Igitur diebus illis Antonini imperatoris temporibus gravissima persecutionis instantia pullulabat, adeo ut in cunctis sui imperii provinciis generali fuit authoritate vulgatum & decretis imperialibus constitutum, ut, ubicumque Christianæ religionis indiscreto honore, sexu, vel genere persona fuisset inventa, diversis afflicta suppliciis capite puniretur. Tunc in Lugdunensi urbe maxima vel præcipua Galliarum sanctæ recordationis Photinus episcopus, cujus vitæ merita consummatio martyrii declaravit, institutor Christianorum doctissimus habebatur, qui cum aliis quadraginta octo martyribus persecutorum instantia comprehensus, ergastularibus tenebris mancipatur, & quinquaginta animæ Christi gloriam confitentes in unum carcerem pariter retruduntur. [2] Ex quibus sanctus Marcellus & sanctus Valerianus nocturno tempore adnunciante Angelo evocati pariter & soluti, alter eorum Sequanorum, alter Æduorum provincias interjecto Arari petierunt. Divinæ itaque provisionis instinctu, ut eorum institutione, & corda gentilium ad cælestis religionis gratiam pervenirent, & nominatæ provinciæ perpetuo semper Martyrum patrocinio munirentur. In illo tempore post sancti Marcelli gloriosum certamen martyrii, Prisci præsidis examinatione confectum, nec longo intervallo, dum ipse præses ad Lugdunensem urbem sub voce præconis, & per aggerem publicum mularibus vehiculis, & per amnem Sagonæ navali cursu, agmine diviso, properaret, Trenorchium, quod tunc in erogandis militum annonis horreum castrense vocabatur, die jam vespertinis horis declinante pervenit. Ubi dum de passione sancti Marcelli, quæ in Cabilonensi urbe acta fuerant, insana relatione denunciat, suggestione gentilium cognovit, sanctum sibi Valerianum orationis secretissimam habere cellulam, & multos jam Christicolas effecisse. [3] Tunc nequissimus præses eadem nocte atroci cogitatione versatus, adveniente jam luce, ut mentis crudelitas flagitabat, sanctum perquiri Valerianum ab officio, & suis conspectibus statui imperavit. Ad cujus tugurium cum directi milites pervenissent ; ille, eos æstimans Christianos, gratia charitatis & more hospitalitatis invitat. Quem illi primum intuentes signum crucis & intra cellulam suam habere, & suis adhibuisse vultibus conspexerunt; statim comprehensum dirigunt, sagaci inquisitione solliciti, quid est signum illud, quod intra suum tugurium invenissent, ab illis venientibus in suam signasse faciem videretur. [4] Tunc sanctus Valerianus respondit : Hoc est signum salutis, in quo Dominus cæli & terræ Dei filius Jesus Christus una cum Patre & Spiritu sancto regnans ante sæcula & in ævum permanens nos sua passione redemit & moriendo contritis mortis vinculis æternæ vitæ præmia condonavit. Tunc illi dixerunt; Ergo & tu Marcelli socius Christianum te esse denuncias ? Sanctus Valerianus respondit : Me & socium sancti Marcelli & Christianum esse libera & usque in finem mansura voce profiteor. [5] Impositis igitur vinculis, & post tergum manibus vinctis, velut scelerati criminis reus, Prisco præsidi ab officio præsentatur. Quem cum ille intueretur, belluini cordis severitate inflammatus, sic ait : Tu es Valerianus Christi nomen prædicans, errore superfluo periturus ? An fortasse, quæ acta fuerint de socio tuo Marcello, simili errore decepto, ad tuam mimine notitiam pervenerunt ? Consule tibi, deorum immortalium numina venerando. Cognosce, quæ adorari sacratissimi imperatoris decrevit authoritas, quæ & patres nostri viderunt, & nos eorum effigies sanctissimas adoramus, & quorum progenies cælo manifestissime dominatur. [6] Omnipotentem itaque Jovem, Junonem ejus conjugem ac sororem, Venerem etiam tanti dei filiam, Vulcanium & Martem fratres ipsius pariter & maritos adora. Quod nisi feceris, longe a collega tuo Marcello gravioribus suppliciis punieris. Sanctus Valerianus respondit: Præsidem te esse & judicem provinciarum circumstans declarat officium ; sed omnis scientiæ error gentilium reddit ignarum. Quomodo imperatoris tui, & nefaria religione imperatorum decreta convellis ? Quæ sunt nomina ista, quæ loqueris ? Incesta puniri legum præcipiunt statura, & tu deum esse omnipotentem voce sacrilega profiteris, quem germanæ suæ fuisse conjugem, non negasti, filiamque ejus Venerem, fratris uxorem a me æstimas esse adorandam? Hæc crimina in numinibus veneranda, & in hominibus damnanda pronuncias ? Tuo te satis abundeque errore confundis. Et beatissimi fratris mei Marcelli supplicia mihi allaturum minaris, glorioso certamine superata ? Atque utinam te victum & illius virtute tua pronunciatione cognosceres, & Deum cæli ac terræ, dominatorem rerum omnium atque formatorem, de bonis sensibus adorares; qui sine crimine, passus, ut sua nos morte ab æterno mortis crimine liberaret, vel cujus resurrectione fiduciam nobis perpetuæ salutis ostenderet: cujus regni nec finis nec principium invenitur! [7] Hic est Deus vivus, qui non in metallis nec lapidibus, sed in templo fidei & æternæ beatitudinis gratia reperitur. Priscus præses dixit; Circumstantia supplicia non pavescis, & velut judicaturus judicem vana quædam deliramenta pronuncias ? Nunc evidentius approbabis meorum virtutem numinum aut vanam Dei tui potentiam, in tormenta deficiens. Sanctus Valerianus respondit: Tormenta ista, quæ nominas, jam a præcedentibus meis commilitonibus sunt superata. Tunc sævissimus præses stipiti appensum sanctum Martyrem unguibus jussit ferreis laniari. Et cum auxilio Christi nullis fatigatus suppliciis in laude Domini perduraret, ac nequissimus præses per illius perseverantiam ad veram Christianæ fidei religionem pervenire plurimos vereretur, solutum exinde, in locum, quo nunc venerandi corporis reliquias excolimus, gladio feriente jussit interfici. Tunc sanctus Valerianus primi martyris & levitæ sancti Stephani gratiam & gloriam reminiscens, cælos intuens, illum vidit oculis sibi offerre coronam, cui moriendo non metuit martyrii præbere victoriam. Sic itaque sanctus Martyr locum illum corpore consecravit, cælorum spiritu regna conscendens.