Decurso pro captu nostræ mediocritatis in superioribus ordine passionis, qua beatissimus Valerianus Christi martyr pretiosi lapidis coronam in cælestibus obtinere promeruit, ad sacratissimi corporis ipsius extumulationem iterum reflectere manum compellimur ; ut videlicet, nostro interveniente conatu, dignitas ipsius præcognitæ veritatis correptiori stylo pulchrius elucescat. Post innumeras igitur ab ipsius passione, non annorum dico, sed multorum temporum revolutiones, vir venerabilis nomine Stephanus, persona quidem clariori genere nobilis, sed morum elegantia & sanctissimæ religionis observantia nobilior, Trenorchiensi monasterio pastorales excubias (sicut in antiquioribus ejusdem cœnobii chartis legimus) impendisse cognoscitur. Placuit autem Spiritui sancto, istius beatissimi viri temporibus, corpus supra memorati, sæpius memorandi Martyris ex humiliori loco transferri, & in excelsiori cum debita reverentia collocari. [2] Mira quidem & incomprehensibilis divini consilii revera profunditas, per tot videlicet præcedentium sæculorum curricula sub vilissimo lapidis unius operculo dilecti sibi Martyris glebam negligenter obsolevisse, & velut sub obscurissimo modio serenissimi sideris lucernam diutius latuisse. Sed licet apud nos brevissimi & quasi nullius momenti tunc temporis Valeriani monumentum æstimaretur, amplissimum tamen in cæli senatu consessum gloriosius obtinere certo certius Martyrem nostrum meminisse debemus. Ex istius quidem curiæ senatorio sedit arbitrio, præfati Stephani religiosi abbatis animo latenter immittere, ut pretiosi Martyris exuvias colligeret, unde præcedentibus meritis, aliquid ex officio tam piæ sollicitudinis emolumenti divinitus eidem redderetur. [3] Verumtamen quia juxta Salomonem, omnia cum judicio facienda didicerat, ne forte temerarius, aut pro magnitudine rei præsumptuosus haberetur, maturioribus elegit personis indicare negotium, & salubriorem seniorum conniventiam exspectare. Ascitis itaque consummatæ opinionis comprovincialibus undecumque personis, ex consulto triduanum circumquaque jejunium universis indicitur, & beatæ tempus exspectationis in populis ubique prædicatur. Quid moror ? Post abstinentiam, quam præmisimus, triduanam, de locis propriis apud Trenorchium singuli diversi sexus & ætatis confluunt homines, desiderabilem sibi thesaurum intueri tota mentis aviditate cupientes, & debitis juxta legem oblationum muneribus honorare sollertius peroptantes. [4] Convenientes igitur ad sacratissimam utrimque beatissimi Martyris ecclesiam, primo quidem solo tenus in oratione cum suspiriis, & immenso lacrymarum flumine decumbentes, misericordiam omnipotentis implorant Deitatis ; ne, quod Spiritu sancto suggerente conceperant, malesuada carnalium illecebra voluptatum, & præteritorum immanitas delictorum, diu concupitis effectibus insolenter evacuet. Dum sic oratur, dum turba frequens lacrymatur, Stephanus supradictus abbas, vir omni religione præcipuus, & cum eo quamplures integri nominis personæ, largissimis ora perfusi fletibus, pia præsumptione de Domini misericordia confidentes, ad sepulcrum Martyris humiliter accedentes, iterum orationi solito devotius, cum tota spiritus anxietate seipsos hostiam vivam sacrificantes incumbunt. [5] Dum hæc aguntur, erigentes se tandem viri timorati, manus ad sarcophagum, pia trepidatione perfusi, tentantes applicant, utrum operimentum illud lapideum, ponderosæ quidem (ut cernitur) quantitatis, quo inferioris vasculi claudebatur hiatus, sustollere prævalerent. Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum : nam manus inedia triduana fatiscentes & corpora genuum curvatione & continuis curvationibus lassescentia tanta præfatam molem levitate sustulerunt, quanta nec ab innumeris & fortibus viris divelli posse crederetur. Dum igitur cælestis thesaurus devotis diu desiderantium oculis fidelium aperitur, clamor ingens suspiriis & singultu prosundiori secundior in commune attollitur, ab universis rea pectora percutiuntur ; terra pedum strepitu, cælum ipsum ineffabili conclamantis populi consonantia, velut unius vocis, remugiens propulsatur. [6] Quis tibi suavissimum odorem, omni thymiamate fragrantiorem, omni nectareo liquore suaviorem litteris explicet ? Quis interioris admirabilem thecæ candorem quolibet vocis humanæ valeat officio designare ? Nec putrescentium more corporum sanies (ut assolet) reperitur ; sed membra Martyris universa juxta naturalem sui compositionem cartilaginibus & nervis sibi cohærentia, cum quodam intuentium stupore cernebantur. Caput vero sacratissimum, sicut unius ictu lanistæ divulsum a beatissimo corpore fuerat, ita super venerabile pectus ejusdem quiescebat. In hunc modum hæc omnia cernuntur ab omnibus : venerantur ab omnibus ; deosculantur singuli, lacrymis irrigant universi. Interea loci loculus argenteus ad medium defertur, operoso satis artificio, gemmarum multimodo diversarum splendore laminis aureis, & eboris sculptura radiantibus mirifice decoratus ; profecto talis, ut materiam superaret opus ; studio recolendæ scilicet sanctitatis viri Stephani abbatis, non sine copiosis rerum impensis pia devotione præparatus. [7] Ponitur introrsum per consecratas religiosorum manus sacerdotum, seorsum capite suo, membratim Valeriani divini martyris corpus, & super altare beatæ Dei Genitricis & perpetuæ Virginis Mariæ cum universæ plebis exultatione venerabiliter collocatur. Caput vero juxta memoratum loculum, in imagine quadam, velut ad similitudinem Martyris ex auro & gemmis pretiosissimis decenter effigiata, separatim erigitur. Nam crucem de pallio, quam super exesa corporis membra, reliquis omnibus exuviis, situ nimio & vetustate diuturna detritis, repererant, in argentea cruce diligenter includunt. [8] Cæterum consultiori providentia præfati corporis quantitatem non modicam in lapideo monumento sagacioris ingenii viri reliquerunt, & bitumine fortiori linientes extrinsecus, in inferiori crypta monasterii nostri, post beatissimi Valeriani sacrosanctum altare deponentes abierunt. Porro cum debitis laudibus, & pia gratiarum actione Missarum sollemnia festivius ab universorum monachorum & clericorum catervis celebrantur, & immensis præsentium principum donariis, & promiscuæ plebis oblationibus Christiana sollicitudine gloriosi Martyris reliquiæ certatim venerantur. Facta est autem hujus, quam præmisimus, mutationis translatio sub Stephano Trenorchiensis cœnobii religioso abbate, qui anno Dominicæ Incarnationis nongentesimo sexagesimo divinitus ad regendum monasterium nostrum promotus, duodecim annorum integram in eodem complens perfectionem, virtutibus & bonorum operum fecunditate locuples, extremum vitæ mortalis in pace complevit diem. [9] Ex abundanti fuerit innumerabilem miraculorum numerum huic nostræ narrationi supponere, quæ Divinitatis omnipotentia, manu misericordiæ largioris, diversi generis ægrotantibus, propter insigne meritum Valeriani pretiosi martyris, efficaciter usque in præsentem diem erogare non desistit. Pauca tamen, id est, duo, ne penitus deesse videamur officio, quæ proximis memoratæ translationis diebus accidisse perspicuum est, placuit inserenda, ad laudem & gloriam illius, qui corona martyrum suorum veraciter creditur, Jesu Christi Domini nostri, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & dominatur Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen. [10] Cum venerabilis diversi chorus ordinis sacratissima Missarum sollemnia celebraret, & divinis laudibus unanimiter insisteret, latebat in cryptis, unde sublatum fuerat Valeriani martyris beatissimum corpus, quidam miser homuncio, diutissima paralysi totus velut in cujusdam globosæ rotunditatis speciem in seipsum arcuosa sinuatione revolutus, altera manu scabellulo ligneo sustentatus, altera brevissimo bacillo totum debile corpus per terram trahens ; ita ut magis reptile, quam gressibile animal videretur. Hic in manu candelam gestans exiguam, quam ob reverentiam memorati Martyris igne succenderat, solo tenus alvo tumescente coæquatus, cælestis opem suspiriosus præstolabatur subsidii. [11] Igitur dum in afflictione spiritus & cordis anxietate, obvolutus humi, gloriosum Valeriani nomen ore & spiritu frequentius inculcaret ; subito quodam stupore pariter & terrore perculfus, sensit paulatim venarum meatus sanguine calenti tepescere, nervos a proprio & quasi nativo rigore relaxatos lentescere. Quid multa ? Dum secus ostiolum quoddam inter spem & metum positus, humiliter latitaret (mirabile dictu !) divino favore præcedente, & nostri Martyris pio suffragio prosequente, in tantam longitudinem corpus ipsius protractum est, ut subinde, cum super pedes proprios incolumis effectus semetipsum erigeret, ab humeris & sursum populo præsenti celsior emineret. Protinus in commune dignis Deo laudibus ecclesia resonat, & Christi Martyris præsentes exuvias cum pia gratiarum actione fidelium populorum conflua turba coronat. Memoratus homo non quasi sospitati redditus, sed velut ex cælestibus aditis repente productus, sacris altaribus præsentatur. Exhinc ad propria cum gaudio remeavit. [12] Mulier quædam, nonagenariam vitæ mortalis agens ætatem, diutissimam oculorum inciderat cæcitatem : scurrilitates tamen & aniles fabulas in ipsis tenebris, velut innata sibi garrulitate, non minus solito sectabatur. Hæc autem cum in ipso vico Trenorchiensi moraretur, audita fama miraculorum, quæ per martyrem suum Valerianum divina virtus operabatur, domi residens, exclamavit dicens : Domine Deus, hoc saltem mihi concedas, ut per merita beati Valeriani proprias manus, antequam moriar, videre prævaleam. Dixerat, & dicto citius geminos oculorum orbes in circumstantem familiam dirigens, non solum, de quibus rogaverat, manus, verum etiam quidquid præsentis aspectui subjacebat clarissimo conspiciebat intuitu. Sic incolumitate proprii visus recepta, gloriosi Martyris ecclesiam debitas grates gratulanter actura sequentibus turbis introivit.