VITA  Auctore Iona monacho Fontanellensi. Ex antiquo MS. Antuerpiensi. [1] Beatus igitur Vulfrannus Senonum Pontifex, exordium Natiuitatis territorio Vastinensi habuit, patrimonio nuncupato Mauriliaco: fuit carnis origine nobilis, sed culmine mentis nobilior: Genitor quoque eius Vulbertus nomine, in aula Regis Dagoberti et filij eius Lodouei militari operi eum impendit. Praedictus vero Dei famulus in puerili aetate constitutus, ab ipso Magistris Catholicis traditus est sacrarum litterarum studijs imbuendus: quae per omne pueritiae vel adolescentiae tempus exercens, vsque ad virilem aetatem ab hac intentione animum non deflexit, et increscentibus meritis piae intentionis in aula Regum iunioris Lotharij et Theoderici militauit. Sed inter haec diuinis attentissime studuit inseruire edictis, terrena videlicet quaeque transiliens, atque caelestia semper amando et quaerendo appetens. [2] Nec multo post igitur electione Cleri ac populi Senonicae vrbis, consensuque Regis ac fauore Principum Pontifex decernitur ac benedicitur: qui susceptum Episcopatus gradum, ad imitationem priorum Sanctorum operibus ornabat virtutum. Commissam namque sibi plebem et assiduis orationibus protegebat et admonitione pia ad caelestia anhelabat prouocare; quodque maxime doctores iuuare solet, quae agenda docebat, prius ipse agendo praemonstrabat. Erat enim diuinae dilectionis igne succensus, patientiȩ virtute modestus, orationum deuotioni intentus, omnibus affabilis, abstinentia insignis, compunctionis gratia sublimis. [3] Aliquot autem annis in Praesulatu administratis, superno est oraculo admonitus, ut genti Fresionum verbum Domini euangelizaret: qui mox inito Apostolico opere proposuit animo pluribus prodesse, vnde ad monasterium Fontinellae accessit, cui praeerat Abbas....atq; inde cooperatores verbi strenuos, et ad praedicandum idoneos assumpsit. Sicque in portu eiusdem monasterij nauem ascendens nauigauit Fresiam, et genti illi ac Duci eius Rathbodo verbum Dei annuntiauit, dicens deos non esse, qui hominum manibus facti essent: Deum potius intelligendum maiestate incomprehensibilem, aeternum, omnipotentem, et alia igitur prosequens libenter audiebatur, multique credentes sacro fonte abluebantur: inter quos praefati Ducis filius credens baptizatus est, adhucque in albis positus, a carne solutus, mundus transiuit e mundo. [4] Nec silentio est praetereundum, quod in ipso itinere diuinitus pietas Domini per eumdem sanctum Pontificem dignata est operari. Nam dum nauigarent Fresiam per mare, quod adiacens est regioni Morinorum, hora adfuit in qua sacrificium Deo victimae salutaris immolandum erat. Tunc iactis anchoris nauis stabat immobilis. Interea celebrante sancto Pontifice Missarum solemnia, ventum est ad locum, vbi minister patenam Praesuli porrigere debebat: sed dum eam praefatus minister abluere vellet, in mare ceciderat: qui mox pedibus sancti Praesulis prostratus, quae sibi contigerant retulit, veniamq; precabatur. Tunc vir Dei flectens genua sua ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, orationem humiliter fudit; qua finita, Diacono imperat, ut in eum, in quo patena ceciderat, locum immitteret manum. Quo facto, statim ab imo maris eadem patena diuinitus redijt, eiusdemque ministri manui inhaesit. Quod videntes nautae, Deum omnipotentem collaudauerunt, qui per seruum suum tale dignatus est operari miraculum. [5] Praedicante autem sancto Pontifice in populo, contigit die quadam puerum ex ipsa Fresionum natione ortum, dijs immolandum duci ad laqueum. Orabat autem vir sanctus incredulum Ducem, ut huius pueri vitam sibi donaret. Tunc animosi Gentiles vnanimes frustrabantur eius precem, dicentes: Si tuus, inquiunt, Christus eum de tormento mortis eripuerit, sit eius tuusque seruus aeuo perenni. Appenditur deinde puer in patibulum per duarum fere spatium horarum. Interea sanctus Pontifex genua flectens, ad Dominum orationem fudit: qua completa surrexit. Mox igitur puer ille, ruptis diuina virtute vinculis, quibus appensus fuerat, ad terram ruit: cuius apprehensa manu Sanctus dixit: In nomine Domini nostri Iesu Christi exurge sanus. Quo dicto incolumis surrexit, nullum illatae sibi pœnae et mortis sentiens dolorem: Atque hoc facto plurimi conuersi sunt, ad Dominum, credentesque baptizabantur, quotquot praeordinati erant ad vitam aeternam. [6] Alij quoque adolescentes ex praedicta Fresionum natione, similiter ritu profano daemonibus immolandi, missa sorte, more patrio sunt deprehensi. Pro quibus supplicaturus inclytus Praesul Vulfrannus accessit; sed Gentiles preces illius audire contemnentes, praefatos pueros proiecerunt in pelagus, ut illic inter fluctus illis necatis sacrificium execrabile perficerent daemonibus. Quo peracto, aiunt Sancto: Vade nunc iam, et si inde liberare eos poteris, habeat eos Deus tuus in seruos iure perenni. Quibus auditis, vir sanctus nihil moratus est, sed mox facta oratione diuinaque inuocata maiestate, super vndas maris tamquam per aridam terram iter faciens, ad eos qui iam submergebantur, celeriter peruenit: quorum alterum laeua comprehensum, alterum dextera subleuauit: sicque statim rediens, mirantibus vniuersis populis, secum viuos et sanos ad terram reduxit: quos deinde diuinis imbutos mysterijs in nomine sanctae Trinitatis baptizauit, sicque iugo seruitutis daemonicae ereptos, libertate perenni condonauit. [7] Cum igitur per aliquot annos sanctae praedicationis opus infatigabiliter peregisset, iamque in senectute maiori positus esset, ordinato sibi successore in episcopatu Senonicae vrbis, ad praefatum Fontinellae monasterium secessit: ibique Regularibus subditus disciplinis in mansione sibi a Fratribus praeparata, coronam expectabat aeternam. Annis itaque plurimis expers erat lectuli, cuius corpus sub monachali tunica cilicium tegebat. Interea aegrotis ita medelam conferebat, ut, quocumque quis languore fuisset detentus, si ab eo visitari, contrectari, ac benedici meruisset, pristinae mox sanitati redderetur. Erat ergo monachus venerandus, nomine Bertgaudus, qui ita paralysi toto corpore fuerat percussus, ut et loquelam pariter et omne corporis officium penitus amitteret. Ad quem cum sanctus Pontifex Vulfrannus venisset, eumque Oleo sacrato tetigisset, fugata illico est omnis molestia morbi, sicque restituta est in omni corpore illius gratia pristinae sanitatis. His et huiusmodi miraculorum signis, qualis fuerit eius vita, internus arbiter edocuit. [8] Igitur sancti viri doctrina id maxime omnibus commendabat, quoniam non aliter viuebat quam docebat: nil enim huius mundi quaerere, nil curabat amare. Cuncta, quae sibi a Regibus vel diuitibus seculi donabantur, mox pauperibus hilariter largiebatur. Numquam potentibus honoris siue timoris gratia, si qua deliquissent, reticebat: sed aspera illos inuectione corrigebat. Denique cum sacrificium Deo victimae salutaris offerret, non elata in altum voce, sed profusis ex imo pectore lacrymis, Domino vota sua commendabat. Praenoscens interea ex diuina reuelatione diem suae resolutionis instare, quibusdam Fratribus hoc idem studuit manifestare: deinde acrius cœpit ardore febrium fatigari, et per aliquot tempus corporis molestia agitari: sed inter haec et Conditori gratias agere et Fratres publice et priuatim non desinebat docere. Tandem igitur languore corporis, quem diu protraxerat, per dies ingrauescente, septima, ut sibi diuinitus promissum fuerat, die, postquam se Dominici Corporis et Sanguinis perceptione muniuit, solutam ergastulo carnis sanctam animam reddidit. Obijt vero venerandus Pontifex XIII Calendarum Aprilium die, sepultusque est primo quidem in ecclesia B. Pauli Apostoli: sed inde postmodum translatus in basilicam sancti Apostoli Petri, positusque in Orientali parte: vbi signis et miraculis etiam nunc coruscat, Praesule Christo, cui est omnis honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto in secula seculorum. Amen.