SACERDOTIS DOMINI VULFRAMNI IN HOC CODICE CONTINETUR VITA, CUIUS CORPUS SACRUM FONTANELLA CONTINET COENOBIUM. INCIPIT PRAEFATIO. REVERENTISSIMO ATQUE SANCTISSIMO PRAESULI URBIS TARVENNAE ABBATIQUE COENOBII FONTANELLAE BAINO ULTIMUS SERVORUM CHRISTI SERVUS IONAS. Iubet apostolatus vestri celsitudo, ut almi patris Vulframni Senonum archiepiscopi meo studeam stilo condere Vitam. Qui tempore regiminis sancti Ansberti abbatis Fontanellensis coenobii, futuri praesulis Rotomagensis ecclesiae, hoc adiens coenobium, abruptis saeculi laqueis, militiam Christi perseveranti definitione suscepit atque ad praedicandum Fresionum genti eatenus in ignorantiae cecitate sedenti euangelici ministerii opus assumens animum convertit. Nam paenes vos superstes manet venerabilis vitae praesbiter Ovo ex ipsa Fresionum natione oriundus, qui viva voce narrat, quanta per eundem pontificem sanctum in eadem gente Christus virtutum miracula operari sit dignatus. Ex quibus pauca pro captu ingenii et oportunitate audientium fideli sermone inseremus. Sed tam praeclaro operi pauper succumbit ingenium, tamque profundae rei non sufficit sermo sterilis et ab omni scientiae fecunditate ieiunus. Quamlibet ergo invalidis humeris inpositum onus oboedientiae amore suscipiam, dabit Dominus oratione beati antistitis dicendi vires, qui divitias bonitatis suae sine ullo defectu scit effundere et nescit, cum effuderit, vacuari. EXPLICIT PRAEFATIO. INCIPIT VITA SANCTI VULFRAMNI PONTIFICIS SENONICAE URBIS. 1. Beatus igitur Vulframnus Senonum pontifex exordium nativitatis territorio Wastinensi habuit, patrimonio noncupante Mauriliaco. Fuit enim carnis origine nobilis, sed culmine mentis nobilior. Genitor quoque eius Vultbertus nomine in aula regis Dagoberti et filii eius Hludovii militari operi aevum impendit. Praedictus vero Dei famulus in puerili aetate constitutus, ab ipso magistris catholicis traditus est sacrarum litterarum studiis imbuendus ; quae per omne pueritiae vel adolescentiae tempus exercens, usque ad virilem aetatem ab hac intentione animum non refixit. Exin, crescentibus meritis piae intentionis, clericatus habitum sumens, parentum hortatu ac suffragii amminiculo fultus, in aula regum iuniorum Hlotharii et Theoderici ecclesiastici ordinis curae delegatus, divinis se studebat attentissime inservire edictis, terrena videlicet quaeque transiliens atque ad caelestia semper amanda, petenda et quaerenda pervolans. 2. Sub horum tempore regum electione populi Senonicae urbis consensuque ac favore omnium pontifex eligitur ac benedicitur. Successit autem in ordine episcopatus venerabili Lantberto pontifici. Qui susceptum episcopatus gradum ad imitationem priorum sanctorum virtutum ornabat operibus ; commissam namque sibi plebem et orationibus protegebat assiduis et ammonitione pia ad caelestia anhelanda provocabat, et quod maxime doctores iuvare solet, ea quae agenda docebat ipse prius agendo praemonstrabat. Erat enim divinae dilectionis igne succensus, patientiae virtute modestus, orationum devotioni sollertissime intentus, affabilis omnibus, qui ad se consolationis gratia veniebant. Erat abstinentiae castigatione insignis, erat gratia compunctionis semper ad caelestia suspensus. 3. Aliquot autem annis in praesulatu administratis, superno oraculo in visu ammonitus, ut genti Fresionum verbum Domini sibi antea inauditum euangelizaret, inito opere apostolico, proposuit ilico animo pluribus prodesse. Erat autem eo tempore in urbe Rotomagensi, quae et ipsa mater est civitatum, praesul sanctis simae religionis et abbas praefati monasterii Fontanellae famulus Domini Ansbertus, et ipse scientia scripturarum imbutus, sed et ecclesiasticis simul ac monasteria libus disciplinis summe instructus, monachicum et nomen servans et habitum, in praedicto monasterio multorum extans pater monachorum. Hunc pontificem adiens beatus Vulframnus, suam ei inesse patefecit voluntatem, ut praedicto populo in tenebris ignorantiae sedenti verbum vitae inmortalis adnuntiaret. Nam et antea possessionem suam quae vocatur Mauriliacus, quae sita est in territorio Wastinensi, per testamenti seriem praedicto sacro loco et ipsi sancto patri contradiderat. Quae facta erat anno XV regis Theoderici ; necdum enim isdem vir Dei pontificatus conscenderat gradum. Intererat in hoc conventu et confirmaverat cum aliis inlustribus viris hoc scriptum sanctus Erembertus episcopus urbis Tolosae et monachus eiusdem coenobii Fontanellensis, cuius nunc ossa sacra in eodem monasterio virtutum gloria pollent. Nepos quoque praedicti sancti pontificis Vulframni, nomine Motgislus, aliam largitionem edidit de patrimonio Maniaco sive Villare, quod est situm in pago Milidunensi. Qui in praedicto monasterio monachus effectus et regularibus subditus disciplinis, spretis terrenis, caelestia sperare didicit. 4. Sed his omissis, nunc intimandum est, qualiter praefatus sanctus praesul ex praefata Fresionum gente plurimam praedicando partem converterit ad Christum. Siquidem ad praefatum Fontanellae monasterium perveniens, de eodem loco cooperatores verbi strenuos et ad praedicandum idoneos, utpote actione simul et eruditione praeclaros, assumens, praeparatis omnibus, quae navigantibus esse necessaria videbantur, in portu eiusdem monasterii navim adscendit, et per fluvium magnum Sequanae mare introiens Gallicum, navigavit Fresiam et genti illius ac duci eius Rathbodo verbum Dei adnuntiabat, dicens, deos non esse, qui hominum manibus facti essent ; Dei creandi materiam lignum vel lapidem esse non posse, quorum recisurae vel igni absumerentur vel in vasa quaelibet humani usus formarentur vel certe despectui foras proicerentur et pedibus conculcata in terram verterentur. Deum potius intellegendum maiestate incomprehensibilem, humanis oculis in visibilem, omnipotentem, aeternum, qui caelum et terram, maria et humanum genus creasset, regeret et iudicaturus esset orbem in aequitate. Cuius sedes aeterna non vili et caduco metallo, sed in caelis esset credenda. Haec et huiuscemodi prosequente inclito Christi sacerdote, una cum comitibus libenter audiebatur, multique cotidie nobilium et infimorum, abrenuntiata sorde idolatriae, fidei fonte abluebantur. Nec prohibuit praedictus dux, verbum ut, si qui vellent audire, praedicaretur ; inter quos et filius eiusdem Rathbodi ducis credens baptizatus est, inposito sibi nomine sui genitoris a praefato sancto pontifice, et ab eo a sacro fonte susceptus adhucque in albis positus, a carne solutus, mundus, ut creditur, transivit e mundo. 5. Nec silentio est praetereundum, quid divina pietas per eundem sanctum pontificem operari dignata est. Plura enim virtutum miracula et in itinere, dum ad eam iret, et in eadem gente per eum fiebant. Ex quibus unum memoriae tradere et posteris intimare commodum duximus. Denique fratres, qui eum familiariter noverunt et coram quibus patratum est, dicere solent, maxime vir reverentissimus Wando, tunc temporis diaconus et cooperator eiusdem praesulis in verbo Dei, postea autem praesbiter et succedenti tempore abbas eiusdem monasterii Fontanellensis, in quo educatus erat : « Dum enim navigaremus, inquit, Fresiam, positis nobis in medio mari, quod adiacens est regioni Mormorum, adfuit hora, in qua sacrificium Deo victimae salutaris immolandum erat. Tum, positis anchoris, navis immobilis manebat, celebrantique eodem sancto pontifici missarum sollemnia, ventum est ad eum locum, ubi minister patenam praesuli porrigere debuit, extensaque manu, ex pectabat horam, qua susciperet eam. Sed dum minister eam abluere vellet, in mare ceciderat, prostratusque pedibus sancti pontificis, humiliter veniam precabatur, dicens, quod, dum eam abluere voluisset, suis manibus vi maris elapsam profunda petisse. Moxque isdem vir Dei flectens genua sua ad patrem domini nostri Iesu Christi, precabatur eius clementiam, ut, qui quondam coram patribus fecerat in mari Rubro mirabilia, propitius suis adesset precibus. Finita vero oratione, imperat diacono, ut in eum in quem patena ceciderat locum mitteret manum. Quo facto, mox ab imo maris eadem patena divinitus revecta eiusdem ministri manui inhesit. Quod videntes nautae ceterique comites navis, Dominum cuncti potentem totis viscerum praecordiis conlaudaverunt, qui per servum suum tale dignatus est operari miraculum. Sicque commixtionem corporis et sanguinis Domini isdem sanctus pontifex faciens nomenque salvatoris glorificans, sacrosancta missarum complevit sollemnia”. Nec inpar hic beatus pontifex hoc in facto sancto Heliseo prophetae et beato patri Benedicto, per quos similia Christus fecerat miracula. Ad eorum enim preces de profundis aquarum ferrea remearunt instrumenta, et isto praeclaro praesule orante, lanx aurea divinitus extemplo rediit ad supera. Divulgatumque est hoc miraculum et celebre factum apud incolas Galliarum et Germanorum, ad quos hoc factum perveniri potuit, usque in praesentem diem. Nam et ipsa patena in eodem coenobio Fontanellensi pro munere sacro servata tenetur, quam isdem venerandus praesul una cum suo calice ibidem largitus est, dum monachicum sponderet votum ; altare quoque consecratum in quattuor angulorum locis et in medio reliquias continens sanctorum in modum clipei, quod secum, dum iter ageret, vehere solitus erat, vascula quoque et instrumenta et tabernacula aecclesiastici ministerii plurima. 6. Aliud quoque eiusdem patris memorabile miraculum, sicut ab eis didicimus, coram quibus factum est, ob aedificationem posterorum narrare cur pigeat ? Praedicante enim illo et docente praedictum populum Fresionum, contigit quadam die puerum quendam, ex ipsa Fresionum natione ortum, diis immolandum duci ad laqueum. Orabat autem pontifex sanctus incredulum ducem, ut huius pueri vitam sibi donaret nec hominem ad imaginem Dei factum sacrificium execrabile daemonibus immolaret. Vocabatur autem idem puer Ovo. Respondebat autem dux patrio sermone, decretum esse lege perhenni olim a praedecessoribus suis omnique Fresionum gente, ut, quemcumque sors elegisset, in eorum sollemniis diis offerendum sine mora. At vero sanctus praesul dum persisteret in precibus et praefatus populi princeps eius dignae petitioni satisfacere vellet, animosi gentiles zelo vani erroris devincti, sicut scriptum est : Zelus apprehendit populum ineruditum, unanimes frustrabant eius precem, dicentes : ' Si tuus', inquit, ' Christus de tormento mortis eum eripuerit, sit eius tuusque aevo perhenni servus '. Ad haec sanctus pontifex : ' Non hominum in hoc facto, sed domini Christi fiat voluntas'. Appenditur deinde puer in patibulum, adspicientibus christianorum simulque gentilium turmis, per duarum fere spatium horarum ; extemploque sacerdos Domini pro salute et vita non solum illius, qui in tormento erat mortis constitutus, verum pro obcecatione populi, qui satanae vinculis erat inretitus, flectens genua, hanc ad Dominum fudit orationem : ' Deus invisibilis, inmortalis et aeterne, exorabilis tuis esto supplicibus, et sicut quondam Danihelem liberasti de lacu leonum, ita hunc puerum de faucibus eripe illius sevi leonis, qui circumiens quem devoret quaerit, ut de illius duplici salvatione populus hic incredulus, deposita sorde idolatriae, ad veritatis convertatur agnitionem, et per cunctas generationes tuum benedicatur nomen in secula '. Hac completa oratione, ilico disrupta sunt vincula, quibus pueri semivivi guttur inligatum erat, sicque inlesus ad terram ruit. Videbatur autem illi, ut post ipse narrabat, quasi sopore gravi teneretur oppressus, sanctique pontificis zona a pectore circumligatus, sublevaretur omnis eius corporis status. Apprehensaque eius manu, pontifex sanctus dixit : ' In nomine Iesu Christi domini exsurge concite sanus !' Quo dicto, ilico incolomis surrexit, nullum inlatae sibi poenae sentiens dolorem. Atque ex hoc facto plurima Fresionum multitudo con versa est ad Dominum, credebantque et baptizabantur, quotquot praeordinati erant ad vitam aeternam. Praedictus autem Ovo lavacri salutaris unda perfusus atque a praefato sancto pontifice Fontanellam perductus litterisque sacris eruditus, postea autem diaconus consecratus, deinde sequenti tempore a venerando pontifice Raginlando urbis Rotomagensis praesbiter ordinatur. Et quia erat in arte scriptoria eruditus, plurimos codices in praedicto transcripsit monasterio, sed et testamenta ac largitiones fidelium plurimas, quas ipsi loco felici munere conferebant, ibique magno confectus senio, sub Ostrulfi abbatis tempore vitam in Deo digna terminavit conversatione magistri et domini sui Vulframni sacerdotis eximii imitando ac sequendo vestigia. 7. Alios quoque duos adolescentes ex ipsa Fresionum natione, qui similiter ritu profano daemonibus fuerant immolandi, quorum unus vocabatur Eurinus alterque Ingomarus, deprecante claro pontifice Vulframno, praefatus dux vitae donavit et eidem gratuito munere contradidit. Qui divinis mysteriis imbuti atque in fide confirmati in sanctaeque trinitatis nomine baptizati et a daemonicae servitutis iugo erepti, libertate perhenni donati sunt, sicque a praefato pontifice Fontanellam perducti et Hiltberto abbati educandi traditi sunt. Qui sacris litteris et caelesti disciplina eruditi, sub regimine et dominio ipsius patris et successorum eius per plurima strenue militarunt tempora, ibique in dicione eiusdem coenobii usque ad vitae suae metas permanserunt. 8. Illud quoque stupendum et antea inauditum et nisi apostolo Petro rarissime alicui sanctorum concessum miraculum verax scribentis stilus pandat auribus fidelium. Mos pessimus, diabolica fraude inventus, praedicto incredulorum duci inerat, ut corpora hominum damnatorum in suorum sollemniis deorum – et non deorum, sed daemoniorum execrabilia – sepissime diversis litaret modis, quosdam videlicet gladiatorum animadversionibus interimens, alios patibulis appendens, alios laqueis acerbissime vitam extorquens ; praeterea et alios marinorum sive aquarum fluctibus instinctu diabolico submergebat. Erat in praedicta gente mulier quaedam vidua, duos carissimos habens natos, qui ex sorte missa daemonibus fuerant immolandi et gurgite maris enecandi. Ducti namque sunt ad quendam locum bitalassi more aqua inclusum, ut, dum reuma maris eundem cooperiret locum, miserabiliter fluctibus obsorberentur. Erat vero, ut fertur, unus aetate septennis alterque quinquennis. Cumque reuma maris tempore malinae praedictum impleret locum, is qui maior natu erat puerulus iuniorem fratrem ulnis nitebatur sublevare, dum iam ingurgitarentur. Aderat namque ad spectaculum infandum antefatus dux incredulus cum plebe innumera gentilium; sed nulla compassionis pietas vel miserantis affectus saxeum eius cor emollire quivit. Sacer vero pontifex Vulframnus eos sibi vitaeque perdonari rogabat, dicens, non esse iustum de hominibus ad imaginem Dei factis ludum exhibere daemonibus. Tunc dux incredulus : ' Si tuus ', inquit, Christus a periculo praesenti eos liberaverit, eius dominio eos perpetim concedo, sitque eorum Deus et ipsi eius perhenniter servi '. Tunc sanctus pontifex Vulframnus : ' Secundum tuum ', inquit, ' fiat promissum !' Orante autem eo Dominum, concite reuma maris in altum se subrigens cumulum, Domino iubente, praedictum subito reddidit locum aridum, in quo stabant innocentes iam proxime morituri. Sicque sanctus antistes, de Domini pietate fisus, more apostoli Petri, super aquas ad Dominum venientis, super undas maris ambulabat, aspicientibus gentilium turbis, donec ad praedictos puerulos pervenit, unumque manu dextera alterumque leva apprehendens, plantis tantummodo aqua tinctis, quasi super humum gradiens siccum, sic aquas maris calcans, praefatos puerulos, Deo donante, de periculo eripuit mortis et flenti matri reddidit incolomes, ac fonte baptismatis eos abluens, uni nomen suum inposuit, a quo apud incolas Fresionum hoc nomen enituit. Quo viso supramemorato miraculo, plurima multitudo gentilium conversa est ad Dominum, credebantque et baptizabantur, quotquot praedestinati erant ad vitam aeternam. 9. Praefatus autem princeps Rathbodus, cum ad percipiendum baptisma inbueretur, percunctabatur a sancto episcopo Vulframno, iuramentis eum per nomen Domini astringens, ubi maior esset numerus regum et principum seu nobilium gentis Fresionum, in illa videlicet caelesti regione, quam, si crederet et baptizaretur, percepturum se promittebat, an in ea, quam dicebat tartaream dampnationem. Tunc beatus Vulframnus : ' Noli errare, inclite princeps, apud Deum certus est suorum e numerus electorum. Nam praedecessores tui principes gentis Fresionum, qui sine baptismi sacramento recesserunt, certum est dampnationis suscepisse sententiam ; qui vero abhinc crediderit et baptizatus fuerit, cum Christo gaudebit in aeternum '. Haec audiens dux incredulus – nam ad fontem processerat, – et ut fertur, pedem a fonte retraxit , dicens, non se carere posse consortio praedecessorum suorum principum Fresionum et cum parvo pauperum numero residere in illo caelesti regno ; quin potius non facile posse novis dictis adsensum praebere, sed potius permansurum se in his, quae multo tempore cum omni Fresionum gente servaverat. At beatus Christi pontifex : ' Heu pro dolor ', inquit, ' deceptum te video a seductore, qui humanum decepit genus ! Sed nisi poenitentiam egeris et credideris et in nomine sanctae trinitatis baptizatus fueris, ianuam regni perhennis non intrabis, sed aeternae dampnationis poena plecteris '. Haec dicente et docente sancto pontifice, multi Fresionum credebant et baptizabantur, praedicto rege in paganismo perseverante. Nam a sacro fonte infeliciter recessit, etiam et Wilbrordum episcopum cognomento Clementem et doctorem praefatae gentis accersiri iussit, ut ad eius consultum simul cum beato Vulframno, in doctrina suae religionis concordante, efficeretur christianus. Sed quoniam, ut scriptum est, in malivolamanimam non introibit sapientia, et quia dubitando per omnia in fide catholica et temptando sanctos antistites loquebatur, ideo optinere non meruit, quod ficte querebat. Cum vero eius legatum super hoc facto beatus suscepisset Wilbrordus respondisse dicitur : ' Quia praedicationem sancti fratris nostri Vulframni pontificis dux vester audire contempsit, meis quoque qualiter obsecundabit edictis ? Nam hac nocte vidi illum in visu catena religatum ignea. Unde certum fore constat, dampnationem illum iam subisse aeternam '. Cumque iter carperet, quod ad domum eiusdem dampnati ducis ducebatur, nuntiatur ei et ipsum sine baptismi sacramento esse iam mortuum ; sicque coeptum deserens iter propria repedavit habitacula. 10. Nec praetereunda ratio est, quam de praefato duce Rathbodo praedicto venerabili presbitero Ovo narrante, didicimus, cur in Christum credere ac fonte regenerationis noluerit mergi. Nam in egritudine positus, de qua et vitae praesentis lucem clausit perpetuasque averni descendit ad umbras, dum sopori deditus foret, deceptor hominum diabolus, qui etiam Dei omnipotentis permissu in angelum se transfigurat lucis, ei apparuit, diademate aureo cum fulgentibus gemmis capite opertus vesteque auro textili toto amictus corpore. Diuque attonitus praefatus princeps, diligenter in eum intendebat, stupens ac tremebundus, ammirans, cuius speciei ac virtutis esset, qui sibi apparebat nuntius. Isque multimoda arte nocendi sevissimus draco inquit ad eum : ' Dic, queso, fortissime virorum, quis te ita seduxit, ut a cultura deorum et religione praedecessorum tuorum velis recedere ? Noli ita, obsecro, agere, sed in his quae actenus tenuisti culturis deorum permane, ibisque ad domos aureas aeternaliter mansuras, quas tibi in proximo sum daturus, ut meorum verborum dictis astruam fidem. Quapropter cras accersiens Vulframnum doctorem christianorum, inquire ab eo, ubinam sit illa mansio aeternae claritatis, quam te pollicetur, si christianum susceperis dogma, in caelestibus habiturum Quam cum demonstrare non quiverit, utriusque partis mittantur legati, eroque dux itineris et demonstrabo illis mansionem eximiae pulchritudinis ac fulgoris inmensi, quam tibi post modicum sum daturus '. Qui evigilans, sancto pontifici Vulframno cuncta per ordinem pandit. At ille congemiscens eius dampnationi, ait : ' Haec inlusio diaboli est, qui omnes vult perire et neminem salvari. Quapropter salva temet ipsum, vir nobilis, credendo in Christum et festina ad fontem baptismi, in quo est remissio omnium peccatorum, et nullo modo fidem accommodes verbis diaboli mendacibus. Ipse est enim seductor, qui universum seducitorbem, qui propter suam superbiam de alto caeli culmine prostratus ruit in terram et ex angelo benigno daemon teterrimus effectus est. Cuius invidia morsintroivit in orbem terrarum, dum primo homini concupiscentiam docuit atque ad inoboedientiae culpam traxit. Nam qui promittit aureas largiri mansiones sibi credentibus, tartareas potius inferi deducit ad sedes foetidumque lacum Cocyti Unde ut ab his poenis eripi valeas et bonis frui aeternalibus, festina in Christo baptizari, in quo est remissio omnium peccatorum et per quem vitae caelestis tribuitur ingressus '. Haec et huiusmodi plura prosequente sancto pontifice, respondit praedictus incredulus princeps omnia se facturum quae iubebat si illa non demonstraretur a suo deo mansio, quam sibi largiturum spoponderat. Cumque insuperabilem in cunctis sacerdos Christi animum illius cerneret, ne a gentilibus alia fingerentur pro aliis, misit continuo cum quodam Fresione suum diaconum. Qui cum paululum ab oppido processissent, obvium sibi repperiunt in humana effigię quendam itineris comitem, qui dixit eis : ' Properamini cito ! Nam ostensurus sum vobis mansionem eximiae pulchritudinis, quae praeparata est a deo suo Rathbodo principi '. Qui ducem ac comitem itineris prosequentes, loca diu peragrant incognita, donec viam ingredientes latissimam, diversorum generibus marmorum eam cernunt polito opere decoratam, videntque a longe domum auream ac perveniunt usque ad plateam, quae ante praefatam domum sita erat, et ipsa auro gemmisque strata. Intrantes quoque in domum aurei splendoris et incredibilis pulchritudinis, aspiciunt thronum mirae magnitudinis. Tuncductor itineris : ' Haec est ', inquit, ' domus, et ista est pulcherrima sedes, quam post eius mortem principi Rathbodo deus suus largiturum se spopondit '. Et diaconus opstupefactus in his quae viderat, dixit : ' Si a Deo cunctipotente facta sunt ista, perpetuo maneant ; si autem a diabolo, cito dispereant '. Et vallans se continuo e sanctae crucis munimine, dux itineris qui vide batur homo evanescendo transiit in diabolum, et domus aurea versa est in lutum ; remanseruntque hi duo simul, Fresio videlicet et diaconus, in medio locorum palustrium, quae plena erant longissimis rauseis virgultis, triduoque inmensi laboris iter conficientes, revertuntur ad oppidum, invenientes praefatum ducem Rathbodum sine baptismatis sacramento mortuum, narrantque beato antistiti, quantam a diabolo pertulissent inlusionem. Fresio autem credidit in Christum et baptizatus est ; vocabatur autem Ingomarus sive Chuningus qui et ipse ad Fontanellense coenobium beatum Vulframnum secutus est. Induciasque sibi renun tiandi quas putaverat adipisci praedictus dux minime valuit inpetrare, quia non erat ex ovibus Christi neque ad vitam praeordinatus aeternam. Percrebuitque hoc stupendum et antea inauditum miraculum apud incolas gentis Fresionum, atque ex hoc facto plurima ex eis multitudo conversa est ad Dominum. Mortuus est autem infeliciter praefatus dux Rathbodus anno domini Dei nostri Iesu Christi, in quem ipse credere contempsit, DCCXVIIII qui erat annus VI. incliti principis Karoli . 11. Venerabilis autem praesul Vulframnus, cum tenuisset pontificatum Senonicae urbis annis ferme........ , cum licentia regis Hildeberti et Pippini a principis ad praedicandum praefatae Fresionum genti, sicuti divinitus sibi fuerat revelatum, animum convertit, qui erat annus dominicae incarnationis DCC, Pippini quoque principis annus XIII. Quod opus per annos quinque infatigabiliter peregit, ad Fontanellam monasterium sepius revertens, ubi et monachicum assumpserat habitum. In eadem denique praedicatione verbi Dei occupatus et in maiori senectute iam positus, – nam et pedum dolore frequenter vexabatur, – ordinato in episcopatu Senonicae urbis Gerico venerando pontifice , secessit ad praefatum Fontanellae monasterium, ibique regularibus subditus disciplinis, coronam expectabat aeternam. Nam et in hoc monasterio basilicam in honore sancti Stephani primi martyris aedificavit, iuxta quam mansionem eidem praeparaverant fratres, ubi, divino cultui deditus, sollicitius operis Dei curam exhibebat, quae distabat a basilica sancti apostoli Pauli passibus fere triginta. Annis itaque plurimis expers erat lectuli, cuius corpus sub monachili tonica cilicium tegebat . Nam et egrotis medelam ita conferebat, ut, quocumque quis languore detentus fuisset, si ab eo visitari, benedici ac contrectari meruisset, incolomitati mox pristinae reddebatur. 12. Vir namque venerandus Bertgaudus monachus , patruus scilicet Wandonis abbatis, ex ea passione, quae Greco eloquio paralysis dicitur , ita subito membrorum dissolutione percussus fuerat, ut et loquelam pariter et omne amit -teret officium corporis. Ad quem cum beatus Christi pontifex Vulframnus visendum venisset et eum oleo pontificali benedictione consecrato tetigisset, fugata est ilico omnis molestia morbi, et pristinae sanitati redditus est. His et huiusmodi miraculorum signis, qualis fuerit eius vita, internus arbiter edocuit. Cuius etiam doctrinam id maxime commendabat omnibus, quia non aliter vivebat quam docebat Nil enim huius mundi quaerere, nil amare curabat. Cuncta, quae sibi a regibus vel divitibus saeculi donabantur, mox pauperibus hylariter erogabat. Num quam divitibus honoris sive timoris gratia, si qua deliquissent, reticebat, sed aspera illos invectione corrigebat atque ad elemosinas operumque bonorum executionem et verbis excitabat et actibus. Denique cum sacrificium Deo victimae salutaris offerret, non elata in altum voce, sed profusis ex imo pectore lacrimis Domino vota sua commendabat. 13. Cumque in docendo verbum Dei in provincia praefata degeret occupatus, divino ammonitus oraculo, rediit ad venerabile coenobium Fontanellae, quia diem suae resolutionis iam proxime instare cognoverat, sicut ipse quoque tempore eodem nonnullis, sed verbis obscurioribus, quae postea manifeste intellegerent, solita sibi benignissima dilectione pandebat, quibusdam hoc idem etiam manifeste revelabat. Reverso autem eo ad coenobium Fontanellae, acri coepit ardore febrium fatigari et per aliquot tempus eadem corporis laborabat molestia. In quo toto ipso tempore et conditori gratias agere et fratres publice et privatim docere non praetermittebat. Ammonebat namque eos, ut virtutem dilectionis et pacis ad invicem et ad omnes servarent, instituta quoque disciplinae regularis, quae a sanctae recordationis patre Wandregisilo didicerant vel in ipso vidissent in patrum que praecedentium factis sive dictis invenissent, indefessa instantia sequerentur. Deinde subiunxit diem sui obitus iam proximo imminere. Cumque haec et huiusmodi plura sancta exhortationis verba inter sacra missarum sollempnia eis loqueretur, atque percepta eius benedictione, de suo tam cito responso tristes flentesque existerent, rediit ad stratum, quem iuxta ęcclesiam sancti Stephani martyris in mansiuncula fratres eidem praeparaverant, ibique languore corporis, quem diu protraxerat per dies ingravescente, septimo, ut sibi divinitus promissum fuerat, die, postquam obitum suum dominici corporis et sanguinis perceptione munivit, soluta ab ergastulo carnis anima sancta, ducentibus angelis, aeternae felicitatis gaudia et consortia civium petiit supernorum. 14. Obiit vero venerandus pontifex XIII. Kalendarum Aprilium die anno dominicae incarnationis DCCXX sepultusque est primo quidem in ecclesia beati Pauli apostoli iuxta sacerdotem Dei Wandregisilum in dextera parte, in quo loco iacuit per annos VIIII. Sanctus quoque pater Wandregisilus requievit in eadem basilica annis quadraginta, inclitus vero praesul Ansbertus annis undecim . Translati sunt quoque inde in ecclesiam beati Petri apostoli a sancto Baino episcopo urbis Tarvennae et rectore Fontanellensis coenobii sub anno regiminis sui quinto, qui erat ab incarnatione Domini DCCXXVIIII Qui ita integri ab omni corruptione cum vestimentis quibus induti fuerant reperti sunt, quasi eodem die fuissent sepulturae traditi . Haec ergo dies cunctorum votis praestolata advenerat. Sacerdotes, monachi clericorumque chori una cum fidelibus aderant plebibus. Tunc cum ymnorum laudibus tumuli aperiuntur, de quibus tantus ineffabilis fraglantiae odor prodiit, ut mira dulcedine non solum in ęcclesia circumstantem populum, verum in atriis sitam repleret plebem. Inlati sunt autem in ęcclesiam sancti apostoli Petri et positi in absida eiusdem in orientali parte, ubi signis et miraculis coruscant praesule Christo, cui est cum Deo patre in unitate Spiritus sancti omnis honor et gloria per cuncta saecula saeculorum. Amen. FINIT VITA INCLITI VULFRAMNI EPISCOPI.