MIRACULA PATRATA ABBAUILLAE. [1] Igitur in Pontiuensi patria, in Uilla, quae Moricampus nuncupatur, quidam morabatur, qui a renibus Usque ad imos pedes neruorum Uiribus ita destitutus est, Ut prae nimia ariditate neruorum ad inuicem glomeratis pedibus et cruribus, nullo conamine ab humo se posset erigere. Adeo pessima inualetudine praeuentus est: Ut per se numquam Ualuerit declinare, nec etiam per terram repere. In omnibus suis corporeis necessitatibus coniugis suae suorum quoque affinium succumbebat misericordiae. Nulla spes Ulterius recuperandae salutis supererat: et quod Uiueret, Uxori suae, imo sibimet ipsi, taedium esse poterat. Sed quid eius definiendo miserias Christi atque pretiosissimi Pontificis Uulfranni occultamus prodigia? Eo enim tempore cognouit debilis ille, quanta per S. Uulfranni praesidia consequebantur remedia, qui apud Abbatisuillam sui corporis requirebant praesentiam. Igitur Ueniendi accensus desiderio, de paupertatis suae munusculo asellum nanciscitur, qui illum in quodam Uehiculo reclinantem Abbatisuillam ante sancti Confessoris traheret clementiam. Cum autem taliter recubans cum singulari coniugis suae consolatione, longe a Uillarum Uicinitate rotis currentibus processisset, placuit diuinae pietati, Ut in quodam decliui currus subuerteretur, et pauper, Ut adhuc miseriis cumularetur, ad terram proiiceretur. Quid itaque agerent, ille moles quaedam sine nisu aliquo, illa Uero in releuatione tanti ponderis, sexus fragilis et debilis? Ambo ergo nimia spiritus anxietate gementes inierunt consilium, quatenus illa ad Uillam repedaret, et a notis suis opitulamem imploraret, et ille ad terram interim solus recubaret. O quam incomprehensibilia sunt omnipotentis Dei iudicia! Feliciter enim corruit: salubriter Ut solus remaneret perorauit: et saniore consilio nomen Sancti Uulfranni instantius solito reclamauit. Illico enim adest quaedam persona, quae taliter affatur eius miseriis. Quid hic iaces? Cur lacrymis redundas? Et appropinquans eius manibus, nominis Christi mentionem faciendo erexit pedibus suis. His autem ita gestis, qualiter Uir ille Angelicus disparuit, ille penitus ignorauit. Siquidem Uir ille pristinae incolumitati reparatus, et prae nimia Ubertate gaudii obortis lacrymis Uxori suae de praedicto opere reuertenti, qualiter beatum Uulfrannum facie ad faciem Uidere meruerat, et quae sibi consolationis Uerba protulerat, et quomodo illum adtrectauerat, reuelauit. Nec immemor tanti beneficii Abbatisuillam felicius quam primitus disposuerat petiit, et Deo sanctoque Confessori gratiarum actiones obtulit, et clericos coram populo, miraculum in se taliter, Ut diximus, perpetratum perdocuit. [2] Quid et in hoc miraculo censendum, quid et admiratione non dignum? in Pontiuensi quoque territorio Uilla, quae Ranis Uocabulo assignatur, quaedam mulier hydropica laborabat molestia. Tumor eius Uteri modum excesserat: cutis eius non mediocriter extra relucebat. Cum autem nulla medicorum arte reformari Ualuisset, ac ideo non mediocri mœrore tabesceret; tandem reperto consilio Abbatisuillam, Utcumque Ualuit, accedere maturauit. Mariti Uero sui et cuiusdam alterius Ulnis ex Utraque parte subnixa, ante sancti Pontificis praesentiam, cereum Uotum deferendo, solo recubuit: et de salute sua tantis precibus deuote perorauit. Et cum diutius orasset, his blandis suggestionibus maritus eius illam aggreditur. Timeo ne duriter solo strata, grauiora patiaris incommoda. Ergo patere et in Ulnis meis paulisper foueatis. At illa: Ignoras, inquit, Ut audio diuinae consolationis dulcedinem. Numquid enim tui auxilio indigeo, S. Uulfranni medicata patrocinio? Ecce non sum, quae modo fueram, ecce Sancti precibus Uides corporis mei redisse decorem, et hydropicum euasisse tumorem. O quantus est iste Pontifex? O quam promptus subuentor constitutorum in periculis! O quam optimus Medicus animarum et corporum: qui tam celeriter indulget remedium, nec optatum differt diutius flagitatum beneficium! In ipso enim orationis momento reformatur, quae ab omnibus humanis praesidiis destituta, de salute sua deinceps desperabat. Igitur non immerito ad laudem omnes excitati, quis edicere Ualeat, quanto mentis gaudio tripudiarunt, quas lacrymas salutis testes Uirtutisq; in illa gestȩ perfuderunt. Itaque cum Abbatensi plebe, Clericorum laude modulata per corrigiam ancilla sui reparatoris esse Uoluit, et postea incolumis ad propria remeauit. [3] Mirandis plus miranda cognouimus succedere. Abbatisuillae mendicabat quaedam paupercula, quae transuerso collo faciem suam in humero suo reflexam tenebat, et sine intermissione miserabili commotione capitis titubabat, omnibusq; exemplum esse poterat compunctionis et doloris. In illa plasmatio Conditoris praedicabatur mirabilis. Argumentum Ueritatis in tribulatione sua exhibuit, quȩ per quam plurimorum annorum curricula Abbatisuillae deguit cū tali capitis molestia. Igitur pro medicinali praesidio S. Uulfrannum Uotis et precibus in gemitu suo implorabat, et frequenter ante eius praesentiam excubabat: et fide confortata quandoque de illius consolatione non desperabat. Coauditor Uero pauperum, consolator miserorum, pauperculae respexit miserias: et diutius consuetae pietatis opem non substraxit. Quadam enim die dum Uota sua humiliter mulier illa amplius solito protenderet, supremo Speculatori placuit, quatenus B. Uulfranni opitulatione adtrectata, sanitatem recuperaret, et sine Ulla deformitate sui capitis eadem hora plenarie conualeret. Quo audito, Abbatenses ad hoc factum mirabile conuenerunt, et quanto magis illam in deformitate praedicta mirabilē nouerant, tanto magis Domini sanctique Praesulis honorem et gloriam Uoce et corde decantabant. Sed quid no immensitate gaudii tripudiarent? Eadem etenim hora, quaedam alia paupercula longo interuallo caecitatis tenebris inuoluta, relatione praefati miraculi attonita, et de Uirtute S. Uulfranni sane credula, a conductore suo ad ecclesiam trahitur, Ubi Clerus et populus iocunditate ineffabili resultabat. O mira res! Ut enim introitum ipsius ecclesiae manibus et ore palpauit, illico exclamauit: Ecce quae caeca huc descendi, suffragiis S. Uulfranni Umbram caecitatis amisi, et Uisum recipere merui. Igitur Clerus cum populo ampliori attestatione miraculi congratulatus, iterum, prout potuerunt, Domini sanctique Antistitis gloriam et honorem modulauerunt, et merito ad inuicem ita protulerunt: O quam felices sumus, qui talem Patronum habemus! quam laeti quam hilares esse possumus, qui tali tamque potenti Sancto seruire meruimus! His itaque gestis, diem illam cum inenarrabili tripudio peregerunt, et deinceps de gloriosi Pontificis praesentia nihil haesitauerunt. [4] In Uimiacensi quoque pago, Uilla Uillees nominata, quidam Walterus nimio languore resolutus, lecto decubuit. Postmodum Uero tantis exagitatus est incommodis, Ut prae maximo furore capitis oculi eius exilirent, et in facie sua per neruiculos dependerent. Demum Uero omne corporis officium perdidit, Ut defunctus esse crederetur: nisi solus in eo remansisset pectoris anhelitus. Quid longius morer? Uicini eius morti suae miserabiliter compatientes, Ut coniugis eius delinirent dolorem conuenerunt: et eiusdem Uillae Gilbertum Sacerdotem, ad illius commendationem animae inuitauerunt: et superimminente Uespere recedentes, familiae illius miseri innotuerunt, quod citius in morte quiesceret, et omnes pariter reuocarent. Omnes itaque quasi iam mortuum relinquunt, et quid de illo diuina prouideat Celsitudo, prorsus ignorant: feliciter enim ab omnibus derelictus iacet, Ut ab Domini et S. Uulfranni pietate consoletur: salubriter de Uita sua desperatur, Ut ampliore dignitate B. Uulfrannus in terris glorificetur. O stupenda et raro inaudita Christi clementia! In ipso enim noctis silentio B. Uulfrannus miserrimo homini apparuit, et propriis manibus oculos taliter, Ut diximus, auulsos, in foueis suis reposuit, et eodem momento ab omni infirmitate consolidauit. Sic itaq; ille eadem nocte cōualuit, Ut rei euentus postea comprobauit: quasi enim de graui somno euigilans a stratu funeris surrexit, et Uestimentis suis se diligenter adornauit. Uxor autem eius diuinae pietatis ignara, super hoc nimio terrore concussa, credens illum diabolicis furiis agitatum, domo exiliuit, et Uicinos, Ut ad eum Uinculis mancipandum Ueniant, conclamauit. Qui accedentes ita sciscitati sunt: Quid hoc est: Waltere? Quid agis? Esne sensatus? At ille: Siquidem, inquit, me sensatum et incolumen Uidetis, ne de me, sed de Christi Sanctique Uulfranni potentia miremini, quae me in tam breui spatio ab omni molestia reparauit. Itaq; Uir ille secum assumpto Gilberto Sacerdote, qui eius fecerat commendationem animae, et Uicinorum suorum familiaritate, Abbatisuillam Uenerunt, et Deum Sanctumque Uulfrannum magnificantes, in his quae Uiderant testimonium resurrectionis illius et oculorum reparationis coram Clericis et populo confirmauerunt. [5] Super his etiam mirari profitemur, quibus fidem non abrogamus: sed tale quid natura tempeste factum Uspiam non agnouimus. Abbatisuillae enim erant tres Uiri, quibus erat officium pagi Pontiuensis signare monetam. Hi ab Praeposito suo Rainero de more argentum receperunt, et conflatum ad opus praedictum praeparauerunt. Unus autem eorum non Ueritus iustitiam, fraudem fecit. Sed postea metallum commune cum ad libram retulissent, nec totum constare deprehendissēt, mota est inter eos quaestio, et in alterutrum non iniusta suspicio. At ille, qui iniquitatē perpetrarat, quemque rea conscientia, Ut callide dissimularet quod egerat satisfaciens responsionibus, omnes remordebat. Tandem illis in caussam positis, est diffinitum quatenus supra gloriosum B. Uulfranni corpus iusiurando constricti, latrocinium illud negarent. Igitur ad ecclesiam profecti, supra gloriosi Pontificis membra, et qui reus erat et qui innoxii teste conscientia fuerant, pariter iurauerunt. Sed quis es immense Deus? Ut iusti iustificarentur, et noxius deprehenderetur, illico culpa periurii patuit, argentum illud ad pedes illius, qui reus fraudis fuerat, cecidit. Quod Ubi fur ille sensit non minimum pudorem incurrit et ceteros ingenti admiratione repleuit. Iussione autem praefati Praepositi nummis illis collectis et tredecim numero inuentis, quae amiserant, Dominum et Sanctum quoque Uulfrannum collaudantes, ad furis pedes receperunt. Sic itaque per meritum sancti Praesulis commissum facinus latere non potuit, procacitas periurii deprehensa patuit. [6] Dum scriptum sit, quia non satiatur oculus Uisu nec auris impletur auditu; cur de Sancto audire non sufficienti, et cui piorum gesta fidelium cognoscere salutis est negotium, ea, quae comperta tenemus, silentio supprimeremus? Quidam enim erat, Ioannes nomine, qui adeo Uallabatur incommoditate, Ut calcaneis pedum cum cruribus adhaerentibus incessu omnino priuaretur. Proh dolor! Motus humani generis proprietate fraudatus, scabellorum praesidiis manibus suis appositis, de loco ad locum prona quidem facie repere memoratur. Hic itaque de S. Uulfranni gloriosa opitulatione multorum relatione fide non dubius Abbatisuillam, Utcumq; Ualuit, coram Sancti prȩsentia sui corporis direxit infortunium. Quotidie et multoties in nocte in conspectu diuinae Maiestatis et S. Uulfranni clementiȩ orationum suarum incendia redolebant, et ad sospitatis suae remedia sanctum Patronum humiliter inuocabat. Aliquot ergo diebus euolutis quasi per importunitatem fidei Sanctus lacessitus, miserrimo homini consuluit. Nocte enim quadam debilis erigitur, sospitatis optatum, praesidium se adeptum fuisse gloriatur, in decorem et honorem humanae similitudinis redisse et deformitatem contractionis amisisse congratulabatur. Fit interea concursus Cleri et populi, nec iam de Ueritate miraculi haesitabant, quia erectis poplitibus incedere congaudebant, quem diutius contractionis captione mancipatum ingemuerant. Ergo digne in laudum praeconiis iubilant, Uere Deum profitentur mirabilem, sancti Pontificis honorem et gloriam solenniter concrepant, Ut sarcina facinorum irretitos respiciat, Uox omnium humiliter intonabat. [7] Alia quaedam posteris intimamus, quae quia digna sunt relatu, silentio perire non patimur. Erat quidam Sacerdos, Guinfridus nomine, qui grauiter renibus dissolutus, plerumque molestia aegritudinis occupatus lecto decumbere cogebatur. Hic cum inter confinia Normanniȩ et Uimiacensis prouinciae talibus infestaretur doloribus; memoria beati Patroni in mentis suae armario incidit, et illius gestiens suffragari meritis, Abbatisuillam adiit. Ibi itaque in contemplatione diuini praesidii et beati Medici, quem Uotis omnibus quaesierat, diutius excubauit; et aliquot diebus exactis ad propria repedare disposuit. Cum autem paullulum ab oppido processisset, nullum sibi penitus dolorem dominari comperit: sed tamen aliquantulum in fide haesitauit. AEstimat enim ad horam cessisse sibi dolorem: ignorat caelestibus fomentis se fuisse medicatum. O Sacerdotis antea inaudita peritia! Per alta cuiusdam montis ascendendo fastigia cursitat, et per eiusdem collis decliuia remeat, et acsi asperitate decliui tramitis dolor consuetus reuerteretur explorabat. Hac etiam illacque discurrebat, et more paruulorum inter Ulnas suas saltantium palmis in puluere pressis, pedibus quoque sursum Uibratis, totius corporis in sublime leuabat sarcinam, et Utrum momentaneam aut continuam meruerit sanitatem, importune explorabat. Corporis sui quaerebat miseriam, quam ex industria Uidebamus elongandam: etsi enim sospitatis compos tunc fierit, his corporis motionibus merito laesioni succumberet: Itaque diuinae misericordiae benignitate et S. Uulfranni Uisitatione diligenter explorata, gratias egit, et pro impetrato remedio sub Uirtutis gestae praeconio quoddam candelabrum postmodum regrediens Creatori suo obtulit, et deinceps quoad Usque Uixit, in familiaritate et seruitio pretiosi Praesulis Abbatisuillae mansionem sibi eligens, perseuerauit. His signis ac Uirtutum prodigiis quae in Pontiui finitimis partibus contigisse reteximus, memoriae fideliū reseruatis, et etiam aliis quampluribus omissis, quȩ praedecessorum cauta deuotio obumbrauit silentio, ideo Uos Abbatenses, Ut solenniter gaudeatis moneo. Uenerandi enim Patris habere meruistis praesentiam, qui depressis sub molestissimo humanae corruptionis pondere praebet solatium, et medendis corporibus non denegat salutis remedium. Iste Uobis a Deo promissus ante secula Patronus, et huc Usque reseruatus ad nostrum decus et consolationem, et ad Pontiuensis patriȩ salutem multa pollet Uirtutum gloria. Extincta lumina hominum reparat, Ut liquido infinuet, qua perfruatur in caelis diuini splendoris gratia. Claudos etiam frequenter, membrisque contractos erigit. Surdis etiam aurium officium quod amiserant restituit, Uario languore detentos sanat, daemoniacos liberat, aduersus incommoda consulit, optata petentibus beneficia diuinitus impetrata celeriter praestat, cooperante summo Artifice: cui cum Filio et Spiritu paraclyto honor et gloria per seculorum secula Amen.