CAPUT I. Res in vita gestæ, Obitus, Translatio corporis. [1] Ad solemnitatem Venerandi Patris nostri Veroli, celebrem undique facientes concursum, Fratres dilectissimi, prout nostræ fragilitatis possibilitas valet, debemus attento & docili cordis auditu laudum ejus præconia frequentare. Hic enim quamvis generaliter universo orbi sit colendus ; nobis tamen [magis], qui sacratissimi corporis ejus fruimur præsentia, specialiter est honorandus. Quia quanto magis ipsi meruimus fieri propiores, tanto magis ejus virtutes quotidie experimur certiores. Videmus namque ad ejus tumulum, vel in quo nunc quiescit, vel in quo antea humatus jacuit, claudis gressibus accedentes, salientibus regredi ; lepræ maculis fœdatos, mundata cute gratulari ; paralysis morbo membra dissoluta resolidari, atque quacunque infirmitate anxios relevari. Ipse quoque ejus clementiam in nostris invocantes necessitatibus, statim efficaciter eam adesse gaudemus. Apparet siquidem, quod beatus Sacerdos, dum in præsenti seculo adviveret, Dominica præcepta avida aure percepit, profundæ mentis memoriæ commendavit, vivacissimæ operationis intellecta effectu adimplevit. Nam, ut indubitanter asserere possumus, euangelicæ memor jussionis, lumbis præcinctis, carnalium turpia inquinamenta voluptatum sprevit ; angelicæ amator vitæ, castitatis splendidæ pretiosam margaritam custodire studuit : & quia hanc non sibi sufficere ad salutem præsensit, lucerna in manibus accensa, universo mundo eximiæ conversationis exemplum ostendit. Deindeque ad sui custodiam semper vigil, mentis oculos duplici modo apertos tenuit ; uno fraudulentis antiqui certatoris insidiis firmiter resistendo, ne quando se adversus eum prævaluisse jactaret ; alter justificationes & mandata Domini toto corde exquirendo, summoque adnisu studendo, ne unquam ab eis oberrans deviaret ; sicque præsentis ævi spatium circumspectus percurrere laboravit, quatenus non solum inreprehensibilis hominibus appareret, verum etiam omnibus imitabilis præfulgeret : sacerdotiique sui officio fideliter peracto, beatis Angelis perenniter conregnaturus cælestem auram feliciter penetraret. [2] Possumus sane his adjicere venerandum, de quo sermo habetur, Patrem nostrum vere beatum fuisse quem tanto cernimus a Domino sublimari honore. Fuit enim secundum Domini mandatum spiritu pauper, humiliter & cum bono timore ejus dogma amplectendo, ut ad regni cælorum hereditatem percipiendam dignus inveniretur. Fuit & mitis non resistens videlicet malo, verum vincens in bono malum ut portionem bonorum in terra viventium possidere mereretur. Lugere omni vitæ tempore studuit peccata, non tam sua quam plebis Christianæ ; ut Spiritus paracliti consolatione percepta, perpetua Sanctorum lætitia, post finitum præsentis seculi luctum, perfrueretur. Esurire semper & sitire justitiam studuit, ut pane verbi Dei, quod est impletio voluntatis paternæ, & aqua fontis salientis in vitam æternam, saturari quandoque valeret. Misericordia vero ita uti curavit, ut primum se ipsum a vitiis, quantum humana patitur fragilitas, castigaret (nequid scilicet perpetraret, unde postmodum pœnas lueret) deindeque, ipsa virtute ad fratres dilatata, quemcumque potuisset compatiendo adjuvaret ; sicque misericordia Regis æterni consecuta, cum ipso gauderet. Mundicordem illum fuisse in hoc constat, quod signa & prodigia operari creberrime non cessat : non enim tanta ac talia inclitus operator nobis ostendere posset, nisi vultus omnipotentis præsentia illustratus, illum semper videre dignus adesset : ad quod culmen nullo modo pervenisset, nisi in hac vita desudando fortiter, interioris oculum hominis ad contemplandam Deitatis majestatem, mundissimum redderet. Pacificum vero adeo semet exhibuit, ut nulli vitio locum decertandi cum virtutibus, quibus refertus pollebat, in se dereliquerit ; deindeque dissidentes prout sibi possibile fuisset inter se ad pacem componeret, quatenus in consortio filiorum Dei connumerari posset, & quia hoc promeruit, monstratur vere, quoniam velut benevolus genitor unici filii voluntatibus satisfacere satagit ; ita & Christus Veroli sui affectum, dum pro famulis exorantem exaudit, se tenere diligere ostendit. Persecutionem autem a mundi principe, seu ab ejus officialibus mundi dilectoribus, sive etiam a terrenæ materiæ membris, passum in hoc comprobamus, quod regni cælestis gaudiis absque ambiguitate ipsum perfrui cognoscimus. His itaque suffultus egregius sacerdos virtutibus, fide credulus, spe certus, caritate diffusus, periculosi seculi prælia & blandimenta expugnans, terrenæ corruptionis victor migravit ad Dominum, cum illo & cum Sanctis ejus æternæ felicitatis partem habiturus, per omnia secula sæculorum, Amen. [3] Quamvis igitur scriptum reperire, proh dolor ! Fratres carissimi, nequeamus, quibus beatissimus Pater noster Verolus parentibus procreatus extiterit ; quantas sinistrorum spirituum & tentationum tribulationes sustulerit, quibusve modis easdem superaverit ; quas abstinentiæ cruces corporis sui membris indiderit ; quo Præsule ecclesiastici ministerii gradus subierit ; tamen de virtutum ejus operibus plurima ad nostram notitiam pervenisse contigit. Quorum unum, satis mirabile, vitæ suæ tempore peractum non incelebri diffamatione ad nos est delatum : cetera vero, nostris temporibus ostensa, tanto certius affirmare possumus, quanto iisdem præsentes nos interfuisse, vidisse vel audisse memoramus. Eo tempore, quo Dei symmystes hujus lucis aura potiebatur, contigit venerandum Regem Burgundionum Domnum Gunderannum, per Marcennacum villam, in qua idem Dei famulus sacerdotali fungebatur officio, transitum fecisse. Qui audito sanctitatis ejus præconio, ut erat religionis amator ferventissimus, precari studuit, ut se præsente Missæ solennia celebrare dignaretur : Dei autem Sacerdos petitionis ejus votis annuens, officium solenne ex more peragere ingreditur. Quo inchoato, dum post finitam Euangelici verbi lectionem sacrosancti mysterii consecratio subsequi debuisset, velut ille toto orbe famosissimus & inclitus Pontisex Ambrosius, in hora transitus S. Martini legitur fecisse, Verolus noster obdormivit. At his prædictus Rex cum Proceribus suis visis, præ novitate rei corde turbati, ad invicem non parum mirantur. Nullus tamen Sacerdotem affari præsumit. Facta vero fere unius horæ intercapedine, Dei famulus ad se reversus, cœptum Officium peragit. Itaque Rex propius accedens, quid rei acciderit solicite perscrutatur. Dei autem minister narrare cœpit, humani generis inimicum, in villa quæ Platanus vocatur, sex fere millibus ab illo loco distans, domui cuidam, dum ejusdem loci incolæ ad audienda verbi divini officia, derelicto quodam solo puerulo, ad aliam villam Musciacum dictam cuncti profecti fuissent, incendium ingessisse ; seque illo divinis jussionibus properasse, puerulum ab ignis periculo abstractum eripuisse, rogi violentiam totam extinxisse. Quibus Rex auditis vehementer obstupuit ; legatisque illuc directis, ut rei veritatem solicite indagarent, præcepit. Qui maturius convolantes, repererunt ita omnia, ut vir Dei dixerat, vera esse : Verolum sanctissimum dum domus cremaretur ibi visum fuisse, infantem domumque ejus auxilio servata mansisse. [4] Hoc solum de miraculis, quæ per famulum suum præsenti luce fruentem Dominus operari dignatus est, nobis innotuisse contigit. Ceterum quæ post ejus obitum ipso intercedente facta sunt, imo quæ quotidie fiunt, absque gravi labore præ sui numerositate colligi non possunt. Post longum namque a Venerabilis viri transitu tractum, extitit Isaac, Lingonensis Ecclesiæ admodum reverendus Antistes ; qui divinis instantissime intentus rebus, loca Sanctorum suæ diœceseos omnia quantumcunque potuit, ditavit, decoravit, atque in meliorem statum largitione bonorum temporalium morumque traditione perfectorum transmutare studuit ; denique canonicalem S. Mammetis congregationem, eatenus pauperem, copiosis villarum atque prædiorum donis amplificavit ; normaque recte vivendi insinuata Clerum inibi deservientem, se religiosiorem Dei adjutus auxilio effecit : quod diligentius investigans, liquidius cognoscere valebit. Abbatiam quoque egregii Christi martyris Benigni non modicis terrarum sumptibus augmentare procuravit, quem locum etiam sepulturæ sibi ipse delegit. Sed quid de plurimis pauca perstringere malim ; cum in toto suo episcopio nulla pæne parvi loci, nedum magni remanserit Ecclesia, quam non quoquo modo meliorare vir eximius laboraverit. Hic itaque, comperta signorum fama quæ per famulum suum in villa Marcennaco ubi prius sepultus fuerat, Dominus ostendebat ; religionis igne succensus, accersitis quibusque sibi necessariis, deliberationeque concepta ; Non est, inquit, justum sive decens, ut servi Dei Reliquiæ, cujus meritorum ope tot sanitatum beneficia devote quærentibus impertiuntur, in loco abjecto, utpote rusticano, viliter conditæ amplius conserventur. Placet itaque nobis talem in locum eas transferre, ubi & venerabilius tumulatæ quiescant, & tutius repositæ maneant, a nobis quoque sæpius frequentatæ, vota nostra precesque exaudiant. Quo in loco, vita comite, Canonicorum seu Monachorum congregationem, ad Deo & sancto ejus famulandum, stabilire decernimus. Qui protinus Pontificis voluntati favorem præbentes, sententiam ejus uno ore approbaverunt. Præsul ergo venerandus, facto Cleri ac plebis non modico agmine, festinus locum adiit : apertoque sancti viri mausoleo, veneranda ossa, cum Crucibus & cereis, ac hymnorum maximo canore, Castellionem asportavit : ibique in basilica Sanctæ Dei Genitricis egregiique Christi Confessoris Martini, cum honore debito collocata, beneficiorum etiam xeniis quibusdam donavit : votum quoque promissæ Congregationis perficere moliens, secularium fluctibus impedimentorum innodatus, tandemque inevitabili mortis præventus forte, quod corde concupierat, opere implere non valuit. Deinde vero successor ejusdem, nomine Geilo, pium prædecessoris sui votum cognoscens, crebrisque miraculorum insignibus prædicti Sancti corpus coruscare cernens; quædam ei dona largitus, optavit simili modo, si sibi fas fuisset, Deo servientes ibidem delegare. Sed quia multis itidem occupationum laqueis irretitus minime potuit, Bruno Præsul egregius, qui decimus ab illo Pontificatus arcem strenue gubernavit, multis Ecclesiarum terrarumque collatis donis, adjunctis etiam suæ largitioni quorundam religiosorum muneribus Clericorum, ipso in loco Deo famulantium Ordinem instituit, qui die noctuque Regi inmenso ejusque Militi egregio divina mysteria celebrare student, divinorumque harmoniam hymnorum devote reboare non cessant. CAPUT II. Miracula post translationem ab oculato ut plurimum teste descripto. Epilogus. [5] Translato beati viri in prædictum oppidum venerando corpore, cœpit ibidem sanitatum gaudia languentibus multipliciter impertiri ; quamvis in loco, ubi antea tumulatus fuerat, non minus miseris conferre dignaretur auxilii : nam ut, antequam transferretur, in uno ; ita postea in utroque sanctitatis suæ efficaciam ostendere curavit loculo. Vidimus siquidem quemdam de Masciaco villa, hominem, nomine Ermengisum, qui universis, culpa sua exigente, bobus amissis, tantum dolorem incurrit, ut numquam sibi aliquod consolationis remedium adhiberi passus sit : crescenteque de die in diem mœroris anxietate, amens efficitur. Tunc temporis Reliquiis Beati Protomartyris Stephani multorumque Sanctorum apud Senones nuper repertis, admirandis locum ipsum Dominus clarificabat signis ; nam & dæmones sanctorum meritis ab obsessis fugabantur, febrium ignes restinguebantur, abocules recepto visu illuminabantur, diversarumque specierum morbi curabantur. Illuc itaque vir prædictus a parentibus perductus, divinum exspectando auxilium multis hæsit diebus. At vero nihil remedii, occulta summi Arbitri dispensatione, illo capiente ; per multa sanctorum loca eum propinqui circumducere, recuperandæ spe salutis, curaverant. Iamque innumera ecclesiarum peragrata multitudine, nulloque prorsus invento salutis solamine, quasi itinerum fatigati labore, longius ultra ducere desistentes, ad Adiutoris nostri limina, veluti propinqua, perducunt. Die ergo Ascensionis Dominicæ, Fratribus ejusdem loci ad processionem gradientibus, in ipso ecclesiæ ingessu fit eis ipse obvius. Præcipientes itaque illum aqua benedicta aspergi, sub sanctæ Trinitatis commemoratione, Sanctorum pignoribus secum habitis, consignant. At ille, sancta sibi adhiberi sentiens, velut ictum teli declinare moliens, dextrorsum sive sinistrorsum seu etiam retrorsum quibusdam corporis motibus cedere gestiebat. Deinde vero subsecuta exorcismi adjuratione ante sanctum altare, ubi Venerandum B. Veroli corpus requiescit, deducitur ; ibique non longo spacio prostratus mentis integritatem, fugata erroris energia, penitus recipit : sicque sanitate adepta, altera die vita præsenti decedens occubuit. O admirandum supremi Regis judicium ! O collaudandum venerandi Patris meritum ! Ægrotus divino jam judicio in ipso mortis limine aderat, & tamen hunc Verolus ab imminentis morbi periculo liberat : & quamvis sæculi terribilis Arbiter pene ipsum morti addixerit ; tamen dilecti sui precibus sospitatem ei largiri non distulit. Nec dubitandum quin animæ quoque potuerit impetrare salutem, qui in ipso obitu corporis obtinere valuit medicinam. [6] Quodam tempore nostræ patriæ equestri manu prædarum rapacitate cuncta pene depopulante, religiosus Princeps Rotbertus nitens pacem, siquo modo posset, inter dissidentes componere, jussit cunctos valentes Episcopos occurrere & Abbates apud Airyacum, villam in Autissiodorensi diœcesi sitam & cum Sanctorum pignoribus adesse ; quatenus si malitiæ amatores minus libenter, pro terreni principatus districtione, pacificari vellent ; saltem pro Dei & sanctorum ejus, quos præsentes seque quodammodo exspectantes viderent, timore, pacis concordiam & promptius firmandam exciperent ; & sanctorum, in quorum præsentia firmassent, semper memores, irruptam arctius conservarent. Ad hoc igitur concilium devectis Beatissimi Veroli Reliquiis, cœperunt populorum turbæ orationis caussa ad ejus memoriam undique confluere. Inter quos contigit quemdam, Gozbertum nomine dictum, asino bajulante adventare : qui quidem contractis crurum nervis prorsusque negato pedum officio, manibus furcis retentis pro pedibus utebatur ; genibus ac cruribus potius reptans, quam pergens. Hic itaque Willedonæ exortus villa, Autissiodorum profectus fuerat, ibique eleëmosyna cujusdam S. Stephani Canonici, nomine Texardi, sustentatus victitabat. Cumque audita Sanctorum fama, in prædicto loco collectorum, salutis requirendæ caussa, eo profectus fuisset ; multisque obsecrando præteritis, ante venerandi Patris (ut diximus) papilionem pervenisset ; ab asino sese ipse deponens, alienis manibus deponi solitus ; humi prosternitur, lacrymansque gemensque Confessoris præcipui suffragia exorat. Confestim igitur ipsius intercedentibus meritis, adest divina virtus, quæ fugata debilitate pristinum vigorem restituit artubus ; sicque pedum integrum recepit usum, ut venerandas Reliquias prosecutus, Castellionem usque cum ipsis pervenerit ; ibique hactenus conversatus, adeo se auxiliatori suo fidelem famulum exhibuit, ut ad custodienda cellarii communis stipendia, conventus Fratrum inibi Deo militantium ipsum idoneum judicaverit. [7] Præterea mulier quædam, nomine Gudina, Plataneti villæ indigena, manus dexteræ debilitatem gravissimam incurrerat ; digitosque in palmam recurvans, nihil inde operis efficere poterat nullumque sorori auxilii levamen præbere valebat. Quæ audita Beati viri ad exaudiendum clementia, ad adjuvandum potentia, celeri festinatione ad prædictum locum maturavit ejus potiri præsentia. Quo perveniens, humili ipsius aures pulsat prece, cordis tamen in altum porrecta intentione. At vero Deo conjunctus Sacerdos, non passus diu vota precantis morari, auxilium celerrimum confert, medelam citissimam præbet. Mulier itaque manus sanitate inventa, Christum potentem Regem prædicat, Verolum gaudii sui impetratorem magnificat, miraculum in se perpetratum ubique locorum diffamat. Dominus ergo ejus temporalis, nomine Quinardus, servili siquidem fuerat conditione progenita, comperta hujusmodi fama, statim ipsam inclito largitur medico traditione perpetua. [8] Quidam vero oculis captus, cum uxore contracta, & (ut testantur qui viderunt) prægnante, ad eumdem locum est perductus ; quo nil luminis capiente, muliereque nil itineris perficere valente, hoc modo quo valebant gressum protendere satagebant. Ipse quidem, illam brachiis complexam præ se ferebat ; illa vero, manu tenens baculum, cæco viæ index fiebat ; sicque alternum compensantes adjutorium, quodque utrique deerat alterna administratione supplentes, victus necessaria quæritabant. Itaque ad Venerandi viri tabernaculum deveniunt soloque incumbentes, preces devotas fundunt, peccaminum veniam exposcunt, corporum salutem petere non omittunt. Sed reliquos audire solens Verolus, unius votem admittit, alterius respuit. Nam mulier, a contractionis vinculo soluta sibi ipsa redditur ; vir negato lumine, noctis tenebris remanere sinitur. Non tamen parvum auxilium ei acquiritur, dum & diutissimo tempore laboriose portatam non necesse habuit amplius ferre, & sic melius habere adjutricem promeruit universo in opere. Quibus peractis non modicum suis servitoribus præstitisset donorum quæstum Verolus, nisi quorumdam impedimentorum metu domum cogerentur redire citius. [9] Nuper, peccatis nostris exigentibus, per cuncta pæne quadrifidi orbis climata, gemina pestis, justo Omnipotentis judicio permittente, populos atterebat. Nam siccitatis inmensæ tanta vis ingruebat, ut frugum tota spes colligendarum deperire inciperet ; & cladis hominum tam immanis pernicies desæviebat, ut siquis sero incolumem se collocasset, crepusculum oriens se non visurum crederet ; atque mane surgens, ad vesperum se pervenire desperaret ; nemoque se repentino obitu interiturum non putaret. Unde in unum collectus Clerus, inclito Dei athletæ Verolo famulans, his ad invicem sermonibus sese alloquitur : Videmus, Fratres, per nostra flagitia universum duplici modo periclitari seculum ; clade scilicet universum hominum genus pene consumente, & siccitate nostrorum laborum fruges depopulante. Utraque ergo pestis adeo est intolerabilis, ut utramlibet evadendi vix inveniri queat ratio aut via : siquis enim præsentis mortis evaserit articulum, futuræ famis non evadet periculum. Ut certe nostis, præsentem Protectorem nostrum omnes tribulatos corde, se devota mente expetentes, semper exaudisse, plenitudinemque adjutorii oportune impendisse. Quapropter necessarium nobis videtur, sancti viri corpus ab abside, in qua quiescit loculo, removeri, atque extra oppidum aperto in loco honorifice collocari. Quod scilicet afflictæ plebis turbæ audientes, ad ejus captandum undique confluent auxilium, precibus ejus clementiam implorabunt, odis atque donis magnificentiam honorabunt, sicque forte sui nostrique ereptionem se impetrare gaudebunt : quam sententiam universorum consensus approbans optimum consilium esse judicat. Tumba itaque viri Dei aperitur ; sanctum corpus inde elevatum ab ecclesia sive castro extrahitur, juxtaque almi martyris Mammetis basilicam, in papilione decenter collocatur. Quod populi ad suam salutem cognoscentes procuratum, ex tota fere patria certatim advolant ; munera quæ quisque valet secum ferentes, Sancto donant ; hymnis ac precibus devotis ipsum ardenter frequentant. Quibus pia aure Pater Venerandus susceptis, quanti apud Deum valeat, ostendere curavit. Nam, ut Gregorius quondam ille Papa Maximus, septiformi Litania instituta, pestem inguinariam sedavit ; ita & Verolus noster, prædicti morbi lue depulsa, meritis admirandis grassantem mortalitatem cessare quantocius fecit. Atque ut ille postea curru flammeo super astra raptus Elias, tribus annis & semis negatam sola oratione reddidit pluviam ; ita & Patronus noster, dulci cælestium imbrium copia arenti sufficienter inebriata terra, frugibus jam marcentibus vividum restituit, virorem. Et ut incunctanter appareret, hoc beneficium Sancti meritis, mortalibus esse concessum, antequam loco ipso amoveretur, ros abundanter omnia aspergens ipsum etiam ejus solum madefecit tentorii. O virum maximo semper laudum honore decorandum ! O promptam ad audiendum clementiam ! O efficacem ad succurrendum potentiam ! Est enim nobis pius adjutor ad impetranda quibus indigemus, est validus propugnator ad arcenda quibus impetimur, est celerrimus medicus ad curandos morbos quibus gravamur. Nam excepta prædictorum munerum gratia, universo generaliter mundo profutura, plurimis in loco quem diximus ægrotis, singularia pulso languore contulit remedia. [10] Quidam namque mente captus, officio sutor, nomine Leterius, ad Sancti tabernaculum violenter est adductus : qui ibidem tribus plus minusve demoratus diebus, fugitare passim per campos, per silvas, per devia quæque semper gestiebat a propinquis tamen retentus, nullorsum vagari sinebatur : aliquando etiam arreptis lapidibus sibi præsentes obruere nitebatur. Illo autem his & aliis innumeris, utpote amente, insaniente modis, propinqui, Omnipotentis Domini & Sancti ejus semper misericordiam invocabant ; ut misero medelam, sibi vero lætitiam infundere dignarentur. Quibus in oratione juxta Dominicum præceptum perseverantibus, ecce suffragiis beati Patris divina advenit virtus ; quæ caput infirmi ab insaniæ sordibus purgans, integerrimæ mentis restituit sospitati ; quique perfecte sensuum receptis officiis, multis postea superfuit annis. Quædam mulier membris graviter contracta, ad eumdem locum rheda vehente pervenit : quæ fideli mente, devotis precibus profundisque suspiriis, sui corporis debilitatem, venerandi Patris interventu, a Domino sanari exposcens mox impetrare meretur. Nam amissa debilitate membrorum, recepit agilitatem ; amisso quod officiebat, recepit quod juvare poterat ; amisso quod diu doluit, recepit quo gaudere meruit : tandemque extensis nervorum vinculis, compagum quoque usu ad unguem recuperato, spretis alienis, suis lætatur vadere plantis. Gratias ergo immensas curatori suo exsolvens, virtutis in se perpetratæ prodigio ubique divulgato, vectrice sua rheda ibidem derelicta, habitationis propriæ læta & alacris repetivit domicilia. Simili morbo impediti duo, ad tentorium, quo Sancti servabantur exuviæ, sunt perducti ; unus scilicet puerulus, ulnis diligentius bajulatus ; alter vero majoris ætatis, asino subeunte invectus. Qui pro posse & nosse, & invocato pii Patris numine, statim uterque sensit præsens adesse. Nam fugata, Sancto promerente, infirmitas, advenienti cedere compulsa est sanitati : refectique ad integrum homines, ille animalis, hic hominis adminiculis jam non indigens, pedibus propriis diu optatum iter plene peragentes ; unus ad propria est reversus, alter vero sanatori suo adhærens, usque ad obitus sui diem ab ejus præsentia separari non est passus. Igitur pluviam ubertim irrorantem ministri, sacra pignora custodientes, amplius non valentes ferre ; reliquis confratribus accersitis, cum magno laudum præconio intra oppidum eadem reportant ; dignaque reverentia in loco a Deo prædestinato recondunt : ubi ipse meritis præcipuis devote se expetentium clementissimus exauditor, semper esse dignatur. [11] Quæ postquam gesta sunt quidam claudus, Agyno vocatus, in villa cui vocabulum est Alba-petra commanens, in somnis monetur, ut S. Veroli præsentiam adiens, ejus merita instantissimis precum muniis flagitaret ; quo facto meritus exaudiri a pedis debilitate liber, continuam gressus recti possibilitatem consequi valeret. Erat autem unus pedum per genu juncturam recurvus, ita ut juxta natem suspensum nullo modo extendere prævaleret. Verum ligneo pede quem vulgo scaciam vocant, vice naturalis pedis utebatur. Die ergo exorto non parvi pendens visionem, cœpit quo valebat itinere festinanter ad Sancti limina tendere. Cumque semper Verolum invocans, Veroli suffragia exposcens, medium itineris spatium peregisset; subito factitii pedis ligamina dissolvuntur, pes ipse artificiali nexu soluto labitur, curvique poplitis nervis laxatis, naturalis pristino vigori redditur. At ipse cernens adinstar alterius crus sibi extensum, utrumne pergere an omittere deberet hæsitabat. Tandemque restauratam plantam humi paulatim figere tentans, ut sensit utrumque pedem parili firmitate vigere, prius adjutrice scacia collo imposita, celeri gressu ad sui curatoris aulam pervenit ; ibique immensis gratiarum actionibus exsolutis, narravit Clero & uni verso populo qualia vel quanta sibi fecisset Dominus & Sanctus ejus. Hæc de miraculis Sancti viri nostris temporibus gestis utcumque narrata sufficiant. Ceterum quæ assidue largitor munificus, vel in loco, ut prædiximus, in quo nunc quiescit ; vel in quo antea sepultus quievit, clementer impendit, ideo impossibile est scribere, quia ipse Deo largiente nunquam desistit impendere. [12] Quia igitur solennitatem piissimi Patris Veroli, Fratres carissimi, recolimus, si ex toto non valemus, saltem in aliquo, exempli illius formam imitari debemus. Ideo enim hujus ceterorumque festa Confessorum seu Martyrum celebramus, ut per temporale gaudium quod in eis exercemus, æternæ qua fruuntur lætitiæ memores simus, ad eorumque societatem tendere satagamus. Ideo sanctitatis ac signorum gesta recitamus, ut quibus modis ad tantæ sublimitatis culmen pervenerint, cognoscamus ; viamque salutis, qua illi incedentes irretorto gressu præcesserunt, contemplati, absque erroris diverticulo subsequi inardescamus. Hoc etenim egregius gentium doctor ostendit : Quæcumque, inquiens, scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. [Rom. 15. 4] Quapropter qui ita Sanctorum solennitatibus interesse, seu gesta ipsorum recitare, vel aliis recitantibus audire procurat, ut inde sibi aliquem virtutis florem excerpat quem memoria vel actione teneat ; ad profectum sui gaudia solennitatum se celebrare cognoscat ; estque juxta Apostolicum illud, unde talem gaudere oporteat. [Philip. 4. 4] Gaudete, inquit, in Domino semper iterum dico gaudete : Dominus enim prope est. Qui vero hoc modo solennia Sanctorum frequentat, aut gesta ipsorum auscultat, ut nihil inde boni (quod absit) ad vitæ suæ usum retorquere studeat ; verum solis vanitatis & lasciviæ lusibus insistat ; non est unde gaudere, sed potius e contrario unde lugere queat. Itaque, Fratres, devotis Sanctorum natalitia gaudiis celebremus ; præcipueque Beatissimi Patris nostri diem, quo terrenæ fragilitatis vinculis absolutus, post dira male blandientis mundi certamina gloriosum adeptus triumphum, cum beatissi cælestis militiæ spiritibus æternæ patriæ felicem possidere cœpit hereditatem ; ibique venerando Sanctorum senatui in albo vitæ conscriptus, caputque pretiosi lapidis stemmate decoratus, immarcessibilium gaudiorum jucundatur munere, amœnitatis tempora semper tenens referta dulcedine, & quod in hac vita lacrymando, jejunando, vigilando seminavit, nunc ineffabilibus exultando modis metit. Itaque Fratres, ejus glorificationis memores, psalmis & hymnis totiusque generis melodiis, in altum elevato vocum modulamine, præsens festum solenne reddamus ; quo Sanctorum choris, propter receptum in suo collegio concivem, congaudere debemus. Hunc etenim proprie benigna Domini pietate meruimus habere Patronum, hujus quotidie meritis & intercessionibus sentimus adesse præsens donum Dei. Infirmos nostros curat, sibi famulantes opportune sublevat, omnes se devote requirentes exhilarat, corde contritos sanat, contritiones eorum alligat ; facit judicium injuriam patientibus, dat escam esurientibus, solvit compeditos, illuminat cæcos, eregit elisos, imbrem culpis delinquentium negatum reddit, cladem scelestorum ultricem extinguit. Quid igitur nobis restat agendum ? nisi ut quacumque tribulatione augustiati, ejus exspectemus refugium, ejusque nobis adesse imploremus auxilium. Et quia peccatis nostris exigentibus, solito crebrius divinæ indignationis flagella in præsentiarum sentimus (secundum Dominicum siquidem vaticinium, consurgere gentes in gentes, regnaque in regna cernimus ; terræ motuum impulsibus concutimur, pestilentiæ famisque angore periclitamur, cælestium terrorum pavore deficimus, hisque exceptis prædonum rapacitate devastamur) ad piissimum Patrem vota precesque nostras convertamus. In primis exoremus illum, ut mores pravos hæc promeritos corrigat, deindeque ut justam Omnipotentis iram mitiget, morbos depellat, famem clademque arceat, discordiam cunctaque obfutura auferat, pacem & omnia profutura conferat. Cujus clementiam si correctis moribus devote nobis adesse invocaverimus, absque dubio impetrare valebimus, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat, in secula seculorum. Amen.