Incipit translatio sancti Valeriani pretiosissimi martyris. 1. [E]x tempore quo christiana religio catholica veneratione crescentis Ecclesiae temporale sumpsit exordium, dira feritas pravorum hominum erga eam saevire non cessat ; sed enim multo magis eam terratenus prava meditatione opprimere malivoli conati sunt. Tanto magis autem, spretis falsis mundi gaudiis ac opitulante quidem superna gratia, sui effectum desiderii diffusius accepit ; et quia firmamentum supra firmam ponit petram, ideoque intrepida permanens, vanas parvipendit minas furentis aurae. 2. Igitur beatus Fotinus, vir illustris fide, una cum beato Valeriano atque Marcello, est divina secutus praecepta evangelicae doctrinae, qua dicitur : Ite in orbem universum, praedicate evangelium omni creaturae, et cetera ; et alio in loco legitur : Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et cetera. His ergo fretus exemplis ceterisque quam plurimis, cum sacro contubernio Trinitatis sanctae fide armato crucisque signaculo roborato arripiens iter, hujus sententiae in Galliam simul tetendit propositum ac suae viationis gressum. Ibi vero adhuc stulta gentilitas, miseria sui erroris inducta, maxima ex parte stolidae creaturae, non creatori, obnixe deserviebat. 3. Ventum quippe est Lugdunum, ubi illud famosissimum magnae Dianae colebatur templum, quod magno honore venerabatur ab illius loci populo. In montis quidem vertice erat situm, mirificis modis congestum, undique secus apparens vicinis, etiam eminus longe positis. Ut fama vetus volat, illius sacerdotes templi, philosophia[e] studentes, erant artibus imbuti liberalibus, utpote gentilis moris ceterorum correctores. Itaque sanctus Fotinus, cum Christi militibus praeclaris, beati lumen evangelii confidenter et intrepidus coram populi multitudine instanter declarat, praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. Profecto sacro verbi semine Dei ac Spiritu sancto sulcos arante mentis purificatae, plures a[d] catholicae fidei cultum per eum divina pietas misericorditer perduxit. Jam deinde idol[or]um fana veri scientes animadvertunt esse destruenda, cultus necne daemonum debere exanclari. Nimirum ubi inexstinguibilis lampas suae radios lucis emittit, ibi immensa claritas lucescere necesse est ; nam tenebras expellit latentes, tetrae noctis insidias patefacit. 4. Is ergo beatus Fotinus Lugdunensis ecclesiae primus, ob meriti dignitatem ac verbi divini affluentiam, sacri ordinis pontificatum, ministrante Spiritus sancti gratia, adeptus est. Denique vir beatus Valerianus atque Marcellus, ab ergastulo egressi, clara voce angeli superiores Galliae partes, velut duae ardentes columnae, securi ac solliciti caelestis regni patria, fiducialiter petunt. Sanctus namque Marcellus Cabillonem venit ; ibique in pace quiescit in Christo. Beatus autem Valerianus, eundo divinos praedicans sermones ac verba Dei dispensans strenue, Trenorchium adiit castrum. Illic severitas adhuc miserae gentilitatis crudeliter regnabat ; christicolae autem ibi morantes rari erant ac secreti esse videbantur ac velut nova vinea, quae adhuc tenera auxilia plantatoris desiderat. Tunc etenim gloriosus Valerianus ob nimiam divinae praedicationis redundantiam jussus est a perfidis capite puniri. Coronatur justus, damnatur impius. Hic exultat cum choris justorum angelorum ; ille luget in periculis tormentorum. Porta aperitur paradisi in Christo militanti ; ostia baratri averni patefit daemonio servienti. Corpus igitur beati Valeriani a christianis latenter sepultum est in secreto quodam loco ab hominum strepitu remoto ; ubi postea post multa saeculi spatia ejus in honore aedificatur ecclesia, quae quidem ejus virtutibus atque continuis miraculis, Dei permittente gratia, venerabilis atque illustris manifestatur haberi. Haec gesta sunt tempore Antoni[n]i imperium regentis romanum, sub quo impius Priscus praeses tenebat partes [Galliae]. Jubente namque Prisco crudelissimo praeside, curam gerente Cabillonensem in Burgundia, beatus Dei martyr Valerianus cum triumpho martyrii feliciter ad summam transvectus est gloriam. 5. His ita gestis, longoque temporis intervallo, ingentem paganorum, videlicet Nortmannorum, persecutionem Christi Ecclesia non minima laceratione passa est. Nam infinita multitudo barbarorum saevae gentis hominum ab Danamarco, qui situs est in septentrionis climate, egrediens, maris portus a[c] stationes ritu suae nationis certatim collectis navibus densat, caeruleum mare obumbrat, iter illico arripit instar turbinis ac fulminis. Omnes enim sunt parati maxime inhaerere labori, ob terrenam gloriam hanc etiam cupiunt perdere vitam. Terribili vocis clangore sonatur buccina signum ; euntibus nautis, statim videres mare fervere ; coadunantur classes undique collectae ; insidunt transtris incumbuntque remis ; petunt loca litori adjacentia. Walatra insula, quae illis est proxima, fere deletur per omnia. Porro etiam per Francorum regna nobilissima nihilominus sine timore bellico plurima devastantur castella, terguntur villae, nec remanent ecclesiae nisi rarae aut ustae. Non tantum civitates maritimae, sed etiam in regni visceribus positae eorum obsidiones ac validos impetus hostici furoris sustinere non valent. Sunt illis spicula admodum fortissima, quae terna manu una gesta[n]t vibrantia. Gens dura atque aspera nec Dei curat obsequia ; amat homicidia et falsa perjuria ; sustinet jejunia, non Dei pro gratia ; patitur frigora per membra valde rigida, aestates ac hiemes uno tenet ordine. Inde equidem eundo per oceanum celeri remorum [impulsu], jam secura ab inimico hoste, rates in sicco dimittens litore, prope totam devastat Britanniam. Destruuntur ecclesiae, sancta cremantur monateria, prosternuntur altaria ; captivi ducuntur per immania vincula ligatis manibus post terga ; aurum, argentum, gemmae, margaritae, lapides pretiosi, vestes quoque variis coloribus fucatae, gravibus ponderibus referuntur ad litora : corpora sanctorum sparguntur aquarum per undas multarum, detrimentum miseris puri cordis lumine privatis. Qui vero praeoccupantes Nortmanni cunctas fere illius terrae partes, obiter discurrunt pedites per sanctorum ac divitum atria ; ideo acrius instant pertinaci saevitia, dilacerantes omnia, quoniam obstaculum in nullo loco reperiunt. 6. Inde accelerantes, navali egressione ediscunt biforas intrare falces ad Herum insula[m]. Qui cum crebrius frequentiusque ad hujusce insulae portu[m] convolarent, noctu, aliquando die, furtim et quasi per latrocinia intrantes, insulani coeperunt jam multa pati et sua litora ab inimicis vastari. Cum haec insperata nuntians opinio narraret, totum litus saeva obsidione teneri et mille carinis late portum insulae circumdari, nec jam spes ulla fugae putaretur attingi, subita vulgata totam replet insulam Herum tristibus dictis, dicens Nortmannos cum nimiae copia multitudinis venisse et jam in portu propriae insulae mordacibus anchoris naves ligasse et insulanos velut oscitantes opprimere arbitrasse et cunctum locum sibi ut proprium mancipasse. Ergo sancti patres venerabiles, monachi sancti Philiberti coenobii, audientes hanc afflictionem populo evenisse christiano, ilico perculsi animum, dixerunt ad invicem : Videte, fratres carissimi, quoniam vim furoris ferre nequimus hostis inimici. Idcirco summa indagatione cavere oportet ne thesaurus nobis dilectus, videlicet corpus almi Philiberti nostri patroni, sit ludibrio hominum monstris. Quin immo exteras adeamus gentes et quidque pati injuriae quam hic nostrae congregationis et sanctorum tristi corde cernere mala. Jam ipse veritatis auctor dixit : Si vos inimici persequuntur in civitate, fugite in aliam ; quia non vult Deus mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat. Deprecemur igitur Dominum, qui non derelinquet sperantes in se, quo nostrum faciat iter prosperum et nobis viam dirigat rectam et cuncta salubria concedat itinera. Cuncti qui illic aderant fratres una voce respondentes dixerunt : Ejus fiat voluntas qui omnes vult salvos fieri, et cujus voluntas summa bonitas est, cujusque servitus summa libertas est. Tunc cernere erat illos hac atque illac tristi gradu discurrentes eorum abscessu. Quare amplectuntur columnae, sacra deosculantur altaria, pugnis clausis percussa tunduntur pectora, movent cana capita compressis labris, dilacerant vultus propriis unguibus, stringuntur digiti mutuis complexibus, frontis ictu terra percutitur, luctus et planctus miscentur in unum, lacrimae funduntur per ora decora patrum, cadunt verba in media voce, frequens singultus ab imo trahitur pectore, salsus sudor decurrit per calefacta membra, it clamor ad vacuas auras, sonans vox reboatur echo. Quorum praelatus pater amicabilis dictis coepit maerentium corda et lugentium mentes more delinire paterno, aitque illis : O fratres carissimi, estote robusti et fidei pleni, quoniam potens est Dominus nobis hunc restaurare locum quandoque ; et credite dictis, quoniam omnia possibilia sunt credenti. Pariter namque cum dicto melliflui eloquentia oris illius consolatoria strenue suscipiunt verba. Rursumque ait : Tu, Deus, totius essentiae creator, refugium pauperum, consolator animarum, restaurator flebilium rerum, ductor veritatis amantium, retributor bonorum operum, rector caelestium virtutum, qui gubernasti Noe per ferventes undas misti cataclysmi, et qui Moysi in rubo ardenti non laeso apparuisti et ei sanctam legem nobis futuram dedisti, et qui ceto ferino deglutienti in mari profundo Jonam commisisti, quatinus illum te largiente mirabiliter proprio ore funderet humi, salva nos ab incursu hostili, sis nostro comes itineri. Hoc autem expleto, copiosa quidem familia coacte a patria cogitur recedere ; sed amorem carae patriae dominorum vincit potens jussio. Inde autem, prout quisque potest, sua secum tollit. Receptis inde suppellectilibus stipant cassidilia, thesauros ac facultates ecclesiae, aurum, argentum, turibula operis pretiosi, calices aureos argenteasque capsas, cruces eodem metallo et non minimis lapidibus insertas, evangeliorum textos quam plurimos mirifici studii politos, libros etiam perplures, cloccas quoque mirae sonoritatis claras, necne vestes, videlicet cappas aureis limbis atque nodis ornatas, dalmaticas etiam sericas, ac plures species vestium scilicet infinitae multitudinis, una secum deferri jubent. 7. Sic deinde, suffosso corpore beati Philiberti gloriosi abbatis sublatoque a tumulo cum magna diligentia ac timiditate humana, ornatur palliis ac vestibus lineis, et sic sancta membra locantur in polito scrinio. Receptisque similiter pretiosissimis valdeque carissimis reliquiiis beatae Dei genitricis Mariae a Lucionno quodam vico ejusdem coenobii sancti Philiberti, quae multis virtutibus atque miraculis illustres claruerant, cum sancta religione ac devotis precibus, modeste ac decenter scapulis quattuor sacerdotum sandapila, reverenter albis indusiatorum vestibus, deferri praecipiuntur. Speciosus sanctae congregationis chorus antecedens psalmos ac hymnos suavi decantant voce ; viri quoque religiosi ac cetera plurima turba ac familia nimis copiosa sequuntur post arcam ; plebs etiam vulgusque sexus utriusque, gaudens saltem visu posse videre vel manu fimbrias tangere vel sub feretro transire licere. Deinde tandem perveniunt ad Pictavense territorium, ibique aliquatenus moram fecerunt, quoniam cellulae et fundi beati Philiberti incliti abbatis, [qui] secundum saeculi dignitatem [gloriosus] sed fide et opere gloriosior extitit, in illis confinibus aliquae erant. Illic vero largissimas atque amplas propriis possessiones emerunt thesauris, ac dono bonorum et potentum hominum, Deo juvante, multa atque infinita recipere arva meruerunt, quae equidem ipsi postea seniores corroboraverunt per regum praecepta, quatinus esse possent tuti sub patrocinio ac tutela illorum. 8. Ecce iterum persecutio paganorum imminens eos inde expulit atque jam cara cogit relinquere loca. Deinde euntes vadunt quo ipsi nesciunt. Porro leniter atque facientes moram gradiuntur per viam, utpote impediti atque detenti largissimis copiis erant diversarum rerum, videlicet equorum, mulorum, ferentium carpenta gravibus ponderibus stridentia, bestiarum quoque diversae speciei onera portantium gravissima. Ex sancti etiam coenobii consuetudine silentium decore usque ad horam ab antiquis patribus constitutam in extensis tentoriis servare nituntur. Papilione autem loco ficti refectorii fungentes, spiritali atque cibo corporali honeste vitam ducunt. Loco equidem simulantis ecclesiae niveam eligunt capellam, qua sanctorum pignora venerarentur sacra. Insuper etiam dormitorium, capitulum, coquinam secum, relicti reverentia monasterii ac eorum gratia ordinis, eos videres tam egregie et nobiliter ferre. Capereris etiam nimia illius sanctae conversationis dulcedine, si illos heros divinos videres insistere officio tam pio mentis pronae affectu. Inde in Aquitaniam tendentes regionem, paulatim succedunt per ignota ac diversa loca, saeva oppressione barbaricae gentis etiam nunc adhuc declinantes recedunt. Quoniam quidem regni principes ac divites, eos cernentes Dei ministerio tam devote obsequentes, illos apud [se] frequenti ammonitione conati sunt retinere. Rex quoque Langobardorum, fama eorum excitatus praeclara, suum ad eos misit nuntium, dicens se illis [h]aut minimam regni sui partem daturum, si ad se venire decrevissent. Sed illi proceres, genere nobiles, fide divini cultu[s] illustriores, nulli suum promissionis inducunt animum nec propriae voluntatis instinctu audent tam grandia incohare ; sed enim in Domino spem suam ponentes, flocci pendunt fucos suae intentionis. Interea adquirunt possessiones multas, latos fundos, potestates largissimas, empta largifluis ecclesiae gazis, partim sunt data per virorum dona potentum, cum servis, ancillis et omnibus appendiciis ; quae, ut supra dicta, corroborata fore studuerunt per regum praecepta et per jus firmi privilegii Romanae sedis. Nec tamen amore illius loci capti sunt, quo illic incunctanter stabilem et firmam sibi affectarent sedem, quo possent cum psalmigrapho dicere : Haec requies mea in saeculum saeculi, et cetera. 9. Cum igitur corpus beati Philiberti cum reliquiiis genitricis Dei Mariae aliorumque sanctorum ob infestatione[m] Nortmannorum a monachis ejusdem confessoris circumquaque pervagando deportaretur, Dei largiente providentia, cui nihil fallitur, suae callem itionis Trenorcense ad oppidum agiliter direxit. O Trenorchium, hoc insperatum decus hocque supplementum tui egregium augmenti honoris benivole praestolaris. Ad te nunc veniens caelo largitur ab alto. Est decus imperii, quia tu bene suscipis ista. Quamvis enim antequam Trenorchium venissent forent multa lustrantes loca in regione Burgundia divitiarum plena, tamen amoenitate Trenorcensis delectati sunt nimis. Nempe pauper erat locus, tenuis divitiis, rarus incolis, sed dives valde reliquiis sancti Valeriani Dei martyris. Enimvero fortasse divinitus socialis amor statuit, ut quorum animae creduntur frui beatis sedibus polorum, gauderent fraterna conjunctione suorum corporum. A turba namque hominum locum cernunt esse remotum, densae silvae apparent continuae, prata praeter Araris flumen virentia, aquae piscosae juxta sedem ecclesiae, rivuli currentes, molendina volventes ; agris quoque propriis undique secus vallatur et locus. Tot illi[s] arrident amoeni situs coenobii commoditates, ut jam se putent esse pernimium felices, si animi affectum valerent adipisci, non tam terreni desiderii gaudiis quam in sanctorum positis reliquiis. Primo triumphant quod a barbaricae gentis infestatione sunt imperterriti, tum quod a terribili horrisonarum clangore tubarum sunt alienati, inde quod nocturni cursus praedonis non verentur jam tuti. 10. Porro nimio perterriti timore, mutati qualitatem regni timentes, statuerant videlicet fixum et inviolabile foedus in animo perseverante, tam venerabiles monachi quam religiosi eorum laici, malle se pati satius quidque penuriae et sua cuncta expendere atque ad egestatem redire, si ad propria non possent repedare, quam aut comitis potestati aut pontificis subjectioni se traderent subjectos, veriti quidem ne, postquam lupata paterentur frena, cara sanctorum pignora raperentur eorum sine licentia. Itaque propere euntes in Francorum regna, Karolum serenissimum adierunt regem. Quem nutu Dei placabilem atque benivolum invenientes, ei dixerunt se in aliqua regni ejus parte velle vitam degere, post Deum ejusque sanctos in ejus dumtaxat tutela. Quibus hilari vultu respondit : Libens certe quod vobis necesse fuerit amicabiliter impertiar, et si quem vobis habilem nostris in finibus nacti estis locum, nobis intimate. Ut copia fandi data est, coram respondentes dixerunt ei : O rex serenissime, per vagata itinera passi sumus multa. Inde vix erepti, nos Deus misit ad vos, nec erimus vestro dedecori regno. Venimus a patria, non egestate nec foeda coacti penuria, sed nimia frequentatione gentis Nortmannorum extorres sumus expulsi ; atque una nobicum deferimus veracissimas atque valde carissimas Dei genitricis virginis Mariae reliquias corpusque sancti Philiberti, quae vix rapuimus a volventibus atram caliginem flammarum incendiis. Igitur supplices oramus te, miserere fatigatis per multos annos positis in tot rerum periculis, consolare christicolis, concede locum lassis nimis fatigatis a terris propriis invite ejectis, da sedem poscentibus reliquiis. Nam Deus te in alto imperii regimine posuit ut suam exaltares ecclesiam et sibi praeberes honorem et tuae utilitatis in futuro reciperes gloriam. Ideo te suo exaltavit imperio, ut tu in ejus conspectu humilis appareres. Hujus mundi gloria ejusque potentia labitur subitanea et sui secutorem ad irreparabilem pertrahit mortem. Pulvis hominum et cinis in ultima die districti vero examine judicis resurgent terris ab imis ; sed quid prodest malis, dum ejus vivificatio truculento tortore duplicis poenae augeatur cum impiis ? Resurrectio vero bonorum proderit hominum ; quia anima cum eorum corpore immarcescibilem recipiens coronam, videbit summa gaudia et aeterna praemia. 11. Rex serenissimus Karolus e contra placido ore paucis sic respondens dixit : Libenter quod vultis faciam, opibusque meis subsidium tribuam, vobis lassis refrigerium reddam. Simul, his dictis, per regale praeceptum Trenorchium cellam sancti Valeriani Dei martyris, quam ipsi seniores propriis thesauris postea largiter amplificaverunt, sancto tradidit Philiberto. Tanta suae benivolentiae aviditate hoc fecit ut nec etiam sigillum cerae impressit, sed byzantium aureum perforatum suo praecepto loro pependit, ostendens firmum velle esse et stabile quod ejus majestas fieri decrevisset. Aspera ceteris ferrugine metallis exesis, aurum prope perpetuum manet atque inviolabile ; ideo decenter aurum comparatur regi, quia ejus verba operis actione boni esse debent fixa nec decent retrograda ut fuerint prolata. Et ait : Nostra in tutela post Deum deinceps estote, sicut et hactenus fuistis, nec ulli hominum circa vos degentium fas vobis erit aliquas inferre contumelias. Quod si quis praesumpserit, sciat se reum atque culpabilem saevo periculo suae damnationis incurrisse erga Francorum majestatem, regis videlicet praesentis atque futurorum. Vobis denique vestrisque futuris successoribus permanens hoc nostrum decretum futurorumque omnium regum Francorum, statuto legum praecepto stabile ac firmum manebit in aeternum. Sic amor tantae caritatis ob Dei genitricisque ejus et timorem sanctique Philiberti venerationem ac sancti martyris Dei Valeriani et ob nostri stabilitatem regni, quatinus regum rex omnium nos dites faciat in caelesti regno et quod in nostro commemorato loco nostra commemoratio sit continua, tam a vobis quam a posteris vestris. Sic laeti atque compotes sui affectus, alacriter nota petunt castra et sibi carissima, quoniam adhuc sancti Dei viri in latis habitabant tentoriis, praestolantes quoad superna clementia Dei misericordiae illis locum aliquem dignaretur concedere proprium. 12. Igitur cum laudibus et hymnis recipitur corpus sancti Philiberti, thesaurus scilicet inaestimabilis, a monachis perpaucis sancti Valeriani martyris, qui ibi tunc adesse sunt reperti. Operae pretium est seriem temporum suae translationis indagare et rei ordinem volentibus scire pandere. Nempe sine ulla haesitatione indubitanter constat octingentesimo tricesimo sexto anno Domini incarnationis sanctum Domini Philibertum fuisse translatum ab Hero insula et ad Deas monasterium deductum cum magna laude et multa miracula Dei virtute coruscante. In duodecimo vero anno post ejus discessum Herus insula capitur et ab iniquis incenditur Nortmannis, in duodecimo autem Deas similiter monasterium ab ispis perfidis crematur. Sed Dei pietas, jam dudum providens futura, reliquias sancti Philiberti in Pictavense transmiserat territorium. Deinde autem octingentesimo sexagesimo nono anno Domini incarnationis, a Pictavensi territorio, sequentibus signis atque miraculis multis, quae non omnia litteris perstringere possumus, etiam nunc fervente persecutione supradictorum paganorum, in Burgundiam transfertur, regnante Karolo rege Francorum in Francia. In octingentesimo autem septuagesimo quinto anno Domini incarnationis idem rex Karolus supra dictam sancti Valeriani cellam donative beato tribuit Philiberto, ut jam supra dictum est. Si quis autem beati Philiberti abbatis inclitos actus et praeclara miracula ambiens vigilanti cordis intuitu velit audire, quae summa largitio Tonantis suo dignata est largiri nutu, in ejus vita plenius et copiosius, quamvis non omnia, multa tamen scripta ac litteris tradita largiter inveniet. 13. Tunc etiam ad diverticulum nobis est repetendum ex quo nimis pervagati sumus. Longe quidem ante temporis series beati Valeriani Christi martyris praecedente ceteris coronatis dinoscitur, et fere a novae Ecclesiae ubere inter primos martyres vir illustris Valerianus et facundia sanctae praedicationis conscribi meruit aeternae beatitudini. Ergo veracissima supputatione per Romani chronicam imperii centesimo septuagesimo octavo anno Domini nostri Jesu Christi incarnationis, a passione autem centesimo quadragesimo septimo anno, Antonino Vero cognomento Romanum tenente imperium, cum Lucio Aurelio et Commodo affinitate conjunctis aequo jure imperium amministrantibus, Priscoque perfidissimo praeside Cabillonense in Burgundia tenente partes sub Antonino jam supra memorato imperatore, istorum in tempore sanctus Valerianus invictus atque insuperatus cum magna desiderabilis martyrii victoria feliciter coronari meruit digne, flentibus christicolis, gaudentibus angelis. 14. Ex tanti autem temporis spatio membra tam praeclari viri nullus repertus est tam perfectus opere divino qui ea vel a terra erigeret vel ejus sarcophagum decenter ornaret ; an ob patrum neglegentiam an populi peccata hoc dimissum est incertum videtur. O nimium felices, ad quorum tempora tam sacrae reliquiae visurae praesentibus oculis sunt ostensae. Ergo misericors Deus tandem sui fabricam juris visitare dignatus, menti cujusdam abbatis, Stephani vocati, divinitus ac misericorditer inspiravit, volens sua non cessare miracula, ei praefato abbati amorem levandi corporis sancti Valeriani ardentius ac voluntarius concessit. Dum praedictus abbas tacita mente haec fluctuans huc atque illuc vario volveret aestu, ac diu recoquens massam in secreti ara pectoris, sumptum et colligens tantae machinationis vires, ut hoc tam antiquum corpus tangere auderet, ad ultimum libera voce palam professus est quod in alta memoria introrsum latuerat absconsum, ad deinde paterno more fraternaque dilectione benignissime loqui incepit : O fratres natu majores et vos, filii minores aetate, qui ab adulescentiae flore lacte beatae regulae beati Benedicti estis imbuti, nostras, si libet, audite sententias. Cui humili voce referunt talia : O pater, dic quod vis ; nostrum est tuis ultro oboedire praeceptis. Etiam si gravis onus ponderis nostris velles imponere cervicibus vel dura nobis a te darentur imperia, ferre nos, quantum vires suppeterent, nempe absque ulla refutationis mora, parato animo deceret. Quibus praedictus pater respondens dixit : Vestris namque cervicibus pondus alicujus injuriae ponere nolo, sed quod corpori avimaeque vestrae remedium perutile sit pandere non differam vobis. Sed et quidem animo meo multumque complacet voluntati meae, dumtaxat si supernae opitulationis gratia posse donaverit, ut ossa beati Christi martyris Valeriani levarentur ab antiquo tumulo, quae per tot saeculorum curricula martyrium passa, vix jam ab aliquo creduntur esse nisi in cinere redacta. Ergo fores Dei misericordiae et ejus pietatis aures cum corde contrito humiliter pulsemus, quoniam perseveranti pulsatori misericorditer aperitur. Membra domemus digna afflictionis poena, vigiliis, jejuniis, orationibus continuis, abstinentibus corporeis cibis, carneis illecebris, malis concupiscentiis. Casto corde hoc faciendo, mundo corpore, mente purgata vitiis, iracundia, invidia, murmuratione iniqua, detractione perfida, Domini faciem praeoccupemus in confessione et in psalmis jubilemus ei. Suscipiamus eum, illi sedem paremus mundam in nostri templo cordis, quatinus nobis facultatem bonae intentionis concedere dignetur, ipseque nobis faciat nebulam pravi erroris auferri, maculam primae originis et peccatorum chirographum deleri, vincula quoque boni impedimenta operis, quae miseros duro tetri carceris pessulo detinent, frangi, nosque doceat mores iniquos corrigere, bona a malis discernere, justitiam amare, nosmet diligere, mala cuncta respuere. Dicunt omnes : Fiat. 15. Inde etenim jejunium indicitur triduanum usque ad vesperam, a majoribus usque ad minores. Sollemniis sacrae translationis constituitur, videlicet reliquiarum beati Valeriani, septimo kalendas februarii. Fit populi concursus ; nam concio coadunatur tam ex propinquis vicinis quam etiam ex longinquis terris, quoniam opinio sua agilitate pennata firmaverat praedictum abbatem, scilicet Stephanum, scrinia [parare] miri operis, in quibus cum consilio una fratrum poneret sanctum Valerianum, ac etiam fabros praedoctos exire ex longinqua terra, qui secundum ejus desiderium suum polite perpetrarent opus, quod et factum est. Inde equidem delegit ex ipsis fratribus tres monachos, qui juxta ejus intellegentiam essent probabiles ad hujusce rei officia, intentos ac dignos aperire vas reliquiarum sancti Valeriani, quod per multa saeculi tempora, scilicet octingentorum quadraginta quattuor annorum, tenebat tumulata sancti Dei martyris Valeriani ossa. (Cetera desiderantur).