[1] In Oximensi pago situm est castrum, quod Falesia nuncupatur: in quo erat homo quidam, nomine Gislebertus: huic erat filius aetate et corpore minusculus, qui Sabbato sancto imminentis Paschae in dolio, in quo pater eius lauerat, incaute derelictus, cum nemo adesset, in aqua submersus sicque extinctus est: ubi cum diutius iacuisset, requisitus tandem a parentibus, mortuus repertus est. Quod quamuis parentis utriusque negligentia atque antiqui hostis prouenerit infestatione, non tamen absque diuina credimus gestum permissione: ut sicut de Lazaro scriptum est, infirmitas haec non est ad mortem, sed propter gloriam Dei; ita quoque in morte huius pueri opus claresceret diuinae uirtutis, meritumque coruscaret Sancti sui Uulfranni. Ubi autem ab aquis est spiritu amisso leuatus, ingens clamor attollitur, grauis luctus exoritur, dolor irremediabilis aperitur: luget infelix pater, lamentatur misera mater, abiicit capitis operimentum, carpsit compositionem crinium, tundit inter haec grauiter pectus, simul complodit ambas manus, digitos digitis inserit, atque miserabili tortura totum corpus atque membra agit, uoces incōditas et amaritudine plenas emittit, hac illacque caput rotat, ora uelut amens distorquet prae acerbitate repentini doloris et insperatae orbitatis. Maior siquidem erat dolor de conscientia tantae negligentiae, et de reatu grauis peccati, quam de morte unici pignoris. Quibus uicini excitati undique coëunt, et alii cum gemitibus per compassionis humanitatem ingemunt: alii uero lugentes consolari atque dolorem mœrentium lenire intendunt. Ecce autem quaedam persona ex his, quas illuc partim humanitas contraxerat, partim curiositas inuitauerat circumstantes, Quid, inquit, agitis? quare S. Uulfrannum non inuocatis? Numquid non audistis quantas uirtutes et qualia miracula operatus sit?  Inuocemus ergo eum magna uoce ex toto corde. Ad hanc igitur uocem exhortantis, plebs quȩ circumstabat, concorditer animata inclamauit, et pro suo quisque sensu Deum Sanctumque eius Uulfrannum inuocauit: interea mortuus labia paullatim mouere cœpit, ac uiuido genarum suffusus colore, palpebras oculorum cœpit aperire. Quid longius morer? Quid diuinā uirtutem uerbis occupem? Sub oculis omnium, qui aderant, mortuus uitam plenarie recepit, surrexit ac resedit: oblatumque cibum tam libere, quasi non de morte surgens sed de somno euigilans, suscepit. Quo facto concussa sunt corda omnium, ingens exorta est laetitia in mentibus singulorū, iterum fluunt lacrymae, tanto sane uberiores, quanto non iam ex mœrore, sed ex ingenti laetitia profluentes: perstrepunt murmura et uoces, tanto utique pressiores quanto dulciores. Fit interea specialis dolor parentum, unum et commune omnium qui aderant gaudium. Fama deinde tantae uirtutis longe lateque percrebuit, et omnes qui aderant et qui audire poterant, in admirationem nouam mouit, et in laudem Dei et gloriam Sancti sui fauorem conuertit. Fit praeterea ingens pressura concurrentis populi, uidere uiuentem, quem mortuum audierat, cupientis. Nec sufficit cuilibet uox acta narrantis, nisi quisque suis cernat oculi faciem resurgentis. Quippe nouus quasi post mortem, qui resurrexerat, ad uidendum petebatur, et longe desiderabilior, quam pridem fuerat dum luce mundi fueretur, cunctis putabatur. Porro uir ille multarum gratiarum debitor, indulti caelitus sibi beneficii non immemor, non post multum Fontanellam adiit, et ubi beati Patris Uulfranni sepulturam, et carnis eius sanctum puluerem esse didicit, deuotionis suae uota persoluit, et Fratres quos ibi inuenit de uirtute facta cum multis lacrymis perdocuit, sicque postmodum laetus et alacris ad propria repedauit. Hoc autem miraculum factum est anno Incarnationis Dominicae millesimo quinquagesimo septimo, Indictione decima, Sabbato Sancto Paschae quod euenit tertio Kalendas Aprilis. [2] Praeterea non est silentio omittendum quod uirtus Diuina per eumdem operari dignata est Patronum: quod etiam rarissime aut numquam alicui notificatum est mortalium. Erat igitur quaedam mulier in uilla, quae uocatur Frigeia. Haec concepto semine grauida, in festiuitate S. Sebastiani, termino instante, fuerat paritura. Uerum obstante iure naturae cœpit anxiari, atque imminente periculo interius uiscerū torturis adeo torqueri. Namque, ut moris est, parere non potuit. Interea lecto prosternitur, et grauiter se habens nihil aliud quam mortis debitum praestolatur. Tale itaque incommodum atque pariendi passa est infirmitatem et difficultatem a festiuitate S. Sebastiani usque ad octauam diem Dominicae Resurrectionis. Tum uero reperto saniore consilio, nisu, quo ualuit, cœpit misericordiam Domini implorare et eius Genitricis, ut sibi dignaretur misereri. Nihilominus etiam frequentius nomen S. Uulfranni inuocans (cuius uigiliis, quae ex more hactenus a fidelibus celebrabantur, interfuerat, atque semetipsam in ancillam dederat) solitam eius deprecabatur pietatem, ut per se omnipotentis Dei clementiam exoraret, quo eam aut a praesenti angustia liberaret, aut uitae finem misericorditer imponeret. Dum autem deuote precibus insisteret Sanctique nomen crebrius iterans auxiliari sibi fideliter posceret, repente uirtus Diuina adfuit, et uenter eius tumens a pectore usque ad umbilicum, sicque in transuerso per medium, mirabile dictu, diuisus est, ueluti nouale finderetur. At illa uociferans, utpote quae talia patiebatur, cœpit angustiari, qua etiam uociferatione affines pene omnes uenire coëgit. Qui uenientes et eam quasi mortuam lugentes, non modice mirati sunt talia considerantes, et inito consilio uentrem eius aperuerunt, et infantis ossula cum putrida carne inuenerunt, atque semiuiua muliere ea omnia traxerunt. Quo facto iterum mulier Sanctum Patronum obnixe expetiit, ut, quia eam mirabiliter ab incommodo partus liberauerat, ex integro eam sanaret. Nec mora, illa orante, uentris diuisio sic consolidata est, ac si nihil horum perpessa fuisset, excepto quod signum diuisionis, ad comprobandam Dei uirtutem et eius serui meritum, permansit. Taliter itaque ut diximus, liberata atque incolumitati perfectae restituta, Fontanellam perrexit, et haec, quae diximus, ipsa pro se ita esse gesta narrauit: uentris cicatrices cunctis ostendens, gratias Deo et S. Uulfranno non immerito retulit, ac postmodum laetabunda et laudans domum rediit. His et aliis multo pluribus apud Deum et homines S. Uulfrannus gloriosus habetur. [3] Illud quoque silentio praeterire indignum censuimus, quod praefati Patris interuentu diuinitus operatum comperimus. Erat quidam miles in pago Ueliocassino, qui caussa cuiusdam negotii ascenso equo dum alia peteret loca, contigit eum latebrosas inimicorum offendisse insidias, qui repente ut eum perderent, admissis equis cruentis armorum iaculis persequi uelocius festinabant. Quos ille a tergo equorum strepitu permotus conspiciens, suisque in notis homicidas cognoscens, huiuscemodi necis pauore nimium perterritus, illico in fugam uertitur, euadendique anxietate omnibus modis coarctatur. Illi nimirum amaritudinis felle succensi et subfusi, persequendo uenenosa in eum oculorū lumina fundebant: et crudeli inhumanitate saeuientes, solum de eius nece tractabant. Hic uero in ultimam iam pene deductus desperationem, de sola liberatione solicitus, pro posse fugam explere conabatur. Cumque sibi refugii locum minime patere uideret, hostilesque impetus iam propius adesse sentiret, nec aliquam deinceps euadendi spem ullo modo mente captaret; tandem, ut credimus, Diuina prouidentia, Sancti memor Uulfranni, eius clementiam lacrymosis internorum singultibus suppliciter deprecatur: O Sancte, inquiens, Uulfranne, Pater inclyte, uirtutum gloria insignis, adesto clemens indultor poscenti, succurre benignus, tui ad praesens opitulatione indigenti: Miserere miserator tui opem supplicantis, et quia me seruili conditione tuae committo aduocationi, tuere potenter ab instantis discriminis exitu, nec patiaris hostium gladiis trucidari, cui tuae gratia protectionis non incerta est repentinae spes ereptionis. His oratis, illi extemplo diuinae uirtutis clementia Sanctique meritis immobiles substiterunt, nulloque conamine loco fixi gressum mouere quiuerunt: equos calcaribus urgent, hastis feriunt, quantumque acrius furiis agitabantur, tantum indulgentius operam dare uidebantur Mira res! Illi nimia feruentes insania crudeliter desaeuiunt, uoces extollunt, suis se uotis frustratos altius gemunt. Mirantur nimirum huius rei spectantes euentum. Is uero, quem timor ingens occupauerat, tanti nouitate miraculi gauisus, [his immotis,] resumptis animi uiribus paullisper subsistens, sic eos affatur: Quid agitis? Quid stupentes miramini? Uestras minas ad praesens non metuo: [liberatur.] uobis minantibus nulla formido: nam inclyti Patris Uulfranni praesens adest aduocatio, qui uobis obstat mirabili obstaculo. His dictis recto tramite mox Fontanellam adiit: equi figuram suique imaginem supersedentis ex cera figuratam edidit, Sanctique Uulfranni sepulturae in memoria tantae uirtutis obtulit: ac immensas gratiarum actiones ei pro collato sibi beneficio reddidit, eiusque se seruum fieri decreuit. Quod factum loci Fratribus et omnibus qui aderant per ordinem narrauit, quos in Dei laude ac Sancti ueneratione armatos reddidit; unde accepta licentia redeundi, ad propria repedauit. [4] In urbe Abrincatensi quidam adolescens erat, qui die quadam ludendi gratia nauiculam intrauit, et per fluuium, quod mari illi adiacens est, nauigare cœpit. Interea mare eructans impetu suo fluuium turbauit, et adolescentem illum a nauicula deiiciens in flumen mersit, ubi die uno et nocte sequenti iacuit. Cumq; diu quaesitus non inueniretur, die secundo piscatores quidā mare ingressi, dum retia tenderent, atque ad horam retraherent, adolescentē illum rete, quod Childellok uocant, inuolutum inuenerunt. Ea mirantes et nimium stupentes, uocauerunt parentes eius atque ciues. Qui cum uenissent, et eum exanimem uiderent, eleuatis uocibus S. Uulfrannum cœperunt inuocare, ut miserrimo homini subueniret solita pietate. Quod cum diutius oratum fuisset, corpus adolescentis se mouere cœpit, oculos aperuit, sicque ad inuocationem Sancti in hora eadem surrexit acsi nihil passus fuisset mali. Inde Fontanellam petens, grates Deo et Sancto eius rependit, et factum in se miraculum cunctis narrauit. Praeterea quidam adolescens in torrente quodam cecidit, quem impetus decurrentis aquae usque ad clusam molendini deportauit, ibique a prima hora die usque ad sextam iacuit, ita ut caput eius in fundo aquae, pedes uero sursum uiderentur dependere. Ac genitrix eius pro cara sobole solicita, cum ad solitam horam redire non uideret, timens ne aliquid ei aduersi accidisset, cœpit eum quaerere, ac notas domos ac uias circuire. Dum autem hac illacq; oculos uerteret, aspexit filium in aqua, ut diximus, iacentē. Tunc uoce flebili clamare cœpit, ac miserabiliter se ipsam discerpere. Ad cuius uocē uicini et affines exterriti uenerunt, et adolescentē pene exanimem de aqua sustulerunt: et exposito illo super littus, mater eius cœpit aduersus Sanctum conqueri et dicere: S. Uulfranne, tu meum filium mihi abstulisti. Ob hoc quod eum tibi in seruum dedi, redde eum mihi, obsecro, et ne patiaris me deficere dolore maximo. Obtine tuis sanctis meritis apud Deum, ut mihi reddatur pignus dulcissimum. Haec orante matre pia, et ceteris qui aderant S. Uulfrannum uocantibus, repente adolescens oculos aperuit et sciscitanti matri respondit, et deinceps plene conualuit. Postea uero Fontanellam petiit, Liberatori gratias egit, atque haec, ut diximus, retulit. [5] Negotiator autem quidam, Wadro nomine, ciuisque Rotomagensis, oneratam frumento nauem a flumine, quod Olua uocatur, ut in suam rediret ciuitatem, soluit: ac sic inde digrediens marinis fluctibus se credidit. Cumque longius iam a terra recessisset, ac non imprudenter inter undas placidi aequoris clauo cursum carinae dirigeret; uentus repente, qui eum in aequor promouerat destituit, aduersisque surgentibus auris cœpit uehementer urgeri, atque alias a cœpto itinere impelli. At ille totis uiribus contra insurgentes flatus gubernaculo fortiter in nisus cœpit reluctari, et ut nauim quo uolebat torqueret multa ui conabatur. Interea pontus grauiter intumescere, fluctus altius attollere, arenas cœpit ab imo miscere. Ille nihilominus clauum fortiter tenebat, et in ipsos fluctus cursum regere contendebat. Sic itaque maris tempestas ac nautae animositas inuicem, at non aequis uiribus confligebant. Sed, proh dolor! ponti saeuitia uicit, auulsumque clauum suo loco procul inter undas proiecit. Nondum tamen uir ille plene superatus destitit, sed illico surgens remo accepto pro gubernaculo uti cœpit. Quem uis undae uiolentius illisae e manibus eius eodem momento excussit, atq; inter cumulos fluctuum abscondit, et arborem a suo stipite, in quo stabat, conuulsam, et uelum ruptis rudentibus in undas proiecit et pene nauem submersit. Tunc ille penitus diffidens, mortisque imminentis pauore contremiscens, exclamauit, dicens: Domine sancte, inquit, Uulfranne, uideo quia actum est, nec spes ulla euadendi superest. Miserere, obsecro, animae serui tui, quia infelix corpus hoc horribili exitio inter fluctus et undas saeuientes perit: succurrere miserrimo spiritui, quem extorquet mors acerba saeuientis pelagi. His peroratis, ingens duarum undarum hiatus, acsi duorum montium profundissimus recessus, repente nauim illam recepit: ac remota omni tempestate, uentisque seclusis, optata diu quiete, eum Domino suo refouit. Ibi ergo uir ille tutus ab omni turbine, securus ab omni tempestate manebat, et acsi in placido stagno positus quiescebat. Cumque super his miraretur et stuperet; in partem dexteram respexit, et clauum quem amiserat ibi super aquas ferri uidit, et manu paullulum adnauigans illum accepit. Deinde remos super aquas conspexit, susceptosque in naui reposuit. Post haec etiam uelum et malum, et omnia nauis utensilia inuenit, et dato sibi otio, cum sociis suis uniuersa, quae perdiderat, suo in loco erexit, et quidquid tempestate urgente laesum fuerat non indecenter reparauit, et sic desideratum nauigationis iter arripuit, et ad portum salutis peruenire potuit. Itaque uir ille diuina uirtute per gloriosa S. Uulfranni merita ab imo maris receptus mortique subductus, absque ullo discrimine, absque ulla iactura ad propria repedauit, et Deo sanctoque Confessori gratias rependit. [6] Praeterea tres iuuenes ex pago Baio-cassino et possessione S. Simeonis, in hebdomada ante Natalem Domini, solito more paruo usi lembo, in mare sibi adiacens intrauerunt, et totis uiribus nauigantes paullo altius a terra processerunt. Sed ecce repente aduersis surgentibus auris, et in maius augmentans pontus uehementer inhorruit, et praefatos nautas subita tempestas inuoluit. At illi turbati contra tota uirtute nitebantur, intendebant brachia, remos trahebant, lassabantur, et nullum iter conficiebatur. Amisso denique clauo, quo cursus nauis dirigi inter undas solebat, quassataque iam tabularum iunctura, in ultimam deducti sunt desperationem. Iam enim impendentem operiebantur mortem, quam sibi uentus et undae, pluuiarumque ingruens procella undique minabantur, nec ullius effugii locus patere uidebatur. Sed inter haec subito recordati sunt operum, quae de S. Uulfranno fama percurrente audierant: et idcirco toto cordis affectu ad implorandum sanctum eius patrocinium tanto instantius atque deuotius se conuerterunt, quanto sibi nihil aliud superesse capiendi consilii et sperandae salutis perpendebant. Elatis igitur ad caelum manibus sanctum nomen eius inuocant uotisque promissis, ut ab imminenti mortis periculo mererentur liberari, lacrymabiliter implorant. Sicque de cetero nihil agebant, sed nauiculae tantum, ne inde excuterentur, inhaerebant. Nam nunc hiantium profundo demersi aquarū, labebantur tamquam in abyssum, nunc quidem sublati intumescentium cumulo fluctuum tollebantur in caelum. Sicque igitur laborantibus nulla uel ad momentum requies indulgebatur. Igitur ita illa dies transiit et secundus et tertius et quartus: non cibum, non potum sumpserunt, nec ad modicum quidem somno indulserunt: et aliquando, ut postmodum ipsi retulerunt, eorum nauicula fluctibus opplebatur, aliquando autem aquis uacua, scissa tamen et attrita super undas ferebatur, ac sic, ut dictum est, uiui seruati sunt in morte, ne morerentur: pro certo perituri, nisi Diuinae potentiae manu saluarentur. Quid autem putamus, uiri isti in mari perpessi sunt, quandoquidem istis diebus in terra tanta fuit inundantia pluuiarum, ut multis processio impediretur ad publicum: tanta quoque uis undiq; incubuit uentorum, ut multarum auferrentur cacumina domorum et auulsae radicitus annosae arbores corruerent per auia nemorum. Tandem uero diuina clementia, quae tam terribili eos periculo terruerat, et mirabili suae miraculo protectionis, precibus et meritis Sancti sui placata, ne perirent, seruauerat; post tanta prolixi maris spatia, post immensa turbatorum fluctuum uolumina, saeuientiumque uentorum flamina, post densas discurrentium nubium pluuias eiecti sunt ad littus Quibus ad terram egressis, nauis illa, quae eos super undas humentes fluctusque saeuientes portauerat, uacua in littore super aquas stare non potuit, sed mox subuersa nulli ultra comparuit. Uenientes itaq; Fontanellam, cum summa deuotione ingentique laetitia et reuerentia munus obtulerunt: inde strati solo orauerunt, gratiisque pro sua liberatione fideliter relatis, omnia quae sibi contigerant Fratribus intimauerunt: ac deinceps in testimonio suae liberationis semetipsos in seruitio Sancti dederunt: sicque, postquam ibi aliquantisper pro reparatione tanti laboris retenti sunt, accepta licentia, incolumes et laeti ad propria remearunt. [7] Alio quoque tempore quidam negotiatores, euectione nauali sua lucra sectantes, prospere decurso mari, fluuium Sequanae ingressi sunt. Quos cum uehemens uenti procella subito exorta comprehendisset, minus caute cursum nauis dirigentes, in latentes impulsi syrtes, in quibus diutius detenti sunt, nec ulla ui, ullo conamine inde auelli potuerunt. Praeterea ualidis undarum ictibus nauis dissoluta, rimis patentibus aquas undique excipiebat: et cum eos taliter arenae affixos tenerent, uentus obrueret, fluctus inundaret, mors prae oculis sita uehementer terreret; S. Uulfrannum, cuius iam multa compererant miracula, deuote cœperunt inuocare; et ut sibi in praesenti periculo dignaretur clementer opitulari, suppliciter exorare. Nec mora, illis clamantibus nauis ingens adfuit, quae plena uidebatur hominibus albis. Haec cauos fluctus prora ueloci scindens, et ingentes undarum cumulos praeteriens, cum iam propius accessisset, unus ex illis claris uiris surrexit, et ceteris ait: Adiuuemus homines istos, ne intereant in isto periculo. Dixit, atque iniecta manu nauem tenuit. Et leui motu a salo, ubi haeserat, auellit: ac sic usque ad littus perduxit, ibique eam in tuto locauit. Quo facto, cum naui et sociis qui uidebantur, nauis illa disparuit: sed mirae suauitatis odor subsecutus remansit, qui negotiatores illos in argumento miraculi sua fragrantia refecit, et quid in sua liberatione deberent sentire patenter edocuit: ex quibus quidam inde egressi, Fontanellam, gratias relaturi, petierunt; seque haec pertulisse, atque ita diuinitus ereptos fuisse, retulerunt. [8] Nec illud sane, ut opinor, huic dissimile longe fuit, quod aliis per idem tempus accidisse, multorum constat testimonio. Qui cum Sequanae ostium praepropere subintrassent, et maris accessum imprudenter praeuenissent, super scamnum, quod uulgo Sorellum uocatur, uelocius remigando, nauem impegerunt, ibique immobiliter perstiterunt. Quo facto, ualde timuerunt. Cernentes autem menstruum maris rheuma cum uehementi uento a tergo consurgere, sibique mortis periculum ineuitabiliter intentare: proinde diffisi de se, diuinum cœperunt praesidium implorare, et exclamantes, Sancte, inquiunt, Uulfranne, adesto nobis in praesenti necessitate, nec patiaris seruulos tuos perire, qui te terra marique gloriantur Patronum habere. Interea fluctus aestuantis sali uento propellente accessit, seque tam ualide puppi illisit, ut nauem illam frumento plenam ultra contorqueret, ac super eos, qui in ipsa erant, proiiceret. Itaque factum est, ut super uiros illos frumenta essent, et nauis frumenta cooperiret. Uerum ne hostis antiquus, inimicus humanae salutis, uoti sui omnino compos existeret, neue in tot mortibus hominum exultaret, adfuit diuina clementia, S. Uulfranni meritis implorata: nec pertulit eos ex toto perire, quos tale praesidium constabat in suo periculo quaesisse. Confestim namque unda successit, quae nauis omne superpositum remouit, et naufragos per aquas uiuos hac illacque euehit. Cumq; et illi taliter proiecti Sanctum, ut poterant, adhuc inclamarent, ecce repente ingens paro, qui barbara lingua Isnechia dicitur, apparuit, in qua innumerabiles uidebantur stare uiri, loricis coruscantibus induti. Hi igitur propius accedentes hinc inde legebant quos unda sparserat, secumque in barca collocabant. Deinde nulli loquentes ad littus diuerterunt atque uiuos incolumesque in sicco omnes exposuerunt. Tunc unus ex illis: Ite, inquit, propere et pro uita uestra S. Uulfranno, qui uos liberauit, gratiarum actiones exsoluite. Quo dicto, caelestis illa militia disparuit, et satis stupentes et sua de salute gaudentes negotiatores illos reliquit. Nec mirum uideri debet, quia rerum damna pertulerunt: sed stupendum potius quia impendentem suis oculis mortem euaserunt. Haec quippe diuinae fuit pietatis gratia: illud uero digna sui meriti pœna, in quo quam gloriosum sit sancti huius Patris nostri meritum, diligenter oportet considerare, qui tot scilicet uiros morti ex diuina sententia destinatos potuit saluare, et, ne ut meriti erant perirent, placata diuinitate ab exitio ualuit liberare. [9] Erat praeterea quidam, Radulfus nomine, qui sub eodem pene tempore cum aliis negotiatoribus nauali uehiculo, ut pagum perueniret Constantinum, utebatur: quem cum ita pergeret, repentina, ut assolet, tempestas comprehendit, duasque naues, quibus socii eius uehebantur, in momento subuertit, et eum uehementer cum suis, qui secum in tertia naui erant, exterruit. Tunc ille assurgens, Cernitis, inquit, quid acciderit sociis nostris, et quid nos maneat non ignoratis: eadem quippe nobis naturae ratio, nec dispar est conditio. Ingentem elementi huius guttam ebibere nequaquam possumus, superare non ualemus: proinde difficile est hinc iam nos euadere, ubi alios cernimus periisse. Superest tamen adhuc uiuendi uotum, et singulare hoc consequendi restat confugium. Ego enim S. Uulfranni sum famulus, qui longe lateque multis coruscat uirtutum mirabilibus: qui, si nunc mecum eum uolueritis inuocare, poterit reuera potēter nobis, in tali periculo constitutis, subuenire. Ad hanc uocem illi fortiter releuati, genua in naui flexerunt, manus et uoces in caelum extulerunt, et S. Uulfrannum toto corde inclamauerunt, et sic continuo liberari a periculo meruerunt. Illico namque horrendi uentorum flatus ceciderunt, undae tumentes quieuerunt, et ita prosperis succedentibus auris, quo deliberauerant, meritis sancti Patris sine aliquo dispendio peruenerunt. His itaque gestis operae pretium est, illud gloriosum miraculum annotare litteris, cui praefatus iuuenis Radulfus se protestatus est interfuisse. Plures erant in naui una multis mercibus onusta atque opportunis impendiis referta: quam ut insulam nauigarent Britannicam, explorato diligenter caelo, tandem soluerunt, ac sic demum a Sequana progredientes, in altum uela dederunt. Uerum hic non defuit tentatio, cum repente facta est elementorum mutatio, saeuaque maris exorta est turbatio. In momento etenim uentus surrexit contrarius, intumuerunt aequoris fluctus, disparuit caelum, astra latuerunt, prosperitas in aduersitatem, laetitia uersa est ad mœrorem. Interea nautae illi talibus malis undique uallati, supremam operiebantur sortem, ac per hoc dabant peccatorum suorum uicissim confessionem. At Radulfus, cuius iam supra mentionem fecimus, ait consortibus in negotio et in periculo: Omnia nobis sunt aduersa, mortem nobis minantur, ut uidetur, uniuersa. Unum tantum miseris superest praesidium, et mortis euadendȩ singulare confugium, Sanctus uidelicet Uulfrannus, qui terra marique magnis pollet uirtutum operibus. Hic, si fideliter eum inuocaueritis, potest nobis succurrere, malsque omnibus exuere, atque ab imminente morte liberare. Quibus uerbis illi uehementer in fide confirmati, supplices manus in caelum protendunt, genua in naui figunt, orationes deuoto corde profundunt, et uota promittunt. Interea clara quaedam persona albis apparuit induta, stans uidelicet in prora, quae ait: Nolite timere, o uiri, bene enim ambulatis. Ego pro certo sum, quem inuocastis. His dictis, illico disparuit, sed lux immensa super eos effulsit, ita ut se inuicem uelut conspicerent. Subsecuta est extemplo mira maris tranquillitas, aëris reddita serenitas, siluerunt uenti, undarum fragor quieuit, liberantur in malo carbasa, patent aequa antennarum dextra laeuaque cornua, atque ita salubribus auris diuinitus collatis fessi nautae quiescunt, et iter, quod cœperant, Dei per omnia auxilio potiti, peragunt; denique in portum, quem deliberauerant, nauem laeti subducunt: sicque demum uota sua Fontanellae detulerunt, acta narrant, Deumque in Sancto suo magnifice glorificantes, in sua laeti remeare festinauerunt. [10] Erat praeterea quidam uir, Sislebertus nomine, ciuis Rotomagensis, qui quemdam pauperculum, qui Sozelinus nuncupabatur, diu in domo sua habuit: et quia utroque genu claudus erat, intuitu diuinae pietatis atque retributionis futurae, aluit. Cuius debilitas talis erat, ut in suo statu nullatenus erigi, nusquam ualeret progredi. Nam crura eius neruis emortuis siccatisque uenarum filis aruerant, ac sic deleta carne, cutis lurida marcidis ossibus adhaerebat. Qui cum ad sepulturam B. Uulfranni, spe recuperandae salutis genibus et manibus reptando accessisset, et anno integro nihil pro certo consecutus permansisset, et expetiti Patroni beneficium patienter expectaret, tandem gratiam quam quaerebat inuenit, et misericordiam, quam diu desiderauerat impetrauit; Quadam namque die, cum in ecclesia, in qua S. Uulfranni sepultura excolitur, positus esset, a solo repente ereptus stetit et directis genibus ambulandi officium, quod amiserat, in momento recepit, atque ora intuentium in Dei gloriam Sanctique sui laudem resoluit. Duo denique adolescentes Rotomagenses ad locum prȩdictum sunt adducti, quorum unus gibberosus, alter utroque genu erat contractus: qui cum aliquantisper ibidem morati fuissent, et expetiti Patroni beneficium expectassent, diuinam tandem pietatem, et S. Uulfranni experti sunt benignitatem. Nam ille gibbi struma, quem ab utero matris deformiter gerebat, ac si numquam habuisset, funditus caruit: iste uero directis genibus ac basibus solidatis rectus stetit, sicque mirantibus cunctis qui uiderant, et gaudentibus illis qui eos adduxerant, incolumes regressi sunt ad locum, unde uenerant. Taliter nimirum beatus Pater Uulfrannus deformia reformare, debilia ad uirtutis statim reuocare consueuit. [11] Matrona quaedam nobilis et ualde diues in his quae sunt huius mundi, uxor uidelicet Radulfi Camerarii officio functi in domo Willelmi Normannorum Comitis, cum unum haberet solum filium, post quem non nisi filias pariebat, ingenti aestuans desiderio masculinae prolis, Fontanellam accessit, et nullo uoti sui conscio preces ante sepulturam S. Uulfranni deuote fudit, ut ille gloriosis meritis suis concipiendi filium gratiam sibi apud Deum obtineret, qui haeres in domo paterna et honore substitui posset. Orauit et recessit, ac sub iisdem diebus masculum, ut petierat, concepit, et tempore euoluto in lucem mundi profudit. Unde admodum laeta gratias postmodum ut decuit, Deo Sanctoque eius rependit, ac quibusdam e Fratribus haec ita esse notificauit. [12] In pago Caletensi uilla est, quae Sancta-Iusta nuncupatur, in qua quidā homo corporis tactus molestia, eo usque infirmatus est, ut de uita eius ab omnibus desperaretur. Uocata itaque uxore sua et amicis suam substantiam partiri praecepit, ordinatis quoque omnibus, Sanctam Cōmunionem suscepit, ac sic ultimum trahēs spiritum decumbebat distentus membris. Cumq; diu ita deficiente iā corpore in exitu laboraret, loquente coniuge et uicinis qui circūstabant de S. Uulfranno, et uotum ei pro salute infirmitatis faciente; ille repente ad uocem, quam aure captauerat, respondit, et uotū pro se faciens confirmauit. Deinde sensim dolore membrorum recedente, uigor pristinus paullisper cœpit redire. Cumque, adhuc inualiditatis annisus redisset; subito quasi quadam refrigeranti perfusus aura, toto infremuit corpore: ac sic cunctis mirantibus surrexit, ac multo post ex toto conualuit: uotum per seipsum Fontanellam ueniens adimpleuit, rem ut gesta erat retulit: ac post multas gratiarum actiones ad locum, unde uenerat, repedauit. Romae quidam urbis eiusdem ciuis languebat, cui nulla remedia proficere aliquatenus ualebant: in cuius domo peregrini a Normania profecti diuerterunt, ibique hospitium sibi, donec redirent, acceperunt. Interea dum multa infirmo illi quasi compatiendo loquerentur; inter cetera S. Uulfranni nomen ei intimauerunt, et de gloria uirtutum, quas per illum Diuina clementia passim operatur, nonnulla retexendo retulerunt, et ut ab illo salutem sui corporis speraret et flagitaret docuerunt. Quibus ille acquiescens, fidemque integerrimam tota mente concipiens, Sanctum inuocauit, et uotum, ut edoctus fuerat, fecit. Nec mora, infirmitas quae eum tribus annis continuis afflixerat recessit, et antiqua sanitatis uirtus per membra sigillatim refusa successit. Surrexit ille a stratu, in quo diutius recubuerat, et nullam molestiam diuturnae debilitatis de cetero sentiens, domestica negotia uiriliter exercebat. Mirabatur igitur attentius uir ille de tanta uirtute Sancti, quem eatenus ignorauerat: laetabatur uero profusius pro impetrata salute, quam iam diu desiderauerat: propterea recedentibus suis hospitibus gratias egit, pretiumque ut secum deferrent, supliciter exorauit, unde, cum in suam redissent patriam, ceram emere deberent, quam sua uice Sancto praesentarent. At illi assumpserunt rogati, et omnia impleuerunt fideliter, ut fuerant exorati. Sed et haec ita gesta ex ordine intimauerunt, ac sic tandem ad propria remearunt. [13] In suburbio Rotomagensi quidam uir manebat officio trapezita, Rodulfus nomine, cui duo erant filii, quorum unus, qui maior natu erat, grauissimum capitis incurrit dolorem, ita ut pene dextrum amitteret oculum, quem acsi paralysi percussum gerebat, ualde deformiter reuolutum. Cumque mater dilecti pignoris periculum conspiceret, secum Fontanellam duxit, pro cuius salute sancti Patris suffragium implorauit, et impetrare quantocyus promeruit. Cum enim apud illius sepulturam noctem duxisset peruigilem, adolescentulus ille fugato dolore diuinam persensit uirtutem, et expetiti Patroni promeruit consolationem. Nam illico suauius habens, cum matre recessit, atque ipsa die plenius, superna annuente clementia, reformato lumine conualuit, ita ut nullum pristinae deformitatis uestigium in uultu illius ualeret aliquatenus deprehendi. [14] Alter, qui minusculus erat, necdum enim biennium expleuerat, ad maiorem Dei gloriam maius periculum, et, quantum apud mortales, irremediabile incurrit. Tertio etenim die nondum exacto, quo a Sancti tumulo mater, ut superius praefati sumus, redierat: hunc nutricula in sinu suo tenebat, pueriliterque uagientem solitis blanditiis deliniebat. Sed cum stridentem magis cerneret, crinalem acum, unde uestem, qua induebatur, circa collum constrinxerat, porrexit: ut sic saltem a fletu deberet puerulus temperari. Quam ille suscipiens, nescius periculum, ore sibi, ut id aetatis pueris mos est, misit: quae illi inter linguam et palatum intra faucium angustias obuersa inhaesit. Cuius molestia grauiter ille affectus, nam nec eam glutire poterat nec reiicere sciebat, iterum stridere uehementius cœpit. Interea dum pater a nemore domi suae uicino ueniens, teneram amare prolem flentem uidit, caussam inquisiuit. Qua comperta uehementer intremuit, propius accessit, et aperto eius ore summos digitorum articulos leniter admouit, et, ut spinulam illam auelleret, toto ingenio et sagacitate intendit. Sed aliter, quam uolebat, laborem conatumque suum contigisse indoluit. Nam acus illa leni tactu emota, praeeunte grossiore capite, guttur infantis sub manu sua hiantis transiit, et in eius lapsa uiscera de cetero disparuit. Quo uiso mater, quae post maritum intrauerat, altius ingemuit, puerumque uelut amens in brachiis tollens, confestim discedere, et ad sepulturam sancti Confessoris festinare cœpit, Sanctus, inquiens, Uulfrannus filium meum liberabit, et eum statim sanatum restituet mihi. Uerente autem patre, ne in itinere aliquid illi mali accideret, uix ab incepto eam retraxit, et ut rediret ad suam domum, satis aegre obtinuit. Ambo tamen uotum Sancto fecerunt, et ut sibi et carae soboli dignaretur opitulari deuote poposcerunt. Quid igitur? Ex illa hora infantulus ille, acsi nihil mali perpessus fuisset, quieuit, nec ultra lacrymatus est uel doluit: sed uelut ante consueuerat, comedit ac bibit, lusit, et dormiuit; tertia uero die, cum digestione alimentorum, quȩ perceperat, aes illud integrum sine ulla internorum molestia, absque uiscerum laesura in secessum emisit. In qua re ualde mirum uidetur, qualiter per tot plexiones puerilis intestini, tamque subtiles circumuoluti coli orbiculos acuminatum productumque aeramentum, nunc sursum ascendens, nunc deorsum rediens, transire potuit, ut nusquam haereret, nihil laederet, ac sic demum per inferiora naturae digestum exiret. Cuius rei ratio solum fuit uoluntas Creatoris, et gloriosum sancti uiri meritum, qui frequenter multis multa praeter ordinem temporum, et consuetae naturae cursum, se inuocantibus praestare consueuit. Igitur cum non multo post a festiuitate tanti Patris, quae celebratur Idibus Octobris, ipse uenissem, nonnullos super hoc haesitare comperi. Cuius rei gratia, peracto solennio, Rotomagum pergens, de uirtute facta utrumque parentem diligenter inquisiui. Qui mihi omnia, ut intimatum est, multis coram retulerunt, atque insuper puerum, in quo res acta est, nobis praesentauerunt; a cum quoque ostenderunt, quam ipse accipiens in testimonium tam praeclarae uirtutis ad monasterium detuli, ceteris Fratribus, ne ulterius ambigerent, ostendi, sicque, ut in monasterio seruaretur, eam AEdituo commisi. [15] In uigiliis quoque cuiusdam Dominicae noctis tres adfuere mulieres, deuotionis suae uota soluentes. E quibus una, quae Hilduera dicebatur, de uilla erat, quae Tisuris nuncupatur. Hanc Clericus (qui sepulturae sacrae pro eo tempore aderat, ut responsa consultantibus daret, et uenientes personas diligenter examinabat ut earum infirmitates discuteret) inquirere solerter studuit, quae diceretur, unde esset, quare candelam de tam longinquo deferret. At illa se per triginta menses contractam fuisse respondit, ac pro hoc S. Uulfranno, cum multa de uirtutibus eius a uicinis suis audisset, uotum fecisse, atque illico meritis illius membrorum directionem quidem consecutam fuisse, non tamen dolore ex toto caruisse: sed postmodum, cum ad sepulturam propius accessisset, et fideliter exorasset, omnino recedente quo diu detenta fuerat dolore, et succedente optata sospitate, plenius in momento conualuisse: et ideo tunc etiam redisse, et uota se retulit gratanter persoluisse. Alia quoque mulier Ima uocabatur, quae se de Clanziaco esse testabatur, haec de cera capellum detulit, quem cernentibus multis qui aderant, super sepulturam Sancti deposuit. Requisita et ipsa caussam retulit. Nam mihi, inquit, diutius caput repentina oppressum infirmitate doluit, ut in tumorē turpissimum uerteretur, nec aliquo remedio potuerit sanari. Denique S. Uulfranno uotum pro hac re facere studui, et continuo sanitatem, quam amiseram, per eius merita recepi. Quapropter huc accedere curaui, ac deferre quae uoueram deliberaui. At uero tertia aetate erat iuuencula, et a Martiniaco uillula, quae uicina est urbi Rotomagensi, aduenerat: huic nomen erat Herlenis, quae prae nimia infirmitate brachium amiserat, ita ut nihil omnino operari ualeret: humor namque humero tenus illud occupauerat, et uisu horrendum, atque ad omne opus imbecillum effecerat. Interea ubi audiuit quae Dei potentis gratia per S. Uulfrannum passim operabatur, in fide confortata, uotum fecit, sicque sanitatem adipisci promeruit. Igitur caudelam, ne uoti sui rea fieret, composuit, ac sic, ut praemissum est, in supradictae noctis uigiliis illam ad Sancti memoriā cum summa deuotione praesentauit, et AEdituum, ut eā ardere permitteret, postulauit: sicq; uoto cōpleto, et quaesibi contigerant seriatim expositis, in sua rediit, Deum glorificans et Sancti eius se patrocinio deuote commendans. [16] Uir quidam, Hosbertus nomine, tam uehementer daemonio uexabatur, ut cibum non caperet, potum respueret, omnia uero insana loqueretur et faceret. Is ad Sancti suffragia perductus, non multo post sanitati pristinae, atque suo est sensui redditus. Nec potuit antiquus hostis in humano positus corpore, ubi Sancti atria contigit, diutius permanere, sed mox inuasum domicilium coactus est diuina uirtute deserere, et ad sui damnationis reuerti ergastulum. Mulier nihilominus, quae dicebatur Gotzeluia, de possessione Bennogas, simili modo deducta est ad sancti Patris praesentiam: haec tamen pessimo agitabatur spiritu, ut uix ualeret coërceri, aut aliquibus ligamentis, quamuis fortibus, diutius detineri. Nam etsi ligata fuisset, confestim uiribus adiuta daemonis, uincula omnia disrumpebat, ac sic soluta miro modo apparebat. Attamen adducta a multis, licet renitens atque reluctans, post dies paucos, per Sancti merita gloriosa meruit perfecte curari, atque ita recepto sensu, quem amiserat, libera unde uenerat rediit: nec ulterius uinculis indiguit mancipari, quae ab spiritus maligni infestatione meruerat liberari. Sic nimirum sanctus Pater Uulfrannus cunctis opem suae intercessionis nouit impendere, ut et ingratis nec petentibus larga beneficia cōprobetur saepius conferre. Nec facile est ad memoriā reuocare, quot utriusque sexus personae per orationes et merita S. Uulfranni a malignorum spirituum curati sint diuersis temporibus inuasione et inimica infestatione. Quisquis enim ad eius sepulturā deduci potuit huiusmodi patiens inimici insidias, perfectā consecutus est tam in corpore quam in sensu medicinam, nec potuit sine salutis effectu redire, qui eo meruit peruenire. [17] Quidam homo, Stephanus nomine, ciuis et ipse Rotomagensis, pessimā inualetudinem incurrit, dissolutoque corpore in suis renibus lecto decubuit. Cuius talis erat infirmitas, tamque grauis debilitas, ut a stratu suo nequiret surgere, nec dolorem attriti lateris mutatione releuare. Qui cum per tres continuos menses nihil melius proficeret: sed deterius aegrotaret, prudenti tandem usus consilio, ad Uulfranni sepulturam poposcit se transferri, ac nauali euectione per Sequanam Fontanellam usque deduci. Quo cum peruenisset, diebus illic undecim ante fores ecclesiae in porticu iacens, diuinae pietatis gratiam fideliter quaesiuit, et desideratae sanitatis remedium patienter sustinuit. Nec sua illum spes fefellit, neque desiderio concepta fides fraudauit. Uenit interea dies uotiua, tanti Pontificis honore solenni gloriosa. In ipsa itaque die praefatus aeger inter cetera, quibus eadem festiuitas iocunda refulsit, Deo sibi propitio, curatus est, ac de loco, ubi diu iacuerat, surgens, in pedibus suis stetit: deinde quocumque uoluit, sine alterius iuuamine processit. Quod uidentes qui eum antea renibus resolutum nouerant, ac in reliquis membris inualidum uiderant, non sine ingenti laetitia mirati sunt. Aliquot uero diebus ibidem exactis, laetus ad suos remeauit, multosque testes uirtutis in se celebratae dereliquit. Praeterea Robertus Rotomagensis Episcopus seculariter uiuens, quemdam filium Willelmum nomine habuit, quem adhuc puerulum propensius, ut assolet fieri, diligebat. Eum grauis nuper infirmitas arripuit, quae per dies aliquot uehemēter affecit: sed cum tenera pueri membra uiolentia doloris uehementer fatigaret, eo usque deductus est ut mortuus putaretur. Iacebat enim corpus immobile, clausi erant oculi, faciem pallor, labia occupauerat color, nulla spiritus uitalis signa in eo parebant, non halitus in naribus, non ullus sentiebatur flatus in ore. Cumque haec misera mater absente patre fieri in paruulo grauiter doleret, nihilque remedii superesse uideret; tandem S. Uulfranni uirtutumque illius, quae iam fama uulgabat, recordata est. Unde continuo illum cœpit tota mentis deuotione inuocare, et ut sibi filium, quem immatura mors iam uidebatur occupare, suis orationibus et meritis restitueret, fideliter implorare. Deinde uouit, quod eum sibi in seruum traderet, si ab incommodo praesenti liberaret. Quod ut actum est, puer oculos aperuit, et post haec panem poposcit et accepit, nec multo post plene conualuit. [18] Alius quidam denarium solummodo unum habebat, quem non sine pudore mendicauerat: eum casu perdidit, requisitumque ubi posuerat non inuenit: tristatus Sanctum fideliter inuocauit, et ut sibi quod amiserat redderet deuote poposcit. Quo facto paullo post nummum illum, non tamen illic ubi eum amiserat, inuenit, et gratias Sancto, qui in tam parua re dignatus fuerat eum exaudire, rependit. At forte nonnulli super hoc risuri sunt, qui uirtutē non nisi pro magnitudine rei pensare aut ignorant aut nolunt. Nobis autem tale hoc uidetur, acsi inuento auri pondo, quod perisset pauper ille exaudiretur, quia non in pretio, sed in facto miraculum constare probatur. Ceterum quanti constat sua diuiti opulentia, tanti nihilominus cuilibet egeno sua paupertas. Nec minus profecto est pauperi unum amisisse denarium, quam diuiti centum. Unde liquet magnum aeque constare beneficium super inuento, ubi non est minimū detrimentum in amisso. Quapropter nec inaequale fit gaudium, neque reuera in aliquo differens est miraculum. Unde liquido datur intelligi, diuinitus signa non pro rei aestimatione, sed pro fidei magnitudine mortalibus exhiberi: ac per hoc nulli debent uideri, nō magna, quae fide obtinentur non parua. Quod si forte alicui ea uidentur uilia, non tamen illis quibus optato accidunt, possunt esse non cara. Praeterea referamus, quid cuidam ex monachis S. Wandregisili contigerit: cuius etsi minus grata est persona, non tamen facti minor gratia constat. Girardus enim nomine monachus, die quadam officium refectorii gerens, clauem perdidit sibi commissam. Quam cum per diuersa loca et in ipsa etiam sancta ecclesia quaesiuisset, nec inuenisset; uehementer timuit: et ideo ad sancti Confessoris patrocinium tota intentione contriti cordis confugit: et ut id sibi quod perdiderat suis sanctis meritis inuenire obtineret, multa deuotione postulauit. Et cum post hoc celebrantibus ceteris Fratribus Uespertinales horas secunda Dominicae Natiuitatis die interesset, et super hoc quod sibi contigerat adeo ut lacrymas funderet, secum dolendo ingemisceret, nullique cur fleret sic innuentium responderet, ad Gloriam finito Psalmo de more se inclinauit, ictumque acsi ab aliquo lapide iaciente percuteretur, in aduerso crure persensit. Cumque super hoc miratus retrorsum respiceret, nullumq; ictus illius auctorem deprehendere quamuis curioso oculo posset, ad pedes aciem oculorum suorum deflexit, atque illic inopinato clauem quam perdiderat iacentem uidit: qua subleuata grates cum ingenti laetitia Sancto, quem inuocauerat et auctorem suae consolationis reputabat, deuota mente rependit, remque ipsam continuo narrare curauit. In pago Caletensi ac possessione S. Wandregisili mulier quaedam ouiculas paucas, quas habebat, ad pastum ut assolet mane emisit, quas, cum hora competenti requisisset, non inuenit. Unde cum uehementer timeret, ne luporum insidias incurrerent, S. Uulfranni Patroni sui praesidium inuocauit, et ut oues quas amiserat sibi restitueret, facto uoto fideliter orauit. Cumque uicini eius, qui eodem die suas similiter oues perdiderant, longe lateque quaerendo discurrerent, et earum quasdam a lupis comestas, alias iugulatas per auia camporum inuenirent, solae pauperculae praefatae oues post sex dierum circulum uiuae et integro numero, simulque uno in loco et absque ulla laesione repertae sunt; nec potuit bestialis saeuitia in eis aliquid praesumere, quas tali custodi mulieris deuotio studuerat committere [19] Iuuenis autem quidam in territorio Ebroicensi hos ante dies Dominicae Natiuitatis ab hostibus captus, ad castrum, quod Dorcasium dicitur, est ductus, ibique custodiae et uinculis est mancipatus: qui cum paucis diebus ibidem teneretur, et multa diligentia, ut nulla ibi spes euadendi appareret, custodiretur: tandem incidit illi consilium, sancti Confessoris inuocare praesidium. Quod, ut proposuerat, cum fecisset, confestim pessulum ferri dissiluit, uincula soluta ceciderunt, liber ipse in medio apparuit. At illi qui aderant super tanta re talique miraculo artoniti, caussam diligenter inquirere ab illo cœperunt, et qualiter id acciderit studiosius percunctati sunt. Ille uero Sancti nomen Uulfranni se inuocasse retulit, cuius etiam meritis se liberum astare confidenter edocuit. Tunc hostes illi, qui militem illum ceperant, et uinculis aggrauatum sub diligenti custodia asseruabant, audito Sancti nomine, atque pro cognita eius uirtute, quam iam longe lateque opinio uulgauerat, mitiores effecti, pro illius honore, qui in tali signo se eis dignatus fuerat manifestare, liberum illum miserunt quo uellet abire, nullum pretium deposcentes, nihil redemptionis deinceps ab eo expetentes. At ille, ut praemissum est, dimissus, festinus Fontanellam accessit, seque inimicam gentem periculumque quod incurrerat euasisse perdocuit, et grates Liberatori suo soluit, uotoq; soluto ad propria lȩtus rediit. Mulier quȩdā Fontanellā accessit, quam uehementer uexabat inimicus humani generis. Quae cum paruo temporis interuallo intercedente curata fuisset; ad uillam, quae Campellier uocatur, ex qua uenerat, rediit. Sed hanc repente Spiritus malignus iterato inuasit, atque grauiter, ut ante consueuerat, torquere cœpit. Mirati sunt omnes, qui huic spectaculo aderant, ac miserae illi nullum iam remedii locum, nullam iam gratiam superesse ulterius aestimabant. At diuina pietas desperatae dignanter adfuit, quae Angelico illi ministerio salutis obtinendae rationem reuelauit, et ut secundo Fontanellam rediret, sanitatemque a Sancto speraret, imperauit. Igitur ut Diuinitus sibi ostensum fuerat, locum denominatum repetit, interest cum populo sacrae noctis uigiliis, praestolatur repromissae sibi sospitatis gratiam, quam paullo post expetiti Patroni meritis gloriosis, promeruit iterum adipisci. Denique in momento curata, sensum, quem amiserat, recepit: gratias egit, nec de cetero aliquam perpessa est infestationem expulsi hostis: sed in accepta sanitatis gratia deinceps permansit. Ecce, ut promiseram, mulieri desperatae nec fidem habenti, salutis consequendae diuinae pietatis affuit gratia, et languido illi, de quo praelocuti sumus, dedit suae caussas salutis, quam expetere non poterat nec nouerat. [20] In eadem quoque uilla iuuencula quaedam oculum penitus amisit, ita ut longo temporis interuallo nihil ex eo cerneret, et nullo remedii genere sanari posset. Interea mater eius prȩ deformitate atque informitate filiae admodum ingemiscens, ac de meritis sancti Confessoris non imprudenter praesumens, oculi similitudinem cera, ut potuit, formauit, et in nomine S. Uulfranni, extincto dilectae sobolis oculo apposuit. Mira res! Confestim lux diu negata, absque ulla dilatione amissum uidendi officium reparauit: ita ut tam promptum esset puellae lumen recepisse, quam matrem uotum cum fide fecisse. In praedicta quoque territorii Rotomagensis uilla, quae in saltu, qui Rolonis-mara uocatur, est sita, alia mulier manum aridam habebat, quae cum in nomine Sancti de cera manum fecisset, et uotum promisisset; illico manu restituta conualuit, et ad locum sepulturae Sancti cum cereo uoto accessit: repensis etiam gratiarum actionibus ad sua gaudens recessit. Uir etiam toto contractus corpore et omni amissa membrorum ualetudine, spartum de stupa in honore Sancti ad suam longitudinem fecit, sicque non multo post directis membris solidatisque neruorum filis, in suo statu erectus stetit: et Dei omnipotentis gratiam, Sanctique sui gloriam ad praefatum accedens locum, magnificauit, atque gratias agens, in sua demum repedauit. Alia nihilominus mulier, Susanna nomine, membris omnibus contractis ad Sancti memoriam, ut ualuit, accessit. Ubi cum post uigilias Dominicae noctis inter agendum Missarum solennia sermo de his, qui sanitatem receperant, fieret, spectante populo surrexit, sanaque in suis pedibus stetit: ac sic uerso populo qui aderat in laudem Dei, his quae dicebantur fidem indubitatam fecit. Sub iisdem diebus alia puella ferme octennis, Ascelina nomine, similiter toto contracta corpore, ducente matre sua illuc aduenit; quae sub eadem die erecta, plene conualuit, ita ut in eius corpusculo, nulla omnino parerent uestigia pristinae infirmitatis. [21] Erat autem quidam uir diues, Gunduinus nomine, in cuius domum fures ingressi sunt suffosso pariete. Qui dormientibus cunctis, qui in domo illa erant, ad arcam, ubi meliora eius habebantur uestimenta, accesserunt, eaque reserata, quae inuenerunt, nullo sciente auferentes abierunt. Cumque per dies aliquot quaesita diligenter nullatenus inuenirentur, uxor illius ad locum, ubi Sancti sepultura uirtutum gloria pollet, properare studuit: ubi super damno suo ualde questa orauit, et uotum cum deuotione faciens, caussam suam populo qui aderat innotuit; et ut pro hac re Sanctum, ad quem confugerat, orarent fideliter obsecrauit. Cum igitur mane facto ab ecclesia illa cum plebe, quae noctis uigilias celebrauerat, exiret; occurrit illi homo ignotus, multum subsarcinatus; qui uelut amens, oculis labentibus, trementique corpore stupebat attonitus. Qui cum talibus indiciis deprehensus, diligenter discuteretur, nihil resistens substitit, deinde furtum quod latebat subinuolutum exposuit: sicque demum cuncta, quae egerat cunctis, qui aderant intimauit. Tunc mulier praefata omnia, quae perdiderat, laeta ualde recepit, et Deo Sanctoque Confessori cum multa exultatione gratias obtulit, qui sic sibi absque dilatione supplicanti adfuit: fureque detecto amissa uestimenta sine aliqua diminutione restituit. [22] Alia nihilominus mulier iuuenis aetate, sed cana fide, manum habebat contractis digitis ad omne opus inualidam, quae Sancto tandem uotum facere studuit, si sibi gloriosis meritis suis obtineret apud Deum, ut ab illa mereretur debilitate liberari. Erat autem de territorio Caletensi, et de uilla, quae uocatur S. Honorinae, dedicata uero sanctae religioni. Uoto itaque facto, ita plene ac perfecte sanata est, ut quod promiserat illico ageret, ac deinceps omne opus faemineum sine aliquo impedimento infirmitatis opportune ac decenter expleret. Praeterea in pago Baiocassino uilla Tilliacus, puer quidam claris ortus parentibus, annorum octo dicebatur, qui graui infirmitate deprehensus, ita intumuit ut toto corpusculo distentus tabesceret, atque a lecto per prolixum temporis interuallum surgere nequiret. Pro quo parentes eius uotum sancto Confessori facere studuerunt. Nec mora: puer dolore recedente, ac sanitate redeunte, turpi illa liberatus est corporis inflatione, et pristinae donatus incolumitati. Sic itaque pius Pastor, atque gloriosus Christi Confessor Uulfrannus inuocantes se ubique, suaque patrocinia fideliter implorantes consueuit audire, iustisque eorum precibus ac uotis annuere, infirmos sanitati restituere, periclitantes liberare, mœstos laetificare. Mihi quoque scriptori in oculum puluiculus eodem tempore incidit, et uehementer me afficere cœpit. Propterea cum Sancti nomen tacita mente reuoluerem, meque, qui illius miracula scribebam, tale quid non debere pati mecum reputarem; uno oculo cœpi circumspicere cuinam Fratrum oculum mihi dolentem inspiciendum purgandumque deberem committere. Cumque uni, qui mihi perspicacior aptiorque tali negotio uidebatur, hoc ut ageret decreuissem me committere et credere, accessi manumque ut mihi illum conuerterem, tetendi. Sed priusquam caussam signarem, miro modo, mihi satis optato dolor quieuit repente, ita ut mecum rem mirarer, oculumque an doleret ulterius manu apposita confricans diligenter explorarem. Ubi ergo me ita sanum ac si numquam doluissem persensi, gratias agens a Fratre, quem expetebam, recessi. [23] Quidam homo S. Uulfranni misericordiam expetiit, qui in quosdam ministros incurrit. Hi autē equum, cui ille insidebat, eo deiecto rapuerunt, et hunc, eo super hoc conquerente, equitare cœperunt. At ille cœpit eos rogare, ut pro amore Domini et sancti Confessoris, quem expetebat caballum redderent, nec eum aliquo modo impedirent. Illi uero petitionem eius contemnentes dixerunt, se Domini sui seruitium prius implere uelle, et sic ei, si tamen eos sequeretur, reddere? Haec ille audiens et spem ullam iam non habens, ex Domini clementia praesumit, et cum lacrymis ait: Sancte et electe Dei Uulfranne, placetne tibi, ut ab his hostibus equus mihi te deuote requirenti auferatur? Fer, obsecro, auxilium, quem credo magni meriti apud Deum. His peroratis, confestim illi omnem uim corporis amittentes, acsi aliquo uinculo nexi diuinitus, steterunt rigidi et immobiles. Cumque niterentur ultra progredi, nec ualerent; recognoscentes haec sibi pro perfidia sua contigisse, cœperunt illum rogare, ut equum suum dignaretur accipere, et pro eis orare. Quo suscepto protinus illic absoluti, quo tendebant abierunt. Ille uero Fontanellam accessit: et haec ita gesta cunctis audientibus narrauit: et uoto soluto, ad propria rediit. [24] Alius quidam ab hostibus captus est, et in custodia missus, qui S. Uulfranni meritum obnixe deprecatus est, ut sibi misereri dignaretur. Nec mora: illo orante, pessulum, quo uinculum ferreum firmabatur, dissiluit, et illum admodum laetificauit. Ueniens autem Fontanellam uinculum illud, id est, boias secum detulit, et eas ibi in testimonium uirtutis in edito suspendit, et gratias agens abscessit. Clericus quidam aegritudinem quamdam incurrit, ita ut nec a lecto surgere, neque quidpiam operis per duorum ferme annorum curricula ualeret exercere. Hic autem saniori consilio fretus S. Uulfrannum, ut opitulari dignaretur crebrius inuocabat. Dum autem precibus deuotis insisteret: non multo post sensit adesse uirtutem Sancti, cuius auxilio ab incommodo liberatus, testis ipse uirtutis extitit. [25] Anno Incarnationis millesimo quinquagesimo sexto Babylonius Rex Hierosolymam misit, Sanctumque sepulcrum, ut occluderetur praecepit, ac ne quisquam Christianorum in illud ulterius introiret, prohibuit. Quo comperto Christiani, qui ex omni terrarum orbe illuc confluxerant, tristati sunt: et quia deuotionis suae desiderium circa uisitationem Sanctorum locorum ex more non poterant explere, grauiter ingemuerunt. Habito deinde cum Patriarcha, qui sancto loco illi praeerat consilio, de ciuitate ne caperentur maturius exierunt: cupientes antequam res innotesceret, urbes, per quas redeundi transitus erat, ne impedirentur, excedere. Sed cum huiusmodi praeceptum iam longe lateque percrebuisse perpenderent, ac per hoc terra illa se nullatenus absq; discrimine exituros timerent, ad portum, quem uicinius adire potuerunt, gratia effugii, quod in solo illis negabatur, uelocius diuerterunt. Ubi ut desiderabant reperto consilio nauigii mare intrauerant, dato quod ab eis petebatur sine mora naulo: erant autem numero plus quam trecenti. Euntibus autem illis, cum iam secundo successu ac prosperis uentis prolixiora pelagi spatia cucurrissent, immensa exoritur tempestas, quae uehementer eos uexauit atque diutius ne inceptum perficerent retentauit. At illi grauiter angustiati, ac ingenti pauore consternati, sicut ex diuersis regionibus erant, ita nihilominus diuersa Sanctorum nomina inuocabant, non tamen aliquid proficiebant. Erat autem inter eos uir quidam non ignobilis Ausfridus nomine. Hic cum praefatis uiris suprema in necessitate constitutus, S. Uulfrannum fortiter inuocare cœpit, et ceteros, ut idem agerent, solicite admonuit. At illi quos extrema perurgebat angustia et horrendae mortis uicinitas exterrebat, una omnes uoce simul inclamauerunt dicentes: Kyrie Eleïson, Sancte Uulfranne ora pro nobis: Kyrie eleison, Sancte Nicolae ora pro nobis. Ad hanc uocem supplicationis expauerunt horribiles uenti, ac tempestas illa grauis, quae solito amplius incanduerat, sedata quieuit: ita ut nulli foret ambiguum tranquillitatem mari non casu rediisse, sed potius meritis Sanctorum, quos inuocauerant. Uerum enim uero praefatus Ausfridus cum post multas prolixi itineris difficultates in patriam sanus remeasset, haec ita circa se sociosque suos acta fideliter narrauit, Sanctumque Patronum suum Uulfrannum cum S. Nicolao uitam sibi ac salutem, in illo pelagi discrimine et hostili Paganorum terrore, protestatus est obtinuisse. [26] Sanctimonialis quaedam, nomine Eulalia, Fontanellae degebat: huic erat filia, quae a quodam monacho pictacium accepit, in quo uidebatur imago Saluatoris, quasi pendentis in cruce, honeste expressa, et nomina ipsius descripta. Haec itaque domum rediens secum detulit, matrique custodiendum ob reuerentiam uidelicet Dominici characteris commisit. Quod mater accipiens aperuit, deinde adorato reuerenter Saluatore in sua figura complicuit, ac mox in lecto suo inter ceruicale puluillum ad horam reposuit. Interea uulpecula domestica super stratum dominae suae, ubi ipsa quoque frequenter iacere ac dormire consueuerat, ascendit casuque parcamenum illud inuenit: quod statim subripiens clanculo discessit, et in nemore domui contiguo facta scrobe humo operuit. Praedicta uero Dei famula paullo post ad stratum rediens, quod posuisse se caute suspicata fuerat, quaesiuit, nec inuenit. Sciscitatur filiam, interrogat familiolam, omnes se habere negant. Proinde omnia, quae in lecto erant, euoluuntur, omne etiam acus seu stramen, quod inferius iacebat, carptim discutitur, nec sic quod quaerebatur reperitur. Interea frater ille depositum instanter reposcit, perditum audit, nec credit: insistit uehementer, stomachatur, nec posse se eo carere profitetur. Itaque ualde molestus in repetendo erat, et amaris sermonibus Dei ancillae animam mœstificabat. Sic ille et alius dies transiit: tertio uero die cum acrius exigendo commouisset, illa domum rediit, et super his uehementer anxia, cum redisset, flere cœpit. Tunc sanctimonialis illa altius suspirans, caussasque illius tantae molestiae merito imputans, et perturbatis omnibus qui aderant, uulpecula, quam supra diximus inter eos, ut solebat deambulare cœpit. Tunc illa, Tu, inquit, mala bestia expilatrix semper et subdola, tu mihi haec omnia fecisti mala, tu plane, non alius, furata, quod quaero, extulisti, et alicubi, tu defodisti: ego uero tribulor, et toto corde ingemisco. At nunc te praemissa Dei omnipotentis uirtute per gloriosum S. Uulfranni nomen coniuro, ut sicut uera sunt mirabilia, quae per illum Diuina misericordia operatur, sic nobis absque dilatione, quod abstulisti, referas, et damnum familiare, quod praesumsisti, restituas. O mira Dei uirtus! o pretiosum et potens meritum Sancti eius. Illico bestiola illa Diuinam praesensit uirtutem et inuocationem, nec factam per Sancti nomen pertulit contestationem: sed confestim exiens in proximum nemus terram scabere cœpit, pictacium illud, quod absconderat deopertum ore tulit, cunctisque cernentibus et attonitis coram uestigiis dominae et altricis suae relatum exposuit, ibique nullo cogente reliquit: in quo nulla omnino laesura erat, nihil corruptionis apparebat. Omnibus igitur super inuentione rei amissae exultantibus, Dei ancilla, cui altior erat intellectus, in uirtute sancti Patroni et meritorum gloria eius amplius gloriabatur. [27] In uilla, quae Bodaliel nuncupatur, homo quidam, Anschetillus nomine, manebat, qui molendinum ibi super Olnam fluuium constructum sub censu tenebat. Is aliquando meatus aquarum, ut mos est obstruere exiuit, et alias noto sibi artificio impetum fluminis diuertit. Cui opificio dum uires suas studiosius impenderet, claues, quas cingulo negligenter appenderat solutae in aquas corruerunt: quae pondere suo, quia ferreae erant, ima aluei petierunt protinus. At ille, ut sensit, uehementer tristis effectus ingemuit. Quia uero multae erant aquae, et fluuius altus ualde, nec facultas ei requirendi eas aliqua suppetebat, nec inueniendi spes ulla restabat; Sancti postulauit suffragium, quem iam multorum relatu potentem didicerat gloria miraculorum. Itaque domum, Sanctum frequenter inuocans, petiit, nec multo post, petentibus qui molere habebant, ad molendinū rediit. Quod cum ut apperiret ascenderet, claues quas perdiderat uidit de palo pendentes: quibus uisis inenarrabiliter gauisus est, et cognito tanti beneficii auctore, gratias egit, et munera repromissa fideli deuotione persoluere curauit. Sic sic nimirum superna pietas Sanctum suum inuocantes in rebus etiam minimis nonnumquam exaudit, nec rem sed fidem attendit, neque uilitatem caussae pensat; sed deuotionem petentium remunerat. [28] Quidam ciuis Rotomagensis ab equo corruens brachium laesit, ita ut dolore graui ualde deficeret, et nihil operis exercere ex eo ualeret. Quamobrem sancti Confessoris auxilium poscere studuit, et mox impetrauit: proinde cereum sibi brachium formauit, et ad locum sepulturae Sancti cum multa deuotione portauit. Et quia proprii corporis amissum recipere meruit membrum, cera figuratum in memoria tantae uirtutis nouus pictor instituit simulacrum, quod illi dedicando non immerito decreuit, a quo sibi se redditum recognoscit. Praeterea muliercula quaedam utroque lumine priuata illuc deducta uenit, quae cum in cryptam illius Ecclesiae descendisset, ad sepulcrum, in quo Sanctus antiquitus iacuerat, orauit: ibique statim per eius merita, quem fideliter expetierat, illuminata, uidens et laetabunda recessit. In pago Oximensi uilla est, quam uocant incolae Colummellas, in qua quidam homo, Durandus nomine habitabat, cuius uxorem Albredam nomine, morbus grauis in maxilla percussit. Qui carminatus inde recessit: sed mox guttur illius inuasit. Unde postmodum migrans dextrum eius latus obsedit, a quo nullo carmine deinceps transferri, nullo ualuit malagmate aboleri. Porro illo in loco multos iam similis morbus abstulerat, et quisquis eo tactus fuisset, nullam euadendi uitae dispendii fiduciam habebat. Quapropter mulier praefata ualde timens, non imprudenter sibi consuluit, suaeque saluti praeuidens, Sancti nomen, omni carmine ualentius, omni antidoto potentius, fideliter inuocauit. Quo facto, mirum in modum morbus ille crepuit, ulcus effecit, ex quo uirus omne decurrit: deinde dolor intolerabilis, qui iam ipsa torquebat uitalia, quieuit: ac demum in paucis diebus sanato ulcere, obducta cicatrice, mulier plene conualuit, ac pristinae restituta est sanitati. Quod uir eius uidens et inuocati Patroni beneficium euidenter intelligens, cum uxore sua uotiua salutis illius munera gratanter persoluit. [29] Iam uero illud, quod huc usque distulimus, qualiter uidelicet sanctus Confessor uni suorum monachorum, cui Leduinus nomen erat, subuenerit, atque opem suae intercessionis illi contulerit deliberauimus euoluere, litterisque ad futurorum tradere notitiam, quia et persona nota est, et res non parua probatur. Eum igitur aliquando grauis admodum infirmitas, quae dyssenteria uocatur, inuasit, et longa uiscerum tortura, atque indesinenti fluxu uentris ita confecit, ut finem uitae adesse formidaret mortisque uicinae confinia se, iam graui fractus molestia, contigisse speraret. Quapropter Sancti implorare patrocinium repente deliberauit, quia nihil sibi remedii humana cura praestare potuit. Accessit spe ergo recuperandae sospitatis, et in uigiliis cuiusdam noctis cum populo interfuit: sed nihil, ut uolebat, sibi contigit. Uenit etiam secundo et uigilauit, nihil tamen commodi retulit. Tertio autem rediit, et in medio turbae turbatus ualde astitit. Ubi grauiter conquerens atque uelut aduersus Sanctum indignans, in auditu circumfusae plebis huiusmodi protulit uerba doloris: Quidnam, inquit, est hoc, Pater sancte? Quid agis? Ecce de longinquo uenientes suscipis, et ignotos aspicis, infirmos curas, languentibus mederis, et me seruum tuum, qui tot annorum circulis seruiui tibi, negligis: languidum non sanas, dolentem minime consolaris. Quantus honor est tibi, qui me turpi languore deficere conspicis, nec misereris: morientem spectas, et auxilium subtrahis? Sed forsitan uis, ut eam, et ad sepulturam tuā inter pauperes istos resideam, in quibus nemo est, ut fateor, me pauperior, qui nihil meum prorsus habeo. Ne tamen pro hac re, quod desidero, non obtineam: ecce paratus sum ascendere, et in hoc ipso ceteris me coaequare. His ita perturbato animo peroratis accessit, et pedem, ut sibi locum faceret iuxta pauperculam, quae ibi sessitabat caeca, posuit. At illa indignans ductrici suae sibi propius assidenti ait: Amoue hinc, quaeso monachum hunc, qui sibi iuxta me parat sedendi locum: Cui illa, Quomodo, inquit, nosti, quod iste monachus sit. Tunc illa, Bene, ait, noui, quoniam uideo illum oculis meis, nam et tres candelas hic conspicio ardere, populumque circumstare. Ad haec illa respondit: Surge ergo, et da locum aliis, quando, ut dicis, uisum, quem amiseras recipere meruisti. Quod cum monachus ille audisset, altius ingemuit, dolorisque uerba ingeminans, sic ait: Sic sic Pater Uulfranne placuit tibi: ecce uetulae isti paullo post moriturae lumen reddidisti, et propter hoc, quod te expetiit citius indulsisti, quae modo uenit, ac iam recessit, nec saltem gratias egit: mihique seruo tuo, qui ab ineunte aetate tibi hactenus deseruiui, ecce tertio uenienti gratiam differs huc usque impertiri. Ecce hic, unde surrexit, residebo: nec plane recedam, quo usque gratiam promeruero. Sic ait, atque in pauimento iuxta Sancti sepulturam se locauit. Ubi cum aliquantisper resedisset, somno grauatus paullulum obdormiuit. Interea, ut sibi uisum est, S. Uulfrannus albis indutus, pallio amictus, apparuit quasi per maiorem fenestram ingrediens a parte Orientali: qui propius assistens, ait illi: Uade, aquam tibi posce, qua hesterno die lotae fuerunt Sanctorum reliquiae, ex qua securus bibe, uentrem dilue, sic pristinae donaberis sanitati. His dictis, sanctae dexterae digitos, quasi aquam respergens, super illius uultum excussit. Sicq; Frater ille expergefactus, uisione cum somno recedente, laetus surrexit: nec eum ita resedisse pœnituit, qui sanitatis gratiam, Sanctique uisitationem promeruit. Qui cum primo euigilasset, faciemque suam manu admota fricasset, guttulas illas aquae, qua se a Sancto respergi in somnis uidit, miro modo etiam in suo corpore rorantes uisibiliter sensit. Petita itaque aqua, Reliquiarum attactu sacrata, et accepta, uentrem diluit, uisceraque ex ea potando, ut sibi fuerat imperatum, infudit. Sicque actutum restitutus sanitati, inde recessit. [30] Praeterea non est omittendum, quod Sanctimonialis quaedam, religiosa ualde et prudens, de semetipsa retulit: quae in loco, qui Pratellus antiquitus uocatur, in cœnobio Uirginum gubernatrix constituta, suscepit regiminis officium, et magnifice gessit. Nobis, inquit, S. Uulfrannus bene compertus est, suamque in meo pectore memoriam aeternaliter fixit, et amoris sui reuerentiam pro his, quae ipse operari in me dignatus est, in corde meo indelebilem collocauit. Contigit enim mihi infirmari, paullatimq; crescente dolore uehementer praegrauari. Interea lecto penitus prosternor, nec aliquod officium diuinae seruitutis siue ministerium curae pastoralis assumere prorsus permittor. Erat mihi horror grauissimus cibi et potus, somnus etiam meis oculis omnino negabatur. Nulla itaque requies mihi indulgebatur in die, pausa nulla dabatur in nocte. Quapropter in toto ita corpore afflicta eram, et omnibus membris resoluta, ut solam mortem operirer, nullus de uitae meae longiori spatio spem haberet. Interea chorus Sororum perturbabatur: conuentus omnis ingenti cura solicitabatur. At ego omni humano praesidio destituta, ab omnibus iam desperata, reminiscens eorum, quae de uirtutibus B. Uulfranni didiceram, ingemui, et orationis uerba ex intimo cordis affectu profudi, dicens: O Pater sancte et Deo dilecte Uulfranne, qui Deo omnipotenti in hac mortali uita constitutus fideliter seruiuisti, sicut testantur mirabilia, quae operaris in terris; exaudi me, quaeso, ancillam tuam supplicantem tibi, et gloriosis tuis meritis releua dolorem corporis mei. Age in me, obsecro, quod in aliis consuesti operari, nec uni deneges, quod multis contulisse comprobaris: fac me uoti mei compotem, tuae uirtutis testem. Ubi oraui, continuo diuinam sensi uirtutem, atque inuocati Patroni celerrimam opem: nam illico in somnum soluta quieui, et experrecta in lecto resedi. Post haec cibum petii, oblatumque a Sororibus accepi. Quid multa? Die eadem a stratu, in quo diutius recubans deficiebam, surrexi, et necessaria monasterii, sicut consueueram, disponere cœpi. Sic sic S. Uulfrannus mihi adfuit, sic orationibus suis et meritis beneficium sanitatis indulsit, dolores abstulit; languorem amouit, exclusit mortis periculum, utriusq; salutis refudit medicamentum, nec ulterius priores dolores sensi, quos caelitus infusa sanitas eliminauit. [31] Exacta uero aestate et frugibus iam collectis atque in horreis reconditis siue per pyramidas congestis, die quadam grauis tonitruus subito increpuit, et aër ipse crebris coruscationum splendoribus intermicuit: quorum terror corda mortalium grauiter, ut assolet, perterruit. Et ecce concussis elementis, fulmen per nubila delatum, repente ruit, et manipulos foris aggestos accendit. Interea famuli domus uicinae uidentes caelestis incendii flammas, illico cucurrerunt, et eas extinguere conati sunt, nec ualuerunt: nam quanto magis faciles culmos commouebant, tanto fortius in arenti materia ignis ille refusus regnabat. Cernentes itaque omnes suos conatus irritos fieri, cum ingenti uoce S. Uulfrannum cœperunt inuocare, et auxilium in tali periculo implorare. Confestim igitur miro modo ignis ille Sancti meritis uictus cecidit, flamma sopita quieuit, nec aliquid ulterius potuit, ubi sanctum nomen in ore fidelium consonuit, et in augmento miraculi mira res subsecuta apparuit. Nam ex illa hora in illis manipulis, in quibus antea ignis accēsus arserat, nullum combustionis signum apparuit, non fauillae indicium aliquod remansit. Quod cum domino reuertenti de expeditione in qua tunc abierat narrassent famuli, laetus gratias omnipotenti Deo retulit, et gratiarum actiones, Domino et S. Uulfranno Fontanellam proficiscens pro tanto beneficio rependit. [32] Quidam miles, Rodulphus nomine, in Oximensi pago equum magni pretii habebat, quem se se amisisse dolebat. Quidam namque ex eorum hominum genere, quos uulgus Corbellos uocat, equum quasi suo Domino, qui ad uillam erat, apud curiam ducendum accepit, ut latro perfidus, ut furaretur, disposuit. Cumque miles ille domum rediret, et equum non inueniret, et quod gestum fuerat audiret, uehementer anxiari cœpit atque animo deficere: quia prorsus ignorabat quonam abeuntem deberet furem prosequi et inuestigare. Itaque haesit animo, quidque super hoc sibi agendum esset secum tractare cœpit. Cui id consilium incidit, et res efficacior uisa est, ut S. Uulfranno caussam suam committeret, et illi pro hac re uotum faceret. Iam enim in partibus illis nomen S. Uulfranni celebre erat, et singulare commodum putabatur, eum quemque in suis incommodis inuocare. Igitur ut deliberans S. Uulfrannum inuocauit et uotum fideliter repromisit, sicque de cetero nusquam progrediens, nullum suorum pro hoc aliquo dirigens quieuit, totamque spem suam in Dei misericordia Sanctique sui adiutorio posuit. Accidit ergo, ut sub iisdem diebus, quibus miles praemissus equum perdiderat, duo equites ex quadam munitione exirent, et expleto deputatae sibi custodiae tempore ad propria redirent. Hi praefatum latronem super equum residentem in itinere, quo reuertebatur, offenderunt, ac primo a longe dubio aspectu, incerti quis esset uel quid in uia homo immobilis et stupidus ageret, mirati sunt. Appropinquantes uero equum sessoremque recognoscunt: quid illic faceret, cur aut quando uenerit, diligenter perquirunt. Ille percunctantibus omnia refert, culpam fatetur, indicat pœnam, impunitatem deprecatur. Fugisse se suique domini sellare abduxisse dicit: ultra se progredi non posse rigentis equi et humi affixi impedimento, atque offusa suis oculis tetra tenebrarum caligine obsistente, prodit. At illi furem mordacibus dictis coarguunt, sicque facti admiratione stupentes, caballum deiecto sessore recipiunt, secumque reducunt, et commilitoni suo, qui eum amiserat, sine mora restituunt: acta edocent, de miraculo non tacent. Ille Sancti beneficium, cuius auxilium poposcerat, fideliter recognoscit, gratias agit, promissa persoluit. [33] Praeterea quaedam sanctimonialis, quae in quodam monasterio iuxta urbem, quae Lipois nominatur, constructo, quibusdam sacris praeerat Uirginibus, Aduenia nomine uocabatur. Haec exigente quadam necessitate, aliquando in pagum Oximensem proficiscebatur: cuius equum repente grauis morbus occupauit, ita ut ultra progredi, nullatenus ualeret, nec dominae suae officium euectionis consuetae praebere posset. Tunc illa mœrens equo descendit, et per aliquot horarum spatia morientem potius quam conualescentem sustinuit. Casu quidam monachus, Hubertus nomine, eodem pergens itinere, praefatae sanctimoniali se adiunxerat, et haec quae fiebant, compatiens illius dolori et corde multa pertractans, considerabat. Sed cum uideret illam parato sibi alio equo inde uelle discedere, et eum quem dira necessitas urgebat ad mortem illic deserere, de quo nulla spes uiuendi sibi uidebatur superesse; propius accessit, et quia stupa deerat unde faceret quod uolebat, nam procul a uilla aberant, cuiusdam ex famulis illius ligamina de cruribus folnens, equo adsistit, perque longum eius a capite usque ad caudam metiens, spectantibus qui aderant uotum S. Uulfranno fideliter fecit. Mira res! Illico equus ille semiuiuus recepta sanitate a solo surrexit, et, acsi nihil mali perpessus fuisset, herbam campi cunctis mirantibus carpere cœpit. Proinde omnes admodum gauisi, grates Deo omnipotenti Sanctoque Uulfranno rependerunt, pro cuius meritis tantam uirtutem in sua necessitate ostensam experti fuerunt. Nec mora. Illa Dei ancilla consueto subsellio subuecta, quo decreuerat, peruenit, ac demum explicitis quae uolebat, eodem uehiculo ad cellam, unde processerat, laeta repedauit. Et uero euolutis aliquot diebus, quidam iuuenis, cui nomen Gaufridus erat, praedictae Dei famulae mœrens tristisque retulit, quod equus suus, quem ualde carum habebat, moriretur. Iam enim a stabulo multorum conatu per crines atque pedes abstractus, iacebat in platea morti uicinus. Quod ubi illa audiuit, mœrentem sermonibus, quibus potuit, consolata, similiter sibi contigisse intimauit: atque ut S. Uulfranni praesidium imploraret perdocuit. At ille his auditis, domum festinus petiit, et ut instructus fuerat, stupam multis mirantibus poposcit, qua retorta, iacentique equo per lōgum applicata, uotum facere curauit. Nec mora aliqua intercessit; a solo caballus ille se excutiens assurrexit, ac cernentibus omnibus qui aderant, ad stabulum, unde pene mortuus eductus paullo ante fuerat, nullo monitore rediit, et fœni pabulo quod inuenit cœpit uesci. Quo uiso, dominus ille multo gaudio perfusus, uota pro tanto beneficio S. Uulfranno persoluere maturauit, et gratiarum actiones Deo, qui in Sanctus suis est mirabilis, deuote rependit, [34] Praeterea bos cuiusdam, qui Turchitullus dicebatur, morbo inopinato tactus, sub iugo corruit, diuque moribundus lorisque solutus in terra iacuit. Cumque nulla ulterius spes homini adesset, quod bos suus de cetero uiueret, uocata coniuge, Albreda nomine (ipse enim cum ceteris bobus carrum, ut potuit, ad uillam duxit) ait illi: Uade in syluam cum mercenario bouem nostrum tali require in loco, a quo mox detracto corio festina redire. At illa concita perrexit: animal adhuc pene mortuum inuenit. Uerum nihil cunctata, sed prudenti consilio freta, immensam Dei clementiam supplici cordis affectu implorat: dehinc S. Uulfranni nomen flebiliter inuocat, et., ut sibi bouem suum pretiosis meritis suis restituere dignetur, exorat. Itaque iacenti pecudi appropiat, et a summo cornuum eius usque ad ima clunium accepta mensura in honore Sancti, pari longitudine uouet candelam. Necdum illa manus amouerat, et ecce repente bos, qui eatenus pene exanimis iacuerat, caput erexit, ceruicem excussit: ac sic demum, domina mirante et lacrymas prae gaudio fundente, a tellure surrexit, et uiridia iuxta se tamquam nihil doluisset, alacriter ablingere cœpit. Tunc ista ingenti ouans laetitia, et gratias Deo omnipotenti atque Sancto eius, qui sibi misertus fuerat, deuote rependit, et ad uicum cum suo animali est reuersa. Rem itaque marito diligenter exponit, uotum declarat: ille super hoc satis laetus effectus diuinam miratur clementiam, Sanctique Uulfranni praedicat meritorum potentiam, nec multo post Fontanellam uenit, gratias egit, uotum soluit, rem, ut gesta fuerat, pandit, sicque domum plenus gaudio rediit. [35] Puerulus quidam ex urina petram contraxerat, perq; dies plurimos occluso meatu uesicae, plerumque sanguinem uidebatur elicere: cuius doloris nimietate modo miserabili frequenter uociferans, ita per curriculum hebdomadae aggrauatus est, ut subito mori putaretur. Interea dolor tenerae sobolis ipsa uiscera pertransibat piae genitricis. Porro patris iussu mater retorto filo pueri renes circumcinxit, plurimumque de Dei clementia Sanctique Uulfranni praesumentes, non medicum secantem quaesierunt, sed ipsi Sancto tota cordis deuotione preces fuderunt. Mox mirum dictu: infantulus ille petram minxit, citissimeque toto corpore conualuit: quam petram postmodum pater nobis ostendit, puerumque suo liberatori in seruum contradidit. Alium quemdam simili contractum molestia, pater expenso in medicis pretio fecit incidi: sed studium illorum suumque desiderium sinistre cessisse indoluit: nam puer incisus in mortem pene est resolutus. Super quo pater materque nimium dolentes, ac se homicidii reatum incurrisse uehementissime formidantes, sancti Confessoris aduocarunt praesidium, quod nulli credebant deesse deuote petentium. Quid plura? Obducta cicatrice uulneris, puer Dei misericordia totus conualuit. [36] Et uero quoniam pauca haec pluribus omissis utcumque explicuimus, nec omnia, quae gesta sunt, uirtutum insignia nostro prosequi stylo sufficimus, ne modum plura innectendo uideamur excedere, dicendi finem facere decreuimus. Iam uero oratio nostra ad sanctum Patronum nostrum hactenus est uertenda indeficienter.