CAPUT LIV. De sancto Valeriano. (An. 179, 15 Sept.) Huic martyri adjungitur, et sanguine et agone propinquus, beatus athleta Valerianus, qui apud castrum Trinorciense, quadragesimo a Cavillonensi urbe milliario, consummato certamine tumulatus est. Igitur Gallus, hujus urbis comes, coeliaci morbi dolore gravatus, qui totam alvum non modo tortura, verum etiam tumore ita conflaverat, ut hydropicus putaretur, nihil edere, nihilque potus capere posset, fiebatque juxta hoc contagium ut inediae morbo deficeret, qui prope exanimis, cum se cerneret desperatum, rogat se deportari ad beati Martyris tumulum. Ubi cum projectus fuisset, accessit ad eum Epirechius presbyter, qui tunc ipsam regebat ecclesiam, vir virtutum, et purae mentis homo, sicut ipsi oculis nostris inspeximus, dixitque ei : Si vis sanus fieri, confide in virtute Martyris gloriosi, et vove ut unam trabem cum ligaturis suis ad hujus templi tecta recuperanda transmittas. Erit enim tibi praesidium, si ea devote impleveris quae promittis. At ille attentius orans, vovit quae presbyter indicavit ; statimque sanus factus, trabem nullo commonente ad basilicam Sancti exhiberi praecepit. Ecce quid praestat Dominus Jesus Christus in terris martyribus sanctis, quos glorificatos ascivit in coelestibus regnis. Nec immerito, quia sacrum nomen ejus corde credentes, in operibus invocantes, in tentationibus confitentes, non modo ut fideles servi Dominum sunt secuti, verum etiam et alios ut sequerentur suis exemplis incitaverunt.