PROLOGVS. [1] Qvia Deo omnipotenti placuit temporibus nostris gloriosa Sancti sui Vulfrani, quae hactenus latuerant, merita mundo declarare, ac multis ea recentium miraculorum insignijs decorare ; Fratrum me pie ad ea scribendum exhortantium desiderijs humiliter deliberaui satisfacere, et quae vidimus diuinae virtutis opera ad futurorum notitiam litterarum apicibus transmittere; quatenus expensa fideliter tanti Patris interiori virtute per exhibita exterius miracula, erga ipsius venerationem propensioris queant et ipsi deuotionis incrementa concipere. Nemo autem in his pretiosorum requirat verborum supellectilem, quin potius Dei in Sancto suo gloriam miretur et honorem, suaeque salutis captet aedificationem. Neque enim steriles sententiolas floribus proposui rhetoricis, horum expers, adumbrare; sed rerū diuinitus gestarū veritatem simpliciter et opportuna breuitate aliquatenus praelibare: ne videlicet succedentium obliuione temporum penitus oblitteretur et pereat, quod sub oculis nostris diatim diuina dignatur operari clementia. Quia nimirum vehementer indignum et incompetens approbatur, si tot miraculorum gloria inerti silentio supprimatur. Quocirca malui, fateor, imperitae rusticitatis, quam infructuosi silentij redargui; ac per hoc quorumdam fastidio displicere, quam plurium deuotioni seu vtilitati non inseruire. Verum, quia iam quae proposuimus libet adoriri, paullo altiori principio, vt res gratior fiat, ratum videtur ea exordiri. ACTA INVENTIONIS. [2] Cum igitur Pater Gerardus de elegantiori reparatione loci, quem susceperat, cum Fratribus saepe tractaret, placuit tandem et res eis digna visa est, vt infra ambitum templi S. Petri, quod eatenus humile valde erat, statutis columnis fornicibusque per eas orditis, cryptae deberent erigi. Sed cum adhibitis operarijs molirentur opus dispositum et paullo altius, quia res ita poscebat, effoderent humum, tria sepulcra seriatim disposita, ex optimo lapide patrata, repererunt: quibus singillatim apertis, in duobus quidem, quae in medio ceterorum altrinsecus positorum locata erant, et ex nominibus SS. Wandregisili atque Ansberti videbantur titulata, nihil praeter pauculas puluerum Reliquias, in quibus resoluta sanctorum corporum caro defluxerat, inuenerunt. Cum vero tertium, quod ad dexteram S. Wandregisili situm erat, et S. Vulfranni esse tam positione ipsa, quae in gestis eius describitur, quam apertissima Tituli designatione luce clarius constabat, admotis manibus resignarent; integrum corpus repererunt: ex cuius etiam Sacerdotali veste, cum qua, vt legitur, sepultus fuerat, auri sexunciam collegerunt, quod postmodum in opificio argenteae tabulae, in vsum sacri altaris paratae, probatur expensum. Vnde nimirum desipere imo insanire credendi sunt, quicumque se S. Vulfranni corpus contendunt habere, vel alibi arbitrantur iacere: cum nulla nixi auctoritate valeant, quae opinentur approbatum ire. Accedant ergo quicumque sunt illi, et inspiciant sepulcrum Sancti, audiantque scriptum, quod ad dexteram sancti Patris Wandregisili positum fuerat: mirentur quoque et dicant cuiusnam ossa alterius in eo inuenta sint. Certe post delationem et fugam Sanctorum, si aliquis eum, qui relictus erat, quaesiturus latenter et cum diligenti cautela propter timorem Paganorum, qui cuncta late tenebant, ad locum sepulturae eius accessit, et eum egesta humo et reserato busto subripuit; quisnam, quaeso, alium in loco eius deposuit? Vel vbi, quem ibi positurus erat, quaesiuit? Aut quare eo sublato, restituere alium tam solicite curauit? Numquidnam verebatur, quod falsum est, si locus ille desertus erat, sepulcro vacuo reperto reus teneri? Si vero inhabitatus, vt quid tantas, quae furibus contrariae sunt, moras alium effodiendo et ibidem reponendo innexuit? Sed indulgendum plane est talium deuotioni, non tamen acquiescendum vndecumque exorto errori: quia reuera si non habent corporalem illius praesentiam, possunt tamen, si fides adsit, deuota mereri intercessionum suffragia. Nos autem, quibus a Deo indultus atque reseruatus est talis tantusque thesaurus, peruigiles excubias, et competens dignae seruitutis obsequium dependamus, diuinis eum laudibus et sincera cordium deuotione prosequamur: quatenus de cuius praesentia non immerito gratulamur, praesidium eius opportuno tempore experiri mereamur. Mutemus mores, vitam corrigamus, sancti habitus reuerentiam teneamus: sicque diuinum altare congruis votorum donarijs cumulemus, vt et ipsi sanctuarium Dei, ara, odoratumque sacrificium, ipso Sancto opitulante et pro nobis orante, mereamur inueniri. [3] Iam vero quod sublatis SS. Wandregisili atque Ansberti corporibus Gentilium metu is relictus sit, liquido constat, neque vlla valet ratione refelli: nam et in illa historia, antiquorum diligentia litteris procurata, in qua Sanctorum nomina et miracula, scilicet Wandregisili et Ansberti, continentur scripta, huius Sancti nomen vel mentio nusquam reperitur vel semel inserta, quod proculdubio nullatenus posset fieri, nisi sacratissima illius ossa translatores aliorum se ibidem meminissent reliquisse gratia certae rationis. Sed quia quorumdam temeritas eo vanitatis processit, vt libellum de Translatione et miraculis Sanctorum infalsare praesumpserint; non mirum videtur tale quid hos perpetrasse, cum diuinae auctoritatis libros corrupisse quosdam nouerimus. Legant qui velint gloriosum illud miraculum, quod in libello de virtutibus S. Berthae continetur, quomodo curatus sit quidam longo tempore mutus per merita SS. Wandregisili atque Ansberti, cum apud Blanziacum, vbi eadem S. Bertha requiescit, exularent eadem tempestate: imponentibus videlicet singulis id est S. Wandregisilo, S. Ansberto, et S. Bertha manus singulas super singula infirmitatis illius loca. Vbi profecto de hoc sancto et glorioso Praesule Vulfranno omnimodis reticetur: vtpote qui in illa Translatione paganorum metu perpetrata illic non interfuit. Neque enim a loco suo, quo sepultus fuerat, cum ceteris translatus erat alibi: sed vt dictum est, et manifestis approbatur indicijs, Fontinellae fouebat solum pretiosis cinerum suorum patrocinijs. [4] Inuentum igitur, vt praemissum est, sancti Praesulis Vulfranni pretiosum corpus, et in ligneo locello pro tempore aptato (quia nimirum tanta erat adhuc loci pauperies, vt vnde decentius fieri deberet, pretiosi metalli species deesset) cum reuerentia et honore reconditum, super sacrum altare repositum est, et deinceps digna veneratione celebratum. Vbi vsq; hodie, si fides petentium exigit, maxima pollet gloria virtutum, multaque praestat petentibus se beneficia sanitatum: ex quibus ea dumtaxat, quae nostris inspeximus oculis, hinc narrare aggredimur. [5] Erat quaedam matrona nobilis, opibus magnis et diuitijs pollens, nomine Herleuis, quae difficultate partus aliquando cœpit vehementer periclitari: cumque diebus octo eo dolore satageret, atque ita, vt morti proxima videretur, deperiret, nulloque remediorum genere, neque votis ad multorum nomina Sanctorum promissis, quidquam proficeret; tandem prosperiori vsa consilio, sancto Patri Vulfranno, de cuius meritis plenius edocta fuerat, decem libras denariorum deferri praecepit: et maiora, si se de praesenti liberaret internorum tortura, munera repromisit. Nec mora: eunte qui missus fuerat cum votis et munere, illa puellam enixa est, talique extemplo exempta periculo, mortis imminentis euasit discrimen. Vnde actum est, vt ex illa die S. Vulfrannum, vt ereptorem suum, nimio cordis affectu coleret; locum hunc, quem antea vehementer auersabatur, in multis honoraret; et circumpositorum saltuum largiorem nobis nostrisque hominibus copiam, tam in pascuis pecorum quam in ceteris lignorum vsibus, indulgeret. Nam et dormitorium ad aeternā sui memoriam proprijs expensis, quale nunc cernitur, aedificari fecit: vbi expleto vitae praesentis cursu, et sepulturam promeruit. [6] Eadem quoque tempestate alia quaedam illustris faemina, nomine Imma (quae mutato habitu ad hunc accesserat locum, et praedia sua, id est, Cruciolam et Tetgis villam, sed et Broïlum ex integro contulerat) post alia innumera beneficia, refectorium illi dormitorio a plaga Orientali contiguum, proprio sumptu construi fecit. Verum enim vero praedicta matrona, vt suum amorem, quem erga sanctum habebat Vulfrannum, operibus approbaret, reconditorium illi argenteum, quod antea ligneum erat, componi iussit; in opificio probati argenti medium talentum cum auri pondo expendit: factumque est tale opus, quale nusquam eo tempore in tota Normannorum patria poterat reperiri. Sed cum constituta dies, qua in illo debebat loculo reponi, aduenisset, Abbas Gerardus corpus Sancti ad ecclesiam sanctae Dei Genitricis Mariae praecedentis vespera diei fecit deferri. Mane vero facto, adhibitis secum duobus Fratribus, illuc perrexit, cum quibus sacratissima eius ossa, optimo vino lota, primo in sindone noua, deinde pretiosissimo ex purpura inuoluta pallio, quod nobilissimus Rotomagensium Archiepiscopus Rotbertus ad hoc direxerat, honorifice contexit, sicque in praeparato iam dudum scriniolo deposuit, quod accito aurifice diligenter claudi, clauisque fortiter, ne deinceps aperiri posset, configi coram se fecit. Sanctorum nihilominus Confessorum Heremberti Tolosani Pontificis, et eremitae Condedi corpora in vno pariter loculo, beatorum quoq; Martyrum Maximi et Venerandi decenter reposuit in alio. Interea Gradulfus tunc Decanus, ceterique Fratres eo euocati decenterque ornati, cum crucibus ac cereis vna processerunt, quos praedicta matrona cum plurima suorum cohorte ac populo ad hoc vndique congregato subsecuta est. Cumque illuc ventum esset cum maxima omnium laetitia, Sancti corpus in humeris leuatū, inde effertur, sicq; psallendo vsque ad basilicam S. Wandregisili delatum, super sacrum altare deponitur: et idcirco dies illa cum tripudio spiritualis gaudij et epulorum apparatu longiori exacta, de cetero festiua per annos singulos ibidem recolitur. Facta est autem haec Translatio anno Dominicȩ Incarnationis millesimo vigesimo septimo, Kalendas Iunij. [7] Gerardus Abbas aetate maturus, Regularis Ordinis obseruantia praecipuus, anno videlicet ducaminis illius quarto, nocte subsequentis Sabbati in suo lecto peremptus, martyrio, vt credimus, coronatus est, anno Incarnationis Dominicae millesimo trigesimo primo, tertio Kalendas Decembris. Huic tam egregio Patri Gradulfus ab eodem in disciplina regulari pridem educatus, sub ipso autem tunc Decanus, sed in monte S. Trinitatis ad aedificandum eum constitutus, exigentibus bonae vitae meritis, quibus abunde pollebat, multisq; bene innotuerat, in regimine successit.... Obijt autem anno ab Incarnatione Domini millesimo quadragesimo septimo, II Nonas Martij. Huic successit frater illius pro carnis origine Rotbertus. Sub huius regimine gloriosa sanctissimi Patris Vulfranni merita tali dignatus est Deus occasione mortalibus declarare, et ad patrocinium fidelium cunctis reuelare, quae paucis eatenus ad notitiam noscuntur peruenisse adeo vt crebra miracula, quae apud eius sacratissima ossa fieri videbantur, ne illi quidem imputarentur. [8] Anno siquidem Incarnationis Dominicae millesimo quinquagesimo tertio, diuturna siccitate tellus exaruit; mortalitatis lues cis Sequanam grauiter desaeuiens, Caletensem pagum occupauit: ita vt viri et mulieres diuersae aetatis pariter occumberent, villae siue domus, tota simul obeunte familia, vacuae remanerent. Quo terrore vniuersus populus, ad implorandū pietatem diuinam toto corde conuersus, Litanias ac processiones cœpit frequenter agere, ieiunia certis diebus obseruare, atque de vicinis locis et villis, ad sacratiora quaedam loca vel vrbes ad impetrandum Sanctorum suffragia, deuote conuolare. Vnde factum est, vt et ipsi nos idem agere statueremus, et ad vrbem Rotomagensem cum pretiosis Sanctorum reliquijs, populo vndecumque ad hoc conuocato, vna pergere deliberaremus; non tamen ea, qua alij, necessitate, quippe cum nullus apud nos siue in toto circa nos miliario (Deo nos suorum meritis Sanctorum protegente) mortalitati succumberet; sed potius, vt nostro plebs incitata exemplo, promptius incœpto supplicandi officio persisteret, et impendentem diuinae animaduersionis gladium precibus auertere instaret. Cōstituta ergo die videlicet, octauo Kal. Iunij, vndique coacto populo, pretiosum S. Vulfranni corpus electi quindecim Fratres praecipiente Abbate suscipientes, dispositum iter tandem arripuimus, et mansionem in villa, quae Escetot vocatur, in ecclesia S. Petri nocte illa fecimus. Cumque die sequenti imminente aurora inde processissemus, et syluam quae interiacet festinanter transijssemus, tamque pretiosum thesaurum comitante turba ingenti alacres gestaremus; praemissis legatis nos aduentare ciuitatis Archidiacono, sanctoque Clero innotescere curauimus. At illi comperto tali nuntio confestim se praeparauerunt, plebemq; fidelem noto signo ad occurrendum nobis excitare studuerunt. Deinde sumpto S. Romani Pontificis glorioso corpore, occurrentibusque sibi vndique ciuitatis Canonicis, cum suorum quoque Sanctorum corporibus et ecclesiastico apparatu, obuiam nobis in multa gloria processerunt, atque in ipso suburbij introitu cum ingenti nos laetitia et honore praecipuo exceperunt: sicque elatis in altum vocibus, diuinasque laudes nobis atque illis alternatim concinentibus, ciues qui conuenerant Rotomagenses sancti Patris Vulfranni loculum suis reuerenter humeris susceperunt, et vsque in sanctam Dei genitricis Mariae ecclesiam nobis comitantibus ouantes detulerunt.