin potius exercere te cupio quę promiseras. » Ipsius nanque imperio maxima iam ex parte euentuum ac prodigiorum, quę circa et infra incarnati saluatoris annum contigere millesimum, descripseram. Quę etiam causa ad pręsens opus me compulit inflectere articulum. Iccirco omnes pariter oro ne propter hoc pręiudicium de me fiat. 14. Beatitudo igitur patris Willelmi iam ad tantam excreuerat excellentiam ut cunctas Latii ac Galliarum prouincias ipsius amor ac ueneratio penetraret. Nam reges ut patrem, pontifices ut magistrum, abbates et monachi ut archangelum, omnes in commune ut Dei amicum suęque pręceptorem salutis habebant. Quis enim unquam alius pręter eum Veneticorum gentem in tam amica familiaritate habuit? Exaggeratiue secundum apostolum loquimur quoniam, si fieri posset, oculos suos eruissent et dedissent ei. Siquidem Ursus, illorum patriarcha, ipsius sancti patris decreuit effici monachus, sed quia ipse dispendium illius gentis quod foret pro tanti absentia uiri considerans illi in suo proposito permanere suasit. Quod etiam de multis similis rei gratia cognitum habetur fecisse. Iam uero in Dei opere magis assiduus quam frequens, cum esset in Italia suum biennio pręstolans a sęculo excessum, sed rerum opportunitatibus exinde euocatus, ęgerrime tamen ad Gallias remeauit. Cunque reuisendi caritate cunctos Gorzense usque monasterium a se olim cum cęteris ad regulare specimen reformatum deuenisset, quę supererant inuisere curauit. Dehinc ad pręnominatum uenit Fiscannum. Post aliquot uero dierum acris coepit doloribus affligi. Iam quippe imminente solennitate natiuitatis dominicę, pręnoscens suę a Christo uocationis diem, conuocatis ad se fratribus, deliberans coram eis prouide ac sapienter de cunctis quę ipsius innitebantur patrocinio, quid uel qualiter agendum seu ordinandum foret, sicque uniuersis, pręsentibus simul et absentibus sua benedictione firmatis ac Deo commissis expetit sibi dari salutare ac uiuificum commeatum. Expletisque solemnibus totis octo dierum, nichil omnino loquens, oculos tantum ad Deum erigens, illi soli intendens, illum solum mente respiciens, iamque aspiciebat felix anima subito ad illum itura de uasculo carnis in sua gloria Deum maiestatis. Anno igitur eiusdem natiuitatis dominicę millesimo XXX° I°, indictione XIII°, a natiuitate quoque ipsius patris ac Dei cultoris LXX°, et ab aduentu illius ad Gallias de Italia XLI°, regnante Conrado imperatore, in Francia nichilominus Rotberto rege, die dominicę circuncisionis uenerabili atque eiusdem natiuitatis octauo, Vita feria mane, dum aurora superuenientis diei pelleret tenebras, e mundo transiuit a sancto istius Dei amici corpore felix anima et beata, lucerna uidelicet orbis ad sempiternam ac deificam lucem, suis lugentibus, sed lętantibus angelis, cum quibus laudans ac magnificans benedicit Deum, in quo uiuit quicquid iuste subsistit. Sepultum nanque est sacrum illius corpus honorifice in gremio eiusdem sanctę Trinitatis aęcclesię in conspectu euntium ac redeuntium fratrum, ut quotidie siquidem prę oculis imitabilem haberent patrem, quem ad ęternam iusticię mercedem habuere institutorem, ipsiusque precibus et meritis ualeant percipere ęternę uitę regnum et gloriam cum sanctis omnibus, donante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu Sancto uiuit et regnat per immortalia saeculorum saecula. Amen.