XLV. DE GUIDONE Guido sola Dei clementia operante Autissiodorensis episcopus, Senonico pago ortus est, patre Bosone, matre Abigail. Hic uir a primeue etatis crepundiis, ecclesiae sancti Stephani Autissiodorensis sub regimine domni Herifridi presulis traditus ac tonsoratus est. Ubi litteris tam diuinis quam humanis pro posse eruditus est, quousque ibi degens ad perfectam peruenit etatem. Dehinc rebus omnibus Deo se protegente postpositis, Rodulfi regis et uxoris eius Emme seruitio se mancipauit, ibique diuersans, decedente Waldrico episcopo, ad episcopalem mox inuitatur honorem, et electione cleri et plebis, rex regine precibus episcopalem ei adtribuit cathedram. Sicque XIIII kalendarum iuniarum Senonis ordinatus, tandem Ascensionis dominice die, a monasterio sancti Germani in Autissiodorensem, ut moris est, sancti Stephani intronizatus est ecclesiam. Cuius possessio quamuis esset exilis, quantum potuit, ut cresceret ecclesia cui prefuit et decoraretur uigilantissime sategit. Sed quod ibi operatus est ne forte obliuioni tradatur et cupiditate successorum ac ministrorum ab ecclesiae dominio subtrahatur, huic opusculo ratum duximus inserendum, scientes quia facientis non deerit premium. Primum namque uillam Creuennum sancto Stephano sublatam cum suis appendiciis per preceptum regale, regis coniuentia, loco restituit pristino, tradens medietatem ipsius uille canonicis in die obitus prefati Rodulfi regis ad preparandam refectionem canonicis et pro absolutione anime ipsius pontificis, alteram uero medietatem predictis canonicis in die obitus prefate regine et pro recordatione anime supradicti pontificis. Piscatores tamen in seruitio maneant episcopi per iussionem prepositi canonicorum. Ambonem ibi uilem aspiciens, criptis honeste compositis, desuper honorifice constructum locauit, et iuxta illum altare in honore sancti Iohannis euangeliste et sancti Laurentii martyris ac sanctorum omnium honore, ut ab episcopo si adfuerit et a clero ecclesiae missa celebraretur, quo eorum interuentu uiuentis et morientis necessitatibus subueniret, deuotissime sacrauit, instituens his tribus diebus quo canonici quotannis pro animľ suľ remedio reficiantur, impetrans ab archiepiscopo et episcopis sibi subiectis decimas trium ecclesiarum. Quarum in Aygliniaco scilicet una consecrata est in honore sancti Stephani. In Matriaco alia, in honore sancti Felicis, alia in domni Martini honore structa. Instituens ut de his tribus ecclesiis tres fiant fratribus refectiones. Una in festiuitate sancti Iohannis euangeliste II nonas mai, quando in feruentis olei dolio missus fuit. Alia octabis sancti Laurentii, tercia festiuitate sancti Mathei apostoli et euangeliste. Et quod superfuerit ex decimis ecclesiarum, ad stipendia sit canonicorum, pro anime sue adquirenda absolutione. Prepositus denique canonicorum sancti Stephani Autissiodorensis presbiteros in eisdem ecclesiis consensu fratrum eligat, qui et fideliter decimas ecclesiarum ad suum et canonicorum opus recipiant, et archiepiscopo Senonensi sinodale seruitium reddant, sicut circumiecte ecclesiae, et nichil aliud requiratur ab archiepiscopo uel a suis ministris. Et ut hoc firmum et stabile in perpetuum permaneat, ipse Archembaudus Senonensis archiepiscopus scriptum propria manu firmauit, et coepiscoporum suorum manibus corroborari poposcit ac archidiaconorum suorum, Prodagii, Bernardi et Teoderici ceterorumque canonicorum nominibus corroborari precepit. Tabulis argenteis bases discoopertas optime decorauit, lampades quoque ibi septem optimas ex argento composuit, habentes in se cum fuste libras XV. Labara cum auro optulit sancto Stephano X. Candelabra duo argento compta. Fustes duos deargentatos, quibus feruntur cruces auree. Coronas II ex argento, habentes libras decem. Cliotedrum optimum, auro argentoque constructum. Introitum, quod Waldricus edificare ceperat, in altum extulit, camera exornans, et in parietibus paradisi turmas acherebi tormenta depingens, gratum intrantibus prebuit ingressum, illic suam infodiens sepulturam, quam postea ante uultum saluatoris et altare sancti Laurentii, quod post exustionem ciuitatis et templi sua desudatione honorifice adornauit et dedicauit, remoueri iussit. Supra quam capellam edificauit in honore sanctorum, quorum memoria infra ciuitatem uel extra uix aut raro celebrabatur, quorum haec sunt nomina: Matheus, Thomas, Philippus, Mathias, Dionisius, Mauricius, Ignatius, Demetrius, Desiderius, Ieronimus, Siluester, Augustinus, Vigilius, Eugenia, Anastasia, Margarita, Lucia, Agatha, Genouefa, Columba, quo eorum earumque interuentu ciuitas extra saluetur et intra. Dans ei alodium in Cauannis uilla quam Heldebertus sancti Stephani seruus adquisierat, ad luminaria illic pro animľ sue remedio nocte dieque preparanda. Sitque idem alodium in manu presbiteri, qui supra uel infra missarum celebrauerit sollemnia, preordinans etiam ut is qui nebit uineam quam plantauit in loco qui dicitur Plantas, in festiuitate uniuscuiusque sanctorum prenominatorum, canonicis uigiliam et missam celebrantibus VI sextarios uini ad exibendam caritatem pro eo persoluat. Post duos quoque parentes uel fideles suos, quibus predictam plantam reliquerit, canonici in sua recipiant, et ipsi quod instituit per se expleant. Quod si non fecerint, merces ab eo non tollatur, et Deus illis requirat. Denique abbatias sancti Iuliani scilicet et sancti Amatoris ac sancte Mariae, ab episcoporum potestate longo iam tempore subtractas per supplementum domni Hugonis Francie ducis, per preceptum regale Ludouici regis manu firmatum, ecclesiae quas amiserat multo studio multoque labore restituit. Altare sancti Stephani medium purpura imaginibus aureis penitus cooperta honestissime ambiuit. Videns etiam et ecclesiae ambitum non adeo esse magnum, arcum inter duo hostia nouum condidit, prope altare, apertis maceriis, duo ibi in modum crucis oratoria ut plures ibi Deo seruire possent construens. Quod cum ageret, inuidia, ut arbitror, diaboli, maceri uetusta cum noua ab arcu usque ad arcum fundotenus corruit. Quam mox renouare absque mora non piguit. Sicut enim predicta sancti Stephani ecclesia post incendium funditus est eruta, ita postmodum ab eo ab ipsis est eleuata fundamentis, et ampliori decore quam fuerat antea, uitreis magnis et camera exornata. Oratoria quoque duo dextra et sinistra, ad instar quod prius fuerat reedificauit, superadiciens criptas ipsis oratoriis, in quibus etiam et altaria instituit, ut populi aduenientes inuenirent quo possent lacrimosis immorari suspiriis, deprecando et obtinendo Dei et sanctorum quorum honore ipsa sunt altaria misericordiam. His ergo comptissime dilatata haec eadem basilica, in superioribus sui partibus, speciem pretendit sancte crucis. In medio uero ecclesiae podia constituit, et uultum saluatoris cruci affixum collocauit inibi. Altare quoque decorauit tabula argentea eleuata inmaginibus et aliis picturis, consecrans illud sub die V idus augusti in honore sancte crucis et sancti Mathei apostoli et euangeliste et sancti Romani militis et martyris. Fuit igitur predictus Wido episcopus simplicitati innitens, moderate prudentie, atque in quantum ualuit non magis preesse quam prodesse uoluit uniuersis. Nam inter cetera honestatis opera, dictatu proprie manus edidit responsoria cum antiphonis, canenda in sollempnitate sancti martyris Iuliani, instar tamen armonie habentia melodiam Germani gloriosi, ob hoc precipue quod isdem pontifex sanctissimus, sicut in gestis ipsius inuenitur, predicti martyris sollempnis natalicii diem uniuersis incognitum, Domino sibi reuelante, ostenderit celebrandum, sicque, cum esset religiosorum ac bonorum amator prauorumque seuerus redargutor, egit quamdiu extitit. Sedit autem in episcopatu annis XXIX, et obiit in pace VIII idus ianuarii, et sepultus est in ecclesia sancti Stephani maiore, quam ipse reedificauerat. Fuitque ciuitas sine episcopo menses III et dies VIII.