CAPUT I. S. Viuentii conuersio, sacerdotium, prædicatio. Conuersio S. Cleopatroniæ. [1] Post gloriosam Domini nostri Iesu Christi resurrectionem, & mirabilem eius in cælos ascensionem, sanctique Spiritus in discipulos aduentum, corroboratis eorum cordibus, quos attigerat, omni sublato timore terreno, cœperunt palam sancti Apostoli prædicare Verbum Dei, ut in omnem terram exiret sonus eorum, & in fines orbis terræ verba eorum. Contradicentibus autem aduersariorum ministris persistebant sancti milites omnia tormentorum genera patientissime pro amore Christi sustinere. Unde contigit ut in tempore Diocletiani quidam Cappadocus, nomine Georgius, Antiochiam prædicans verbum Dei perueniret, quo Daciani Præsidis nequissimi idola minutatim quæque, aurea vel argentea, seu qualibet arte sculpta, per virtutem sanctæ crucis in puluerem redigere fecit. [2] Quidam ergo iuuenis, Samariæ ciuis, nomine Viuentius, ortus parentibus non infimis, gentilitatis tamen errore detentis, doctus secundum paganorum ritum litterarum studiis, audita prædicatione B. Georgii, visisque sacris eius miraculorum factis credidit unum Deum in Trinitate consistentem, Patrem & Filium & Spiritum sanctum. Tali denique ac tanta inspiratione repletus petiit se celerius baptizari, solidatus in fide sanctæ & indiuiduæ Trinitatis : erat enim vir miræ simplicitatis, omnium adornatus bonarum virtutum studiis, firmans se orationum undique muniis, & vigiliarum pernoctando custodiis. Non longe vero post per ceteros Christianorum sacratissimos Præsules, qui videntes eius benignissimam conuersationem, & firmissimam in fide Catholica soliditatem, gradatim per Ecclesiasticos conscendendo gradus sacerdotale officium meruit adipisci. [3] Deinde beatus Deique cultor Viuentius Sacerdos effectus, verbum prædicationis longe lateque disseminans, ad patris matrisque peruenit hospitium ; qui condolens perditioni eorum, hortatur eos argumentose ab idolorum cultura secedere, & Deum viuum ac verum, Creatorem omnium creaturarum fideliter credere, & cum omni cordis puritate veraciter adorare, quia ipsius est potestas in cælo & in terra sine fine. Videns autem se nihil proficere, caussa orationis genibus in terra fixis, erectis ad cælum palmis, inuocans misericordissimum Deum, cum lachrymis pro iis auidissime cœpit orare, quatenus mererentur diuina inspirante gratia collustrari, & ad baptismi gratiam conduci. Tandem surgente beatissimo Sacerdote ab oratione, afflante diuino Pneumate, iam iamque paullatim scintilla lucis æternæ corda eorum collustrantur lucide, ita ut exhortationes filii obaudirent libentissime. Præclarus autem Sacerdos videns eos cordetenus aurem accommodasse, nimium corde exhilaratus, reddens prius multiplices Deo gratias, iterum exponit eis fidem sanctæ & indiuiduæ Trinitatis, resurrectionemque mortuorum omnium, iudicium quoque futurum, & coronam Beatorum, atque pœnam pessimorum. Denique efficitur pater spiritalis, qui prius extiterat filius cum sanguine carnis. [4] Baptizatis igitur parentibus ipsis, cum ceteris quos prædestinauerat prouidentia diuinitatis, occulte deserens terram suæ natiuitatis, ignorantibus suis parentibus cunctis, peregrinam magis elegit ducere vitam, quam inter sacrilegos diutius commorari, dicente Psalmista : Cum sancto sanctus eris, & cum viro innocente innocens eris, & cum electo electus eris, & cum peruerso peruerteris. [Psal. 17. v. 26. & 27.] Proficiscens etenim per longa terrarum spatia Dei famulus, nequaquam cessabat a prædicationis verbo, aut diuinitatis ministerio, nihil secum tollens ex omnibus quæ sunt in carnis desiderio : quia illud Domini præceptum semper retinebat corde : Nihil tuleritis in via, & in quamcumque domum intraueritis annuntiate pacem illi. [Luc. 9.] [5] Dum hæc ita gererentur, & fatigatus nocte quadam ob longitudinem itineris se sopori dedisset, Angelus Domini eum blandis alloquens sermonibus fatur : O sancte Viuenti, Sacerdos Altissimi, confortare & esto robustior ut viriliter agas, quia sanctæ orationes tuæ, & preces ad aures piissimi Conditoris peruenerunt : ideoque velociter surgens reuertere, & idola Daciani Asianorum nequissimi Procuratoris in urbe Thessalonica signaculo sanctæ crucis conteras minutatim : quo facto liberabis filiam eius, quæ decem & octo annis diabolicam patitur vexationem : non enim lætatur Deus in perditione morientium, qui eam vult eripere de faucibus malignorum, & ad agnitionem sui nominis conducere, ut consortio potiatur Sanctorum. Et dicto citius discessit Angelus. Sacerdos autem a sopore expergefactus, gratias referens Deo, cordeque exhilaratus, reliquam partem noctis duxit peruigilem sacris cum orationibus. Igitur Pater beatissimus post sancti admonitionem Angeli tertia die Thessalonicam veniens, per venerandæ crucis signaculum redacto in puluerem nequissimi Præsidis fano cum omnibus simulacrorum titulis, eodem silenter die se continuit, altera siquidem die reuersurus. [6] Post denique ingressus cubiculum Cleopatroniæ pessimi filiæ Daciani, & flexis solo poplitibus cœpit orare cum lacrymis dicens : Exaudi me Domine Iesu Christe altissime seruum tuum te deprecantem, & in tua misericordia confidentem, & ne aspicias peccata nostra vel parentum nostrorum, sed propter gloriam nominis tui libera hanc puellam a faucibus Zabuli, quo per eam in te credant plurimi, quia non est alius Deus præter te Domine, qui viuis & regnas sine fine. Cumque omnes respondissent, Amen ; surgens ab oratione, & benedicens aquam cum exorcismo ac crucis signo, dedit ei bibere, & ait : Exorcizo te immunde spiritus per Patrem & Filium & Spiritum sanctum, ut exeas & recedas ab hac famula Dei, ut abhinc libera suo deuota seruiat Creatori. Ad hanc nempe vocem coactus dæmon exiens cum clamore, dirisque eiulatibus, elisit ante pedes viri Dei puellam exanimem, quam sacer mox signo crucis edito restituit incolumem. Eiectus itaque dæmon, ac taliter a beato Dei tirone victus, magnis cœpit eiulatibus perstrepere, & quasi deprecatoria ratione conquirere, dicens : Obsecro te, o Sacerdos Christi, noli me mittere in abyssum, sed permitte ut introeam in sacrilegum Dacianum. Beatus etenim Viuentius teterrimum videns spiritum, inquit : Adiuro te, nequissime spiritus, in nomine unigeniti filii Dei viui, qui immolatus est pro salute generis humani, ut non amplius noceas vllam ex omnibus eius creaturis, sed per deserta & arida gradiens loca gehennali te citissime non cesses committere igni, qui tibi præparatus est æternaliter, tuisque omnibus sociis. Ad hanc ministri Dei vocem inimicus & totius bonitatis inuidus, magnos cunctis astantibus terrores incutiens, fœtoresque relinquens, euanuit. Recedente itaque dæmone Sancti imperio glorificauerunt Deum cuncti qui aderant, viso tali miraculo. [7] Præterea electus Dei athleta conuertens se ad Cleopatroniam Præsidis filiam, magnifica voce, constipatis multis populorum globis, his affatur eam sermonibus : O virgo sacrata, & ab ipso omnipotente Deo electa, Dominus meus Iesus Christus misit me ad te, ut ostendam tibi viam salutis, per quam quisque gradiens homo potest pertingere ad perpetuam Angelorum vitam, quam nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quam scilicet ipse præparauit diligentibus se. Deinde exponens ei fidem indiuiduæ Trinitatis, mysteriumque sacri baptismatis, tropæum quoque venerandæ Crucis, omnimodis ostendit rectitudinem Catholicæ fidei. His & aliis plurimis verbis puella auditis, credidit in Deum creatorem omnium creaturarum, & baptizata est ab eodem viro Dei cum ducentis fere hominibus promiscui sexus, qui ibi aderant, glorificantes Deum ac dicentes : Vere seruus Dei es tu, o Beate Viuenti, & verbum eius in ore tuo verum est. His ita gestis, beatus Sacerdos per tres menses prædicans in eadem urbe populo Dei verbum, baptizauit ex eis non minimam multitudinem, quia videbant signa & mirabilia quæ per Dei gratiam faciebat. Veniebant ergo ad eum omnes qui variis detinebantur infirmitatibus, quos ipse inuocato Christi nomine curabat : cœcis visum, claudis reddens gressum, leprosos mundans, dæmones ab obsessis corporibus eiiciens, & alia multa medicamina infirmis salubriter præbens. CAPUT II. Nauigatio Romam. Dona Cleopatroniæ. [8] Beata igitur Cleopatronia, bonis operibus ornata, diebus vitæ suæ Deo deuote seruiens in operibus mansit bonis, primam conseruans stolam baptismatis. Vere beata, quia habet partem in resurrectione prima, per orationum munia, per largitatis xenia. Quadam itaque nocte cum se fatigata sopori dedisset, admonita visione Angelica, de thesauro sibi superfluo duo fabricari fecit candelabra, aliaque vtensilia ad Ecclesiasticum cultum pertinentia, quæ cuncta ad Apostolicam Sedem Principis Apostolorum Petri per strenuos misit legatos, Benedictum scilicet Antistitem, Sanctumque Viuentium Sacerdotem, deprecans sibi præparari hospitia per tanta intercapedinis terrarum spatia, quatenus tandem adire quiret Sanctorum limina. [9] Interea Daciani rabies acerrime ob suorum confractionem idolorum grassabatur in Christianos. Audientes autem hæc sancti viri Benedictus videlicet Præsul, & Sacerdos Viuentius, prodiderunt Cleopatroniæ quod eis Spiritu sancto docente voluebatur in mente, dicentes : O castissima Virgo deuota Christo, confortetur cor tuum ut viriliter agas, quoniam per te multi credituri, & hæreditatem patriæ cælestis sunt accepturi. Nos tamen hac in regione manere nequaquam possumus, ne publice ab hac sceleratissima generatione arguamur absque vllo interfici fructu. Unde melius nobis videtur hinc abire, & Dei nostri segetem, quæ iam parata ad metendum fore videtur, in horreum eius colligere. Nec tamen qua volumus parte, sed transmeato mari quocumque Domini dispositio gressus nostros voluerit dirigere. Tum Virgo sacrata haud minime tristis effecta, prouoluens se cum lacrymis ad eorum vestigia, percipere meruit ab eis benedictionis gratiam. [10] Enimuero proficiscentes simul ambo, suorum memores sodalium, gressu fixo, ac tractato inuicem quo cuncti possent pariter abire consilio, alter ab altero discessere, uno tamen termino ad mare reuersuri disposito. Beatus siquidem Præsul dum reuerteretur, ecce viri obuiam ei, qui reducentes eum ad Dei Virginem, quæ iterum deprecatur pallium, quod prius omiserat, Romam ab eo perferri. Quo accepto, accersitoque sibi comite suo filiolo, Promoto nomine, cœpit reuertens abire. Interim sanctus Sacerdos Viuentius collectis secum in Christo quadraginta fratribus, onustisque camelis cum septem etiam seruis ad littus vsque maris noctu proficiscitur : & non inuento iuxta pactum Præsule contristati sunt cuncti pro eius absentia. [11] Perpessimus vero Dacianus hauriens quorumdam relatu eos taliter abiisse, missis apparitoribus volebat per sartaginem velut cremia vri, ac multis doloribus ipsos pati per rotas etiam ferreas, quas ad hoc parauerat. Videns vero B. Viuentius, ceterique sui sodales tyrannos cum euaginatis gladiis eminus venientes, magno perculsi timore concito nauim petiere, ac nutu diuino veliuole discessere. Inimici etenim ut viderunt eos sic aufugisse, cymbalia comantes aplustria, findendo Neptunia, extensis circumquaque lacertis prouolare lembum citissime remis fecere. Videres nautarum pugnam fugientium & insequentium : Sancti ut euaderent ; pessimi ut eos punirent, elaborare. Sed inter hæc auxilium quæritur diuinum, incumbitur tabulati fundo cum lacrymis & gemitu, palmis ad cælum expansis inuocatur Adiutor potentissimus. Protinus ventorum flamine iniquorum pelluntur naualia, atque equitum Pharaonis more demersi pelago, cremabundi remittuntur orco, ita absorpti maris edulio, orant sancto Dei viro. [12] Sanctis siquidem nauigantibus per altum pelagus subito eis nascitur magna difficultas ob sodalis absentiam. Nam Euro retorquente diuino instinctu eorum scapham, more vertiginis illico ita fixa perstitit ac si radicitus alte arbor terræ fixa teneretur. Diu namque simul cuncti incassum laborantes, paullisper substitere attoniti, quoniam inanis eorum labor ad nihilum redigeretur, intumescentibus undique secus maris fluctibus ob nimium ventorum flatum. Elabitur spes vltra viuendi : attamen exhortante eos B. Viuentio, expansis ad cælum palmis uno simul corde cum voce inuocant misericordiam Conditoris, qui sperantes in se nullatenus dereliquit. Subito namque extenditur aqua circumcirca, & per sexagonum conuoluta lymphæa domus efficitur intacta permanente naui taliter inclusa : sicque Deo protegente saluantur incolumes per centum quadraginta quatuor horarum spatia. [13] Dum etenim talia Sancti per altum paterentur salum, beatus Præsul Benedictus cum Promoto filiolo suo ad littus peruenit. Non inuentis quoque fratribus secundum eorum placitum, tristis oppido effectus, orationi se cum puero contulit, completaque oratione substitit, & ecce vox lapsa de cælo infit : Noli timere, o Benedicte nomine & actu, sed esto fidens in Domino, cuius regimine totus regitur orbis. Ipse enim mittet Angelum suum ductorem tui, inueniesque quos desiderat anima tua saluos & incolumes : nam tentauit eos Dominus, quia timore terreno tremebundi te non expectantes fugerunt. Beatus vero Præsul tali affamine confortatus, expanso supra mare pallio, muniens se Crucis signaculo, ascendit super illud cum suo filiolo, habens gubernatorem omnium creatorem ; atque recto tramite peruenit ad locum, quo nauis sodalium detinebatur a gurgite. Tunc (mirabile dictu) pallium reuoluebatur in gyro super quod sanctus stabat Præsul cum filiolo : ob quod tremefactus erectis ad cælum cum palmis luminibus Deum deprecatur attentius. Dum hæc interim aguntur, in sese retorquens procella Deo iubente detecta protinus puppi inuicem se contemplantur Sancti. O miranda atque nimium stupenda Dei miracula ! quis putas fletus, quod gaudium inter eorum amplexus ? Ideo laudetur in omnibus Christus, quia isti totam cum magno gaudio duxere diem in hymnis & laudibus benedicentes Deum : siquidem eatenus perduxit eos Angelus ad littora boni portus. Ipsi denique firmata protinus anchora, prostratique solo orationis caussa, gratias referunt Deo, qui eos de tantis eruit periculis. [14] Peracta igitur oratione dum fatigati consedissent, eorum archimagirus defecisse stipendium victus promit, unde & ab Episcopo deprehenditur, sed & confortando fratres blande leniens, inquit : Potens est Deus parare mensam in deserto. Inde Beatus surgens Viuentius, decantando cursum paullulum sequestratus a ceteris ibat pedetentim per littus maris. Cum ergo eminus alta prospiceret littora, ecce magnus piscis exiliens a profundo gurgite, sicque palpitans remansit in littore. Vir autem Domini concito gressu ad socios reuersus gaudens nuntiauit eis, dicens : Laudate Dominum, fratres, qui non deserit vsquam sperantes in se : præcepitque ministris ut irent, & præparato pisce sumerent secum quantum per hebdomadam cunctis ad esum sufficeret. Præparatores quapropter iniuncto sibi officio quantocyus peracto, positaque mensa gaudentes discubuere fratres, & refecti dono Dei multiplices illi retulerunt gratias, & laudes. [15] Reuertente Leucothea plane sequentis diei, disposito calle profecti, venientes Signorissa, manserunt inibi aliquantis diebus. Quo etiam locatis ad opus Cleopatroniæ hospitiis pergentes habebant semper ductorem Angelum Domini, & quocumque mansissent, sic semper prædictæ Virgini manendi præparabant hospitia. Cumque Romam peruenissent, prolatis candelabris cum ardentibus cereis, ceterisque xeniis prætaxatæ Virginis, posuere cuncta ad Beati sepulchrum Petri : & finitis Dei secretorum ministeriis ad templum Beati venerunt Pauli, indeque loca circumeuntes Sanctorum suarum gratia orationum, ad Apostolorum Principis reuersi sunt domum. CAPUT III. Secessus in eremum. Mortui suscitatio. [16] Benedictione denique a beato Papa gratanter accepta cum eulogiis, lene carpentes iter, Herbedilicam attigerunt urbem. Manserunt ergo in prælibata urbe per dies videlicet octo inter se colloquentes, & gratias Deo quotidie pro piissima eius misericordia, & bonis omnibus sibi ab eo collatis referentes. Receptis igitur in tanto spatio viribus, post grata inter se, dulciaque colloquia placuit eis ab inuicem sequestrari, & loca eremi remota ab omni frequentia populi manendi solitarie appeti. Sacer igitur Viuentius multis perfusus lacrymis beato fertur dixisse Pontifici : Omnipotens Deus, qui nos de tantis eruit periculis, sit custos ac præuisor nostri a deceptione hostis antiqui, ut sicut fuimus in terris socii, sic tribuente pio Domino simus comparticipes gaudii regni cælestis. Cum enim cuncti flentes respondissent Amen, osculatis & benedictis a Præsule residuis, pars cum eo ex fratribus profecta, parsque cum socio relicta ab inuicem separantur. [17] Eo sane tempore quo ista gerebantur, necdum firma habebatur illis in partibus Christianitas, sed adhuc maxime error gentilium voluebatur. Ideo quidam ex his qui restiterant fratribus, nomine Domninus, Dei electus Sancto dixit Viuentio : Domine, si placet tuæ benignitati, declinantes a facie impiorum istius ciuitatis habitantium percunctetur cuiusque eremi vastitas, si forte poterimus aliquam inuenire speluncam, quo aliquamdiu latitando seruiamus Creatori nostro diu noctuque. Placuit Dei famulo ceterisque sibi iunctis consilium huiuscemodi, quia sic Dominus suis in Euangelio præcepit discipulis, & ipse prius quod iusserat fecit, quando pro Herode delatus est ad Ægyptum, dans nobis exemplum. [Matth. 10. 23.] Perlustrantes autem Herbedilicam circumquaque prouinciam, contigit eis Beatum obuiare Vertauensem Martinum, a quo clementissime salutati, & caussa itineris audita suscepit humanitus necessaria ministraturus. [18] Nec prætermittendum reor, quod omnipotens Deus per seruos suos voluit perspicuum delucidare miraculum. Cum inter se diuina sererent colloquia, & alternatim nectarea perfunderentur spiramina ; en subito semiuiuum cursim ferens cadauer improba præ oculis eorum nudatis pellibus pectoris, sese flendo infert & eiulando mulier : vocatoque ex nomine quem numquam prius nouerat, O Sacerdos Christi beatissime Viuenti, inquit, velociter succurre mihi miseræ, nec moreris filium meum sacri unda baptismatis perfundere priusquam præsentis careat spiritu vitæ. Hæc matre interim prosequente, puer tandem inter vlnas matris moritur sine baptismi regeneratione. Respiciens flebilis mulier extincti nati cadauer, quæ iam non mater dum filium non habet, cum ingenti gemitu rugituque proiecto eo ante pedes viri Dei præcedentibus lacrymis infit : O Viuenti serue Dei viuentis, redde mihi filium, quem tuis adhuc conspectibus attuli viuum. Cui Sanctus : Ut quid talia mulier a nobis peccatoribus, quæ sanctorum Apostolorum & Martyrum sunt, requiris ? Nos enim ista minime præsumimus. Tunc illa voce reciproca ingeminans ait : Rogo, filium, si non mihi, vel baptismo redde, ut & pius voceris ipse pater spiritualis, egoque mater vtcumque vocer, obtineas. Illa in prece ita perdurante, B. Martinus Vertauensis sancto Sacerdoti Viuentio dixit : Simul oremus omnipotentem Deum, frater carissime, qui quatriduanum resuscitauit Lazarum, quo propter gloriosissimam suam misericordiam dignetur misereri huic orbatæ mulieri, unicum resuscitando filium, quem a nobis quærit viuificandum : Qui continuo pariter ad orationem conuersi, flectentes genua cum lacrymis tamdiu Christo Regi Regum preces fundunt, quousque anima suo corpori, ingensque gaudium redditur matri. Erant autem dies pueri a natiuitate bis deni. Quem baptizatum matri incolumem reddens, præcepit ne cuiquam huius factum rei quoquo modo intimaret. [19] Hinc beatus quidem Christi Sacerdos duobus apud Sanctum morans Martinum Vertao manendo mensibus, fratribus in commune caussam sui itineris exposuit vel laboris : intantum etenim flamma diuini Pneumatis illorum iugiter pro nectareo eius dulcoramine sermonis inardescebant corda, ut pene iam viderentur relictis cunctis mundialibus omnimodis rebus sublimia cælorum petere penetralia. Hæc Patre luculenter serente dum adhuc Vertao degeret, didicit quorumdam relatu Iustinianum nequissimum Imperatorem, qui Sanctos Dei vbique persequens, quoscumque religioni Catholicæ deditos varie tormentando trucidabat, a Senatu turpiter interemptum, orcoque deductum, & inter flammiuomas ollarum Vulcani latebras perpetualiter cremandum, hoc pro munere tali ditatum. [20] Exin maritima petiturus cum Auentio & Domnino, ceterisque suis complicibus proficiscitur : quem Martinus Abbas pariter cum suis valedicens & confortans eos in Domino prosequitur, benedicentesque se mutuo, in pacis etiam osculo diu amplexati, haud sine lacrymis sequestrantur, alter cœnobio, alter vero cymba subuehente altissimis se committit gurgitibus sali, habens ductorem & gubernatorem Angelum Domini. Hinc Deo iubente prosperantur venti, tumentia æquorantur undarum Neptunia tranquillitate optabiliter concessa, orantibus & sine interruptione psallentibus Sanctis, ceterisque impellentibus remis. Tandem prospere littus cuiusdam insulæ, cuius vocabulum est Vertime, gratanter applicuere. Quid plura ? disponente Dei gratia inuenitur spelunca, quasi ex concauo manibus Angelicis præparata marmore, quo habitantes longe solitariam, Deo gratanter referendo laudes, duxere vitam. CAPUT IV. Colloquium cum S. Hilario. Mortui suscitatio. [21] Tempore eodem contigit beatum de exilio Pontificem Hilarium reuerti : unde repletur terra gaudio ineffabili, quoniam longe lateque per omnes prouincias regni nomen tanti Pontificis diuulgatum, celeberrime a viris Catholicis diligebatur. Cumque tam venerabilis opinio delata Sancto fuisset Viuentio, protinus gaudenter mare cum sociis adiens, cymbali ductu transmeato gurgite idem attigit portum, quo ingentem pridem repererat piscem. Inde dirigendo carpens iter citato calle cum recto tramite venitur Pictauis : conspectique se inuicem salutantes diuus protelatur Mercurius, quoniam vterque seminiuerbius. Perspiciens igitur sanctus Dei Pontifex Hilarius tantam in Dei viro Pneumatis prudentiam, religionisque industriam, percunctatur unde & quo vel quare. Accepto denique responso sacer infit vir Apostolicus : Pessimus Christianorum persecutor Dacianus, de quo loqueris mihi, carissime frater, scelerata periit morte, velut decuit, habenturque iam quatuordecim plus minus anni, unde & pax cunctis Christianis copiosa ac data ab exilio reuertendi gratia, tranquilla manent omnia. Ideo, Pater almiflue, si ad propria disponis redire, poteris vsquequaque diuerti secure. Cui Sanctus respondit Viuentius : Ut ipse intueri potes, Pater sanctissime, manifestante simul canitie cum rugosa fronte, plenum me dierum fore, nec vacat vspiam molestare vetustissimos artus defectiua lassitudine. Si igitur in conspectu tuo gratiam merui inuenire, cordetenus tuam cum omni supplicatione deposco clementiam, quatenus aliqua tuæ possessionis mihi concedatur particula, qua defunctus corpore queam sepeliri, sicque postmodum proselyti fratres. [22] Venerabilis enimuero Pater Hilarius ouanter ait : Quidquid paternitati tuæ libuerit, sanctissime frater, libentissime impertiri curabo. Sed nominatim vellem exprimeres intimando quæ tuo rimantur corde. Tunc Sanctus : Est tibi, Reuerende Præsul, possessio quæ videtur nobis ad id, quod petimus, valde congrua, quam videlicet Castellum Grauionem rustici vocant, hanc, si placuerit tuæ synceritati, poscimus illico dari. Sanctus igitur Antistes Hilarius, animo valde iocundus ex supradicto protinus castro implens quod petitur, facta donationis charta, corroboratam & plenissime confirmatam beato contulit viro perpetualiter habendam. His taliter dispositis, gratia remeandi petit sibi Beatus licentiam dari Viuentius. Hinc se inuicem valedicentes, corroborati benedictionis signaculo, sed & pacis osculo cum inexplebili fletu vix sequestrantur alter ab altero. [23] Cum interea Dei electus a prætaxato Præsule regrederetur Viuentius, eminus extinctum sibilo serpentis conspicit puerum, qui paullisper gradum figens substitit, seseque signaculo muniens viuificæ Crucis ad extinctum ire perrexit cadauer ; hymnidice quoque psallendo more solito cum sodali suo, nomine Marino, lustraturus qualiter propriam amiserit vitam, peruenit. Circumspectoque mœstifero cadauere infesti vulnus inuenit serpentis. Sed hominum multitudo plus quinquaginta, ob famam boni operis illum sequentes, plangendo pedibus tanti viri terratenus prouoluti precantur eius meritis puerum resuscitari. Tunc faustissimus Dei amicus misertus lacrymarum populi, ad præclarissima recurrens precum libamina, ita exorsus est : Exaudi me Domine Iesu Christe te deprecantem, & de tua sancta misericordia præsumentem, qui tuis in Euangelio pollicitus es fidelibus, maiora facturos opera fideliter credendo. Ne aspicias peccata mea, sed fidem horum in te fidelissime credentium, teque obnixe precantium : resuscita nunc sub oculis omnium præsentem puerum, quatenus tuum, quod est mirabile, laudetur nomen per secula. Enimuero confirmante populo finem mirificæ obsecrationis, Amen dicendo, Dei Sacerdos de puluere, puer surgens de funere rediuiua sorte attonitus pallens resedit in tellure. Cui vir Domini porrigens manum, erexit incolumem, ac commendato viris pro tanto exhilaratis miraculo præcipiens, ne cuiquam id propalaretur sub iureiurando cunctos ad propria remeare iussit. Sed puer præsenti redditus vitæ nouum vicinis nequit occultare miraculum. [24] Operæpretium videtur inserere quod viuat in laude. Cum interim cœptum excellentissimus Dei famulus iter insequeretur, extensa procul acie luminum videns populi multitudinem promiscui sexus expectantem se in littore cum B. Auentio, ceterisque complicibus, celeri gressu ad eos vsque peruenit. Salutatis etenim fratribus cum ceteris omnibus, percunctatur quid sibi velit præsens concio : refertur venisse ob sui gratiam, sanitatisque medelam. Diuinus, hoc audito, medicus ex misericordia largitoris fisus, hortatur cunctos fratres, Altitonantis quærere præsidia. Qui mox unanimiter ad orationem conuersi alta protrahentes suspiria, pugnis tundendo pectora, cælorum pulsant intima, per lacrymosa flumina Dei mouent clementiam ad pietatis gratiam. Sancti sic fuso munere surgunt simul a puluere, plebis sanato vulnere, mente simul cum corpore. Quæ tunc ibi lætitia rimatur & præcordia, extollendo præconia dant voces ad sublimia. Videres quosdam ruere, cognatos & amplectere membratim vel requirere pro sospitatis munere. Haud inuentis vestigiis, aut nebula in oculis, luminibus clarissimis lustrantur membra corporis. Gloria hinc altissimo Patri simul ac filio, cum Spiritu paracleto a cuncto datur populo. Tunc salutatis omnibus data pace fidelibus honoratur Viuentius, quem laudat omnis populus. O beate Viuenti, valde enim potes admirati, sed virtus tua vel meritum non potest enarrari. CAPUT V. Secessus in Olonicam insulam, inde in eremum. Sociorum martyrium. [25] Prolixius denique fama Sancti peruolante ægre ferens populi frequentiam, anxietatis nimia perturbatione percussus, fugiendo solitarius perquiritur locus : nauali remigio finditur pelagus : attingitur insulæ limes Olonicæ, anchoratur itaque cymba, præparantur tuguria, quasi secure Domino ibidem seruituri. Protinus maxima oritur difficultas : en terribilis energumenorum in sublime vocis vlulatus attollitur. Confestim vir Spiritu Dei plenus rabiem dæmonum intelligens, munitus crucis signaculo cum contubernalibus ad locum diri cruciatus amore Dei ductus absque intercapedine dirigit gressus. Erant quippe inibi viginti a dæmonibus miserabiliter possessi, qui quoscumque poterant pessimis dilaniabant morsibus. Siquidem Beato propinquante fortissime in eum dentibus cœperunt stridere, vocibus fremere, dicentes : Ut quid ad nos Viuenti ? ergone ut a nostris nos velleres sedibus venisti ? Tunc Sacerdos ad suos : Hoc genus non expellitur, nisi oratione fortique ieiunio. Prostrati denique ad orandum solo, ieiunii tribus expletis sine intermissione diebus cum imbre lacrymarum terram corpore premendo, altaque polorum mente transuolando, optatum meruerunt impetrare quȩstum. Finita plane oratione aquam mox Dei tyro consecrans, bellum cum inimicis, exorcizando & aquam spargendo super energumenos consecratam, fortissimum aggressus est. Quibus deuictis, omninoque expulsis mundantur virorum corpora : ac veste mutata iubet eos cibo potuque refici, & ad propria reuerti. Quod videntes incolæ, cunctipotentem pro posse vel nosse laudantes & benedicentes, debitas retulere gratias. Sanctum quoque obnixe prouoluti pedibus cum nimiis cogitabant questibus, ne unquam sequestretur ab eis. [26] Nec prætereundum reor illud insigne miraculum, quod omnipotens Deus pro suo dilectissimo dignatus est ostendere famulo. Nam iuxta castellum Grauionem immanissima adiacens erat vastitas eremi, quam dimissis fratribus adire vir Dei disposuerat ad ducendam scilicet solitariam inibi vitam. Sed eo eunte accidit obuiasse latrones, qui gauisi circumdederunt illum, exquirentes Daciani thesauros, quos pro certo apud eum reconditos esse putabant. Sancto autem id penitus abnegante, pessimi instigante malignitatis spiritu nimium furore permoti manus iniecerunt, ac durissima ministrantes supplicia, circumcirca trahendo, ad vltimum per manus eorum gladio interimendum crudeliter affirmant. Quibus Domini Confessor intrepide respondit : Omnia in manu Dei sunt, fiat ideo voluntas ipsius, si ab eo permissum est vobis. Arreptis igitur protinus gladiis ut eum truculentissimi latrones crucidarent, primus eorum latera suo gladio transfixa miserabili morte ruens se interemit ; secundus rapido cursu saltum adiens sese suspensum quercui adhæsit ; tertius quoque arreptus a dæmone vita priuatur tali vltione ; quartus amissis luminibus humanis destituitur solatiis ; quintus rabie plenus, propriis manus & brachia cum toto corpore dilanians dentibus, amittit præsentis gaudia vitæ ; sic in ordine sextus præpete cursu in mare per præcipitium mersus pastu corpore datur piscibus, orco spiritu cum ceteris suis complicibus traditur sine fine cruciandus. [27] Fortissimus etenim Dei athleta Viuentius redditis omnipotenti Deo gratanter laudibus, cum hymnis & canticis spiritualibus cœpto alacriter procrastinato itinere quo tendebat ad eremum peruenit. Inuenta autem Dei instinctu spelunca in rupe concaua, quam intrans seruiturus Deo die noctuque vsque ad suæ sterit limitem vitæ. Et quoniam hoc illi semper mansit in corde, quo a frequentia populi subtractus posset habitare secum solitarius, contra carnis vitia & totius benignitatis æmulum orando cum lacrymis pugnaturus. O virum ineffabilem & laude dignum, qui quanti sit meriti lingua nec mens cuiusquam valet explicare. [28] His ira gestis non modica inter reliquos mœstitia oritur Fratres ob tanti Patris absentiam : quoniam quidem ab eis more diligebatur paterno, a quo quaquauersum tuti Deo disponente per orationem serui sui dilectissimi manebant omnino securi. Et quid plura ? perquiritur hac illacque discurrendo mutatis animis cum vultibus, ac dolendo cum nimiis fletibus, magno quatiente singultu. Inito denique altiori consilio, quoniam in præsenti non inueniebatur insula, quo longius per vasta eremi loca eum quærere deberent, si forte Deus illos aut ad eum perducere, aut certe ad quosque impios, quo pro nomine eius paterentur, vellet destinare. Relicta itaque protinus Olonica, profunda siluarum lustraturi loca, & vastitates eremi, simul dum plangentes pergunt, illis obuiam subito nequissimus princeps latronum & persecutor Christianorum adest Dacianus cum suis satellitibus. Quos sine mora ut vidit iussit apprehendi, sibique præsentari, volens perquirere cuius essent religionis. Ipsi autem serui Dei, ut a sanctissimo Patre fuerant edocti Viuentio, magis elegerunt pati pro nomine Christi quam sanctæ Trinitatis fidem aliquantisper denegare. Ut autem a spurcissimo perquisitum est Daciano de religionis eorum officio, una simul voce, Spiritus sancti repleti gratia, numquam se a Christianitatis diuelli respondent iure. Tum pietate carens nequissimus citissime eos iubet gladio in suo conspectu necari. Factum est hoc anno LXV. egressionis ex terra natiuitatis eorum : quæque prior sit ætas. Ita relictis terræ globis cælum spiritus capessunt concedente Christo Dei filio. CAPUT VI. Reuelatio instantis obitus. Miracula in morte. [29] Reuertatur ad ordinem pristinum, opus exequendo Patris clarissimum. Enimuero cum omnipotens Deus iam famulum suum fame & siti & ætate senili nimio fatigatum a labore vellet quiescere, ne afflictus tanto onere solus absque humano deficeret solatio, excitauit cuiusdam spiritum viri, qui ex seruili conditione Sancti Viuentii, licet undique secus foret procreatus, tamen in rebus humanis valde opulentus, nomine qui dicebatur Gundicarus. Hic igitur audito domini sui præconio, quem numquam nouerat corpore, plurimum diligens mente, Deo inspirante, relictis possessionibus cunctis, præparatisque viaticis longissimum aggreditur iter. Hinc per rura & oppida, ciuitates, vicos & castella directo tramite, Angelo ducente nusquam deuiando, tandem ad Beati perducitur cellam. Videntes autem se inuicem præ gaudio se amplexantes flebant. Benedixit igitur faustissimus Sacerdos omnipotentem Deum, qui dignatus est sui reminisci, & sibi adiutorium ex propriis præstitit seruis. Percunctatur caussam itineris, & indagationem viæ longioris inuenit, ut præfatum est, Deo disponente per Angelum omne factum. [30] Neque hoc mihi videtur fore reticendum, quod in eo diuina gratia contulit memorandum. Nam cum se corporea persensit infirmitate quidpiam tangere, priusquam mortis suæ appropinquaret limitem, iussit Gundicaro castellum adire Grauionem, & quoscumque potuisset infirmos sibi præsentari, quo Dei misericordia ante obitus sui diem, aliquam dignaretur impendere eius orationibus virtutem. Qui protinus voci obediens iubentis, congregans cœcos, surdos, & mutos, debiles, & claudos, infirmorumque copiosam multitudinem, tam ex castello Grauione quam ex vicis circumquaque adiacentibus, omnes ad cellam Dei perduxit serui, quos etiam sequebatur multitudo virorum ac mulierum. Videns autem eos Dei miles infatigabilis diuino Flamine plenus, ita orditur inquiens : Omni tempore, mei fratres carissimi, in prosperis & in aduersis Deum benedicere, laudare, credere, & adorate debetis, quia ipse est benignus & pius, iustus & misericors, & in omnibus bonis misericorditer exaudibilis. Si etenim vere creditis vos ab eo posse saluari, continuo ab omnibus his infirmitatibus, quibus nimium estis irretiti, eritis absoluti. Illis etenim respondentibus se fideli mente in Deum credere, & ab ipso sanari posse, debitas Deo sanctus Sacerdos retulit laudes. Flexis igitur solo genibus, erectisque ad cælum luminibus, Deum precatur attentius, præmissis psalmorum titulis, dicens : Exaudi Deus deprecationem meam, intende orationi meæ : item, Exaudi Deus orationem meam, & ne despexeris deprecationem meam : intende mihi & exaudi me pro seruis & ancillis tuis, ut sanes eos omnes propter sanctum & gloriosum nomen tuum, ut videant potentiam virtutemque tuam, & laus tua maneat sine fine. Dum vero Sanctus adhuc terram premeret corpore vim faciens cælo, fit strepitus infirmorum ob gratiam sanitatis maximus : mirantur cœci mundialia cernentes, exiliunt claudi, leprosi sese intuentur mundati, paralytici resolutis neruorum globis compaginantur ad pristina. Quid plura ? cuncta infirmorum corpora ita sanitate firmata se sentiunt, ut numquam se melius habuisse confirmarent. Tunc omnis populus voce consona Deum laudantes, sanctum Sacerdotem Dei seruum fore protestantur. Inde famosissimus Dei athleta blande illos alloquitur dicens : Tempus meæ resolutionis imminens compellit, ideo supplici vos moneo precatu me peregrinum sepeliri in ea, quæ mihi a B. Hilario per chartam data est, possessione. Quod omnes se facturos unanimiter spoponderunt. Osculatis itaque omnibus, atque munitis signaculo crucis, quique gaudentes redierunt ad propria. O felicem per omnia virum, & valde venerabilem, qui & multis largitus est suis meritis sanitatem, & sibi ipsi per Christi gratiam promeruit beatam feliciter æternitatem. [31] Memorandum etenim videtur, nec reticendum, ab Angelis hunc frequentius visitatum : quia quanto tutius ab hominibus voluit esse segregatus, tanto ei aderat Angelorum visitatio sollicitius. Et quoniam vir iste sanctissimus Spiritus sancti vigore roboratus, virtutibus plenus, vigens sanctitate, ac caritatis ardore semper diuinis occupatus officiis, orationibus, & vigiliis, spiritum non relaxabat a supernis, sed quidquid ad cultum diuinæ pertinet religionis incessanter implere curabat. At dum his intentus fulgeret plurimum bonis, nocte quadam dum fessus ad recreanda corporis membra paullisper se sopori dedisset, cum magna luce Angelus adest, vocans eum ex nomine, ore inquiens augusto : O Viuenti Sacerdos Dei altissimi, non est tibi flendum sed magis gaudendum, quoniam audiuit Deus orationes, & vidit lacrymas tuas : instat enim gloriosum tuæ vocationis & præsentis æui tyrocinio tempus, quo iungeris consortio Sanctorum laureatus, centeno diademate fructus complexo epulaturus Christi conuiuio, manens sine fine cum ipso. Notum itaque hoc tibi pro certo fiat sexto hinc die, octauo scilicet ab Epiphania, hæc omnia Christo concedente complenda. [32] His ita prolatis Angelus continuo receptus in astris, Sacerdos expergefactus a somnis, valde ex tam mira visione hilaris, ad orationem & gratiarum actionem se ocyus contulit. Sanctus itaque Maxentius Abbas Pictauensis, qui audita illustrissimi viri fama ad requirendum vel visitandum ; sed potius se suis orationibus commendandum venerat, his aliquantisper interfuit, & partim audita, partim visa quæque stylo currente depinxit. O sanctissimum Dei hieroprepem, cui polorum hierarchia in proximo migraturo diuina profert oracula ! O valde mirabilis & nimium veneranda fides Sacerdotis ! Nuntiatur eius vocatio, quo certior foret de præmio. [33] His etenim talibus gestis quidam intererat, qui a matris vtero cœcus numquam lumen præsentis vitæ meruit quippiam percipere. Hic plane audita visione Angelica, secum corde cœpit rimari, &, ut verbis ipsius proloquar, intra cordis arcana apud se tractans, dicebat : Putas fieri posse me unquam quod natura negando non dedit, istius hominis Dei intercessione percipere ? Nonne audiuimus per Dei filium, qui suis promiserat maiora facere sequacibus, cœcum non solum illuminatum, sed quod deerat in eo perfectum ? Venio igitur ; forsitan per illius potentiam, eius hic seruus me illuminare velit Viuentius. Fisus ergo de misericordia Dei accedens ad Sacerdotem dixit : O Sacerdos omnipotentis Dei, per illum te deprecor, miserere mei ; ora Deum pro peccatis meis, & ut aperiantur oculi mei. Ad hæc homo Dei : Si ex toto corde te per ipsum credis posse illuminari, non solum cum hominibus & ceteris animantibus corpoream percipies lucem, verum etiam cum Angelis & sanctis hominibus æterna mereberis Dei claritate perpetualiter frui. His prolatis misericor dissimus Pater oratu supplici mox meruit impetrare petitionem cœci. Discedentibus patenter undique tenebris, fenestræ aperiuntur binæ frontis, nato ipsi lumine solis, cunctisque ornamentis diei, cuncta ei nouiter sunt fabricata, quia eorum tunc prius meruit propriis oculis intueri facturam : & si fas sit dici, illi post se mundus videtur nasci, cui primitus datur videri. O quanta est misericordia Dei, qui seruum suum a propriis noluit frustrari promissionibus, ut Deus per se prius imperfectum supplens hominem, ut magister bonus per seruum implens promissum, illuminando a natiuitate cœcum ! Et huius miraculi prætaxatus Abbas Maxentius haud expers, imo coȩuus, qui nec minus sanctitate plenus, virtute robustus, omnibusque bonis refertus expectabat euentum rei ex promissione Angeli, diemque vocationis S. Viuentii. [34] Transactis in ordine diebus quinque adest gratulabunda, solemnisque Epiphaniæ dies octaua. Sed videtur nobis non prætereundum quid omnipotens Deus per seruum suum voluit eadem operari die. Nam cum populi circumcirca degentes tam per B. Maxentium, quam etiam per Gundicarum diem B. Viuentii finitimum cognoscerent, confluentes undique, infirmos secum quosque curandos ad sanctum Sacerdotem adduxere : quos vir Dei vociferantes audiens, motus pietate, postposita infirmitate propria, plus pro eis sollicitus surrexit vtcumque oblaturus sacrificium. Quo expleto simul cum S. Maxentio flexis genibus pro indulgentia miserorum cœpit compellare omnipotentem Deum, dicens cum lacrymis : Exaudi me Domine, quoniam benigna est misericordia tua, secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me, & super populum istum variis infirmitatibus detentum : sana eos Domine per potentiam & misericordiam tuam magnam, ut notum sit omnibus quia non est Deus præter te, Domine, qui tuam non vis perire facturam. Finita autem oratione protinus omnes recepta sanitate, Deum pura mente cœperunt laudare, sanctumque Sacerdotem benedicere. Inter hanc maximam multitudinem erant viginti quatuor de quorum desperabatur vita : alii ex illis a dæmonibus vexando confracti, alii cœcitate & senio prouecti, alii paralysi constricti, alii lepra candidati, alii lymphatici, alii neruis & compagibus dissoluti, manibus aliorum deuecti, nunc suis lætantur vadere plantis. [35] Nec mora denique, vel aliqua interpolatione postponitur Angeli promissio : sed statim post tanti miraculi signum non solum dies, sed & hora, grassante corporis incommodo, cum iam fracta æuo membra deficerent, plenus dierum in senectute bona, annorum numero CXX. vernans meritorum splendore, terrena commendaturus membra terris, Angelorum interesse choris, celsa conscensurus spiritus cælestis, munitus Christi Eucharistia vltimum diem clausit. Cum subito hora eadem vectes solutis seris concidunt, cippi dissiliunt, bacæ cum catenis & boiis minutatim franguntur, carcerum barathra splendore coruscantia cuncta reddunt aperta, custodes pauore perterriti fugiunt, latrones ceterique vincti absoluuntur, & quiqui fuere damnatitii in eodem Grauione castello, Dei virtute, meritisque B. Viuentii pristinæ redduntur libertati. [36] Beato quoque Maxentio diuinitus reuelatum est, quod sanctam egredientem animam a corpore, Michael Archangelus cum turba Angelorum occurrens suscepit deducendam in cælis. Protinus ab Aquilone, sinistra scilicet parte, affuit Plutonica innumerabilis caterua sanctam blasphematura animam, dicens : Hic homo noster est socius, qui per fugam timidus coronam amisit martyrii, dicente Christo : Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se : Inobediens & transgressor Dei mandatorum non deberet sociari seruis eius, sed potius nobiscum, quia nostri in hoc est similis. [Iacob. 1. 12.] Hæc proferentibus falsidice Zabuli ministris, & alia multa, Angelus Gabriel cum agmine multiplici occurrens adest, factoque magno cum nubibus tonitruo, & ingentibus fulgoribus dispergitur malignorum globus missus in momento in inferiori inferno. Inde cum hymnis & Angelorum canticis cælicola deducitur anima victrici patientia feliciter coronata. Interim B. Maxentius cum ceteris Christi fidelibus sanctum sepulturæ tradit corpus, exequiisque rite peractis ad propria remeant cuncti. CAPUT VII. Miracula post mortem. [37] Nec ea videntur opportune silentio premere, quæ post transitum eius miracula Dominus propter dilectum sibi famulum misericorditer est dignatus ostendere. Nam transacto post gloriosum eius obitum quinquennio, volens Dominus seruum suum miraculorum signis propalare in terris, quatenus magis magisque fides augmentando polleret, misit Angelum suum de cælis ; qui veniens Antiochiam, cubiculo filiæ Regis cælesti lumine referto, ante lectum soporantis quamquam cœcæ substitit puellæ, vocataque ex nomine blandis eam alloquitur verbis, inquiens : Iuliana surge, & ad Europam ocyus lustratores cum donariis mittens, his scilicet, vestimento sacerdotali, calice, patena, & cymbalo, iube nullatenus cessari, donec inueniatur Sancti polyandrum Viuentii, quod etiam superædificetur oratorium in nomine Iesu Christi ; datisque inibi prædictis xeniis statim amissum recipies lumen vitæ præsentis, & si indubitanter credideris, lumine perpetuo non carebis. Et dicto citius discessit Angelus. Mane autem facto quantocyus puella procrastinare nitens Angeli iussa, missis exploratoribus cum denominatis sacramentorum eulogiis, Sancti iubet perquiri mausoleum, velociusque construi basilicam, sibique festinanter ab iis renuntiari. Euntes etenim legati, prosperate gratia Christi, recto perducuntur itinere ad tumulum Sancti. Implentur eius iussa, polyandrum locatur infra, quo & inuenitur Sacramentorum codex, per quem idem Sacerdos Missarum sacramenta, & Deo sacrificia offerre consueuerat. Quibus patratis nobilis inuenitur puella videns, inuestigataque dies & hora percipitur, qua ad eius tumulum proni pro ea eius adorauere legati. [38] Neque hoc silendum quod vult omnipotens Deus propalandum. In ipsa etenim die, qua puellam Deus ita voluit illuminare, affuit nihilominus sed a natiuitate cœcus eiusdem oratorii liminibus, qui mox ingressus, lumen, quod numquam habuerat, meritis tanti patroni percipere meruit. Sic in his duobus quasi duo nascuntur testamenta : in puella scilicet lex Mosaica, quæ pridem virgo & puritate casta, sed postmodum oboculata, quoniam a via veritatis recesserat ; vir autem numquam videns populus gentilis non incongrue potest exprimi, qui numquam lumen diuinitatis habuit : Christo nempe misericorditer veniente pariter illuminantur per unam diem qui est Christus ; ita ut quotquot crediderunt ex Iudæis similiter ut gentiles filii Dei sunt vocati : & ita in duobus testamentis lumen diffunditur æternitatis, sic & quadrifidum per quadrifida totius orbis climata, sicut quatuor oculorum acies sol verissimus radiatur Christus Verbum, quod est quatuor Euangeliorum. [39] Post hæc autem insignia atque Catholice diuulgata miracula, accidit latrunculos aduenisse, & eius ecclesiam infregisse, perque fenestram noctu intrasse. Captis igitur sacerdotalibus indumentis cum vasis, quibus Eucharistia Christi solet contineri, pallium quoque simul altaris, quæ nimirum vel pro bono opere numquam debuissent esse ausi contingere, prohibente eos diuina lege, impudenter cuncta, quæ inuenta inibi fuerant, præripientes congesserunt. Quo facto ut vere amentes ecclesiam ab intus gyrauerunt, dum exire furtim vellent, nequaquam, per quod intrauerant, foramine vllatenus inuento, Deo prouidente ; primus ex eis dum quasi per industriam alta conscenderet, uno pede lapso, altero in foramine retento, maceriæ sic miser pendebat miserrime, quasi versa vice pedibus cælum pergeret, capite & manibus terram vellet tangere, cum non taliter cælestia adquiruntur beneficia, sed potius infernalia promerentur æternaliter tormenta. Alius dum simili modo per gyrum euadendi sibi locum quæreret, infelix plenus impia austeritate, quo non debuisset, volens nolensque ad sancti sepulchrum corporis peruenit. Quo (mirabile dictu) inhærentes circuli cum uncinis appensi ita se alterutrum catenatim conglobarunt, capto tam per indumenta, quam etiam per membra iniquo fure, quatenus nequaquam se in alteram posset partem diuellere. Tertius nihilominus & ipse furiosus perueniens ad locum quo monachorum Sancti dependebat in basilica cymbalum ; qui arrepto quasi hilaris malleolo dulcem cupiens audire tinniendo sonum, percussoque eo subinde sæpius sæpiusque tota repletur aula sonitu. Unde custodes sine mora expergefacti directis pauentes oculorum aciebus in gyro deprehendunt se a latronibus circumuentos, qui ocyus prosilientes, captisque furibus cuncta quæ ipsi surripuerant receperunt, furesque institis seruauerunt vsque ad diem nexos. Mane autem iam facto cœperunt tractantes inter se de nece eorum perquirere ; sed omnipotentis Dei misericordia, (quæ semper in Beato resplenduit Viuentio) singulorum citatim perlustrans corda, datur protinus illis euadendi facultas, refectis prius corporeis sufficienter alimentis. [40] Eo autem tempore percusso diuina vltione Daciano, surrexit pessimus in eodem solio Rex, nomine Rictiouarus, in India & Asia regnaturus, qui nominis sui etymologiam nimium exponens rigorem suum, cum hiatu oris linguaque trisulca, auaritiæ facibus exæstuando pessime in Christianos cœpit exardescere, varie scilicet eos deludens. Nam quoscumque per varia promissionum genera a sanctæ Christianitatis lege poterat sequestrare, suisque numinibus inclinare, hos velut amicabilitatis gratia sibi socios præ ceteris amicorum turbis exaltatos habebat. Quos autem nequibat, quoniam fundati supra firmam petram viriliter resistebant, per crudelissima tormentorum machinamenta debacchando perdere satagebat. Hoc in India & Asia per annos tres & menses sex gestum est. Etenim hæc tanta pro minimo ducens, congregata undique secum hostili multitudine, plenus amentia cum Nasarac Deo suo Romanas tali cum expeditione partes irrum pere non distulit, quas per duorum annorum curricula depopulando vastatas, pessimam Romanis tribulationis angustiam vallatim proponens, quo se verteret quatenus Christicolas cæde pessima exterminaret, consultu Dei sui Nasarac & Principum suorum perquirere satagebat. Unde accepto quasi diuinitus responso, partes Longobardorum adire disposuit. [41] His Sacerdotes & Longobardorum Principes auditis, ab omnipotenti Deo constituunt esse quærendum auxilium. Missa denique in omni parte regni legatione, indictoque ieiunio cœperunt flentes & plangentes peccata sua, Dei misericordiam quærere, quo Sanctorum suorum intercedentibus meritis daretur eis indicium liberandi a tanti infestatione inimici. Adest enim diuina subita propitiando clementia, quæ non spernit preces ad se deuote clamantium. Quidam militum se in promptu proponens silentio manu porrecta indicto, ita adorsus est famine diserto proloqui dicens : Si tantillæ pusillitatis personæ dignaremini audire verba, puto me probaturum aliquid contra tantam perfidiam Deo concedente profuturum. Hodie, ni fallor, ut mihi visum est, tricesimum & annuale voluitur tempus, quo iussione vestra vrgente quemdam carcerali mancipatione constringentes peregrinum, nomine Viuentium, cum duodecim latronibus ergastulo clausimus, cuius cum vestimentum ad victuale nobis opus voluissemus distrahere, nequaquam nobis est data vspiam copia venumdandi, & vbicumque ponebatur in nocte fugabantur noctium tenebræ pro immanissima eius claritudine. Unde & nos vehementer perterriti hæsitantes pro tam mirabili actione, sed & pro ipsius viri euasione, quem Angelus Domini solutum a nostris vinculis, velut B. Petrum de custodia Herodis liberum, abire fecit ; inito super hoc consilio, tandem sorte didicimus idem indumentum cum reliquiis, quas ab eo tuleramus, de sancta scilicet Cruce, & de S. Bartholomæo, deberi ad ecclesiam deferri in honore Sancti dicatam Petri : quod ita & factum est. Et hoc mihi ratum videtur super tam pauenti negotio : Prædictas Pontificum manibus circumferendo reliquias, quæratur cum actione Litaniarum misericordia omnipotentis Dei ab omni populo, sæpius inuocato Christi Sacerdote Viuentio, ne exterminari permittat cultores Christianitatis a tanta rabie artis diabolicæ. Placuit denique cunctis tam salubre consilium, & resumptis viribus fiducialiter hæec omnia impleuerunt. Dum etenim hæc agerentur, impiissimus cum nimio furore Rictiouarus ad supradictam B. Petri perueniens basilicam, protinus interrogat quorum numinum cultui deseruirent. Tunc Pontifices, ceterique Christianorum populi, diuinitatis auxilio freti, una voce se Christianos esse testantur. Iratus igitur scelestissimus Rictiouarus iussit eos omnes per diuersa tormenta celerrime interimi. Principes autem Sacerdotum cum omni Christianorum plebe. Deum fiducialiter inuocant, Sanctum Viuentium suppliciter implorantes, quatenus ab infestatione tam diri celerrime liberarentur inimici. Nec mora : terræmorus magno cum tonitruo, ignitis crebro volantibus catapultis sæuissimo crudeliter perempto, nec unus superstes relinquitur ex suo omni populo. Christiani itaque cuncti superstites tanta Dei mirabilia videntes, magna cum voce gratulationis exultando, Te Deum laudamus cecinere gaudentes. [42] His ita gestis, Christiani volentes perquirere quid de simulachro deberent agere relicto, suscipientes indumentum B. Viuentii posuerunt super illud. Tunc dæmon qui in eo latitabat magnis cœpit vocibus clamare ut tolleretur, promittens se fateri cuncta quæ vellent. Sed cum non acquiescerent, voce qua poterat confitetur se fuisse ad crucem Domini Iesu dum crucifigeretur, requirendo peccatum in eo quod non erat. Hæc eo loquente, fulgurante cælesti fulmine percussus disparuit. O Dei Sacerdotem per virtutem omnipotentis Dei laudandum ! O quam pretiosissimum indumentum, per quod diabolus vincitur, imperialis dira persecutio sedatur, virtus diuina patefacta laudatur ! [43] Denique Pontifices & Principes cum omni plebeia manu, tanto exhilarati miraculo, collectisque tam miræ multitudinis spoliis, inuicem consulentes qualiter Deo, sanctoque fideli suo Viuentio pro tantæ liberationis miraculo grates & munera persoluerent, sagaci inuestigatione perquirebant. Enimuero altiori reperto cum industria inuestigatione consilio, cuncto id ipsum peroptante populo, digno construitur apparatu basilica in Dei omnipotentis honore, Beatique Viuentii nomine, vbi nunc vsque diuina adsunt beneficia, præstante Domino nostro Iesu Christo, cuius laus, honor, & imperium, cum Patre & Spiritu sancto sine fine manet in secula seculorum, Amen. CAPUT VIII. Translatæ reliquiæ Aruernos, inde in Burgundiam, primo Amausum, post Vergiacum. [44] Est igitur memoriæ commendandum, qualiter post multiplices miraculorum claritudines a loco, vbi primitus reconditum beati Confessoris Viuentii corpus fuerat, ad aliud translatum sit territorium. Nam cum in Gallicanis, tum etiam in ceteris quibusque terrarum prouinciis illud Apostoli impleretur præconium, superabundante videlicet iniquitate refrigesceret caritas multorum, subsecuta est tam dira quam frequens vltio in Christianis, per manus paganorum. [Matth. 24. 12.] Denique, exigentibus peccatorum cumulis, egressa a Septemtrionali plaga Normannorum gens, gladio & igne consumpsit inferiorem Galliarum partem ad mare vsque, sicuti Ungrorum superiorem vsque Germaniam. Anno quoque Incarnationis Dominicæ octingentesimo sexagesimo octauo post Ludouicum ac cæteros præpotentes Reges, regnante b Carolo Iuniore, supra modum grassatæ sunt undique prædictorum infestationes paganorum, deficientibus tam Regum quam ceterorum nostrorum Principum ad repugnandum viribus. Ergo vulgali plebe passim gladio & fame pereunte, igne pariter concremabantur hominum res & ædificia quæque, præcipueque Sanctorum loca & Ecclesiæ uniuersæ. Eorum vero ministri, id est, Clerici & monachi crudelius damnabantur, altaria funditus euersa dehonestabantur, sepulchra etiam Sanctorum absque reuerentia violabantur. Siquidem hæc clades sicuti primitus, ita acerbius in insulis seu territoriis occidentalibus ac mari contiguis desæuit. [45] Tunc innumerabilia sanctorum Confessorum ac Martyrum corpora a propriis mausoleis per fidelium manus sublata, & ad alias confugii gratia delata prouincias. Eo namque in tempore venerandus Confessor & Christi Sacerdos Viuentius in Pictauense territorio, Grauione scilicet castello veterrimo, quod ei Deificæ Trinitatis in orbe clarisona tuba Hilarius iubar Pontificum in vita condonans perpetuo stabiliuit, honorifico quiescebat cultu : cuius nempe ossa diligenter ipsius monachi colligentes ob timorem prædictæ cladis cum maximo vtriusque sexus famulantium comitatu, aliorumque Sanctorum pignoribus ad Aruernensem detulerunt urbem. Erat autem tunc temporis Præsul ipsius urbis Agilmarus, vir nobilis ac Deo deuotus, ac cum ceteris huius rei per omnia executione laudabilis. Hic quippe ad instar magni Hilarii quidquid in dominio B. Viuentii erat dulci auiditate suscipiens, ac si geminos fratres aut filios verbis & opibus consolans, secumque eis parare condigne diuersorium gestiens, immorari attentius hortabatur. Qui venerabilis Pontifex sæpius relegens conuersionem ac actus S. Viuentii simplices ac pene incultos, atque inerti sermone descriptos, deosculansque dicebat : O beata ac benedicta priorum rusticitas, quæ plus studuit optima operari quam loqui, & magis nouit sancta honestaque esse quam dicere ! Interea erat eidem Præsuli in Burgundiæ partibus in Comitatu Amauso possessio a proauis latifundiis propagata, distans sex millibus ab Arari flumine, ita propriis innexa copiis, ut nihil extra se indigeat quȩrere ; solo videlicet opulentissimo, aquis & syluis, pratis ac vineis abundantissima. In qua etiam statuens monasterium cum claustris & monachorum conuenientissimis habitaculis, nomini Beati illud dedicauit Viuentii, simulque uniuersa quæ possidere videbatur tam in prædicto Comitatu quam in plerisque aliis, cum plurimis auri argentique donariis prædicto contulit loco. Ibi deinde beatum Confessorem cum uniuerso ipsius comitatu famulantium collocauit, in quo etiam loco per aliquod temporis interuallum honestissime quieuit. [46] Contigit etenim post aliquot annorum curricula, repullulante paganorum sæuitia, atque inuadente Astingo Normannorum Principe cum suis Burgundionum fines, ut prædicta B. Viuentii nuper data possessio cum tota pene prouincia ab eisdem Normannis depopulata incendio cremaretur. Præterea paullo post respectu supernæ misericordiæ fortificati viribusque resumptis quidam Francorum ac Burgundionum primores, Duce Richardo præeunte, cum iam terna cæde quod supererat iidem Normanni delere molirentur, irruerunt in eos in pago Carnotense, tantaque strage illos deleuerunt ut vlterius in exterorum fines minime raptim exire tentarent. [47] Dehinc extitit quidam militiæ studiis ac seculi industria clarus vir strenuus Manasses, prædicti scilicet Ducis Richardi amicissimus, atque post illum in totius Burgundiæ indeptus ducamine, cuius etiam filius Gislebertus eiusdem Burgundiæ Dux postmodum fuit. Qui videlicet Manasses post multa secularis vitæ negotia peracta, suorum memor quærens remedia peccaminum, cum consilio suæ vxoris, Hermengardis nomine, fratrisque sui Walonis Æduorum urbis Pontificis, ceterorumque nobilium amicorum suorum cœpit ædificare monasterium in territorio Augustudunensi, tutissimo in loco montis Vergiaci castri, ad quod etiam B. Viuentii ossa cum multorum corporibus aliorum Sanctorum deportari fecit, ac Dei genitricis, ipsiusque B. Viuentii nomini dedicatus nunc vsque locus isdem & cognominatus habetur. Quem etiam tam isdem Manasses, quam coniux ipsius, Hermengardis nomine, post eius obitum diuersorum vtensilium cumulis ac possessionibus locupletissimum reddiderunt ; sicque ab omni seculari subiectione liberrimum, uniuersalis Papæ Romani prouidentiæ commiserunt. [48] Ibi ergo nunc vsque digne veneratur beatus athleta Christi Viuentius, ac frequens claret miraculis & virtutibus, cuius Exceptionis memoria singulis annis secunda feria post diem Pentecostes in iam dicto loco Vergiacensi festiue semper recolenda, Æduensis Pontificis aliorumque religiosa virorum deuotione est institura, ad laudem & gloriam Saluatoris nostri, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat per omnia seculorum secula, Amen.