VITA  [1] Beatus Vrbanus Lingonicae vrbis Episcopus, nobili stemmate in vico adiacenti castro Granciatensi, cui vocabulum est Columerius, patre Senatorio, matre vero Gisliarda nomine, editus est. Quibus tum carne generosis, tum Christiana religione praeclaris parentibus vt duplicaretur gaudium prolis, addita est a Deo vnica filia, perpetua virginitate beata, nomine Leodegaria. [2] Huius itaque Sancti Vrbani vita quamuis omnigenis virtutibus plena fuerit, nullo tamen illius temporis hominum studio est tradita litterarum monimento; eo quod vsque ad tempora Caroli Magni, propter persecutiones gentium, et intestina etiam bella Regum, vix possent in Galliis inueniri qui in Grammatica essent sufficienter instructi. Verum si hactenus mirifica eius vita non potuit addisci lectione, videtur tamen saepius in gloriosa signorum patratione. [3] Ceterum post longa temporum curricula, cum fuisset functus digne pontificio in praefatae ciuitatis Ecclesia, et de terrenis migrasset ad caelestia; eius venerabile corpus Diuionem (sicut ipse viuens praeceperat) est deportatum, et in basilica Sancti Ioannis congruo ei mausoleo humatum: vnde multis post annis decurrentibus superna reuelatione leuatum, in argenteaque capsa opere anaglypho decorata reconditum est. Quam gratiosus autem fuerit opifici summo pro suae merito sanctitatis, sequens declarat miraculorum aliqua descriptio. [4] Accidit igitur quodam vindemiae tempore, vt milites quidam in vicinia Diuionensis pagi manentes, Richardus scilicet Vesolensis et Winlencus Salitiensis pertinaciter auferrent ea quae in Marcenniaco et in Canabis praefati erant monasterij, sibique seruire mansores eorum cogerent. Qua de re permoti Fratres iam dicti loci, sacra Beati Vrbani ossa plena cum fide eo deportarunt. Cum ergo censale vinum iidem nequam praedones monachis abstulissent, et plaustro impositum abducere vellent; Marcenniacensis vici indigenae sacras reliquias illuc deportantes, vna cum Praeposito abstulerunt eis vinum, Dei confortati auxilio. Quod indigne ferentes aduersarij, illico boues disiunxerunt, ligamina vasorum gladiis praesciderunt, duciculosque abstraxerunt. Verum ad ostendenda S. Vrbani merita, vinum eiusdem vt fuerat quantitatis, quasi solida substantia dissolutis remansit in vasis, et sine vi vlla trahentium iuuencorum Marcenniacum deductum est. [5] Tempore Abbatis Lanterij, cum ob supradictam tyrannorum violentiam compescendam, ad loca vinearum Surdiliaci clausi, atque Lariaci, fuissent Sancti Vrbani transportata membra; fauente Domino hostes cesserunt, et nostri quae sui iuris erant libere vindemiauerunt. Qua illi occasione (proh dolor!) negligentes facti sunt: sicque beatus Confessor sub nudo aëre aliquanto dierum ac noctium iacuit spatio. Tunc praedicto Abbati quadam nocte Beatus Vrbanus apparuit vultu conspicuus: eumque in latere pulsans pastorali, quem tenebat, baculo, dixit: Deo exaudiente preces meas, olim perditas vineas recuperastis: et nunc te molliter in lecto quiescente, ego diuo improtectus maneo. Si ergo vis deinceps firmiter adepta possidere, oratorium mihi quantocyus praeparare studeas. Statim ille tremebundus euigilans, et prae dolore percussi lateris exclamans, narrauit cum multo timore, quid sibi sanctus Dei Confessor dixisset: mittensque protinus conuenire artifices fecit, et summa velocitate oratorium construxit, in quo ipso autumnali tempore competenter a suis asseruatus Christi Pontifex quieuit. [6] Transacto non multorum annorum spario, emensa festiuitate Sancti Vincentii, pro simili ereptione vinearum et terrarum, quae pertinent ad Diuionense monasterium, reliquiae ipsius Marcenniacum deportatae sunt. Vbi dum venerabiliter anno propemodum dimidio seruarentur; ostendit se isdem Beatus cuidam bonae indolis viro, nomine Bonfilio, in stratu suo quiescenti, dicens: Vade ad Fratres meos, et dic eis, vt aedificent mihi domum ad quiescēdum. Tum iuuenis: Domine si quȩ iubes dixero, nullus credet mihi. Cui Sanctus: Ne dubites, dabo enim tibi signum, cui nullus poterit contradicere. Et protinus cambutta, quam manu gestabat, super lineum vestimentum, quo isdem iuuenis induebatur, tres depinxit cruces, colore dissimiles. Expergefactus itaque homo eadem hora praetendebat omnibus visionis suae testimonia: quibus sine mora Fratres obediunt, paruumque oratorium aedificant, quo fideles quique conuenirent. [7] Qvidam Clericus, vocabulo Balduinus, cum in Patriniaco villa terram vineis consitam haberet, ac propter eam quotidianas pene molestias a Theodorico eiusdem loci Praeposito sustineret; quadam die etiam hac de caussa conueniens, ille daemoniaco furore arreptus conto eum in capite percussit. Qua de re virtutem Sancti Vrbani cum implorasset altisona voce, exauditus est: ita vt isdem Theodoricus maligno arreptus spiritu vitam finiret, et denominatus vir ius suum reciperet. [8] Alius quidam homo nequam de ordine Equestrium, cum inferret violentiam S. Benigno famulantibus, in ablatione possessionum; huiusque rei necessitas exegisset illuc deportari corpus Beati Vrbani Praesulis; videns illud malignus vir Vldierius, in huiuscemodi verba daemonio plenus erupit: Heu quocumque gressum conuerto, semper subsequitur me istud fulgens vectorium. Et haec dicens, lapidem iactauit, ac lecticam Sancti percussit. Non multo post sic pestifer languor inuasit totum corpus eius, vt per omnia inualidus fieret. Cumque super hoc multum anxius esset, ac spe recuperandae sanitatis ad memoriam Sancti Vrbani carpento vectus fuisset, nihil remedij valuit obtinere. Tunc Romanum iter aggressus est: sed antequam ad Apostolorum limina peruenisset, perforato inferiori palato, linguam amisit, et sic indignam vitam finiuit. Attendant iam vniuersi haec audientes, quam seuera vltione iustus Iudex puniat iniquos, mala Sanctis suis irrogantes. Ipse namque se in suis pati asserit, dum paterno affectu eos consolans, dicit: Qui tangit vos, quasi qui tangit pupillam oculi mei. [9] Ea etiam tempestate, Henrici Ducis exercitus ad obsidionē properabat castri Vesolensis, quod in colle ardui mōtis situm est: cum quo etiam inter alios Lambertus Comes Cabilonensiū adfuit. Is cum diuertisset Marcenniacum, et apparitores eius vndecumque cibos rapere conarentur; contigit vt ipse in atrio S. Vrbani fugientem suem transfigeret. Pro qua praesumptione statim arreptus est a daemone, et eiusdem porci caruit comestione. Tandem cum ei obsequentes, maximo fuissent pauore repleti; vnus Procerum eius pro eo factus Sancto eidem fideiussor, optimae speciei obtulit pallium: et sic promeruit, interuenientibus beati Confessoris precibus, a torquente spiritu liberare dominum suum. [10] Mulier quaedam, a natiuitate priuata linguae officio, cum ad huius Sancti limina venisset, magnoque cordis desiderio suffragia pietatis eius assidue imploraret; spe sua nullo modo frustrata est. Interrogata namque a venerabilis vitae Sacerdote, nuncupato Albone, sancto altari tunc adstante, quid vellet, nutu quo valebat, dari sibi manum petiit: moxque vt ori suo manum expansam applicuit, sanguis e lingua eius guttatim cœpit defluere, miroque modo loqui expresse, et magnalia Dei et Pontificis eius merita per compita praedicare. [11] Walterius Arciensis villae indigena, cum quemdam virum de Guiriaco, nomine Ingelmarum, asinos suos ab infestatione persequentium occultare cupientem, insecutus fuisset, vsque in sancti Confessoris atrium; illico equus, cui insidebat, mortuus concidit, ipseque paralyticus factus est. A qua debilitate, nullatenus potuit curari, donec seipsum eiusdem Sancti seruituti sponte traderet. [12] Gvido autem de Orbaniaco, cum simili debilitate membrorum teneretur, et ad huius Sancti se fecisset deportari memoriam; statim plenam corporis sanitatem recepit. Pro quo beneficio, ipsius Sancti se suamque omnem posteritatem subdidit seruituti. [13] Quidam miles, cum ad huius Sancti limina deuote celebrasset cuiusdam festiuitatis vigilias cum reliquo qui conuenerat populo, equum eius quispiam furto abstulit. Quem cum requirens non inuenisset, anxiusque super hoc apud Sanctum querelam deponeret; fur tota nocte frustra fatigatus, mane ante atrium sancti Confessoris cum equo reuersus, et quod abstulerat reddidit, et praeconia Sancti ampliauit. [14] Non diu Trecassinae vrbis populum latuit huius venerabilis et praeclari Pontificis meritum, per multorum ora eis notificatum. Horum quippe segetes cum innumeri mures deuastarent, et ob hoc eorum deperirent labores; facto agmine Marcenniacum venerunt, et de templo eius aquam tali pestilentiae competenter sanctificatam in vasculis secum detulerunt. Cumque super his valde gauderent, et eum sibi adesse auxiliatorem in votiuis suis petitionibus viderent; accidit quosdam ex adunatione eorum de alia viarum parte, huius rei gratia aduentare: quibus ad Agionem fluuium discumbentibus, et de his inter se loquentibus, Presbyter quidam inter eos residens, ait: O insipientes viri, vt quid tanto labore fatigamini? Numquid ego benedictionis officium non habeo, aut illius Sancti Vrbani aqua sacerdotali more exorcizata, validior fuit benedictione mea? Talia dicendo auertit eos a cœpto itinere. Cumque rediissent ad propriae habitationis locum, accepta ab arrogante Presbytero aqua, praesumptui ab eo non a Deo benedicta, raram vt asperserunt segetem, mox multiplicata est soricum multitudo. Tunc igitur isdem Clericus, spe sua cassatus, et pro inanis gloriae vitio a cunctis notatus, iam deinceps volentibus annuatim venire ad Sancti memoriam, nullam dissuasionis ausus fuit inferre molestiam. [15] Interea cum improuisȩ mortalitatis lues, indigenas Magnimontensis oppidi, atque Longiuici, depopularetur, omnesque pauore mortis valido terrerentur; concordi voto et corde contrito conuenerunt cateruatim ad Sancti Vrbani oratorium, diuinum flagitantes remedium, per sancti Confessoris interuentum. Quid plura? Sic plane Deus hanc mortis pestem auertit, precibus dilecti sui Antistitis placatus, vt vniuersos possideret exoptata sanitatis salus. [16] Non paruo tempore transacto, contigit habitatores Torciacensis Insulae eodem indifferenter morbo extingui. Quamobrem communi decreuerunt consilio, medicam huius Sancti ecclesiam adire. Quorum itinerarias supplicationes impedire conati sunt praepositi eis Sacerdotes, protestantes se minime istius viae futuros esse ductores. Quod illi pro nihilo ducentes, constanter ad beati Pontificis Vrbani limina perrexerunt, et munuscula suae deuotionis ei obtulerunt: atque ex integro a iam dicta pestilentia, non solum qui venerant, sed etiam qui infirmi in sua sede resederant liberati sunt. Sed haec remedia cupidis et auaris Clericis displicuerunt, qui oppido contristati, accusauerunt, apud Decanum suum, nomine Guarinum, parochianos suos; asserentes eos esse sortilegos, et sacerdotalium decretorum per omnia inimicos. In quo conflictu, iustus extitit arbiter Guarinus; qui Presbyteros ipsos culpauit, et Sancto Vrbano contumeliam irrogasse asseruit: dignumque esse, vt humili pœnitentia corrigerent quod contumaci in eum cupiditate peccauerant. Qui statim eius monitis acquiescentes, venerunt ad Sancti oratorium, ac solotenus prostrati veniam poposcerunt. [17] Quadam die ex incuria vorax flamma domos secus atrium eius positas vehementer cœpit lambere, iamque consumpta parte habitaculorum quorumdam, nulla spes supererat. Tunc quidam de virtutibus viri Dei fideliter praesumentes, capsam reliquiarum eius inter medios ignes posuerunt: et non tantum ipsa quae Sancti cōtinebant thesaurum, verum etiam quae circa iacebant lignorum cremia, omnino inusta reperta sunt. [18] Angelorum quoque visitatio frequenter in eodem visa est loco: idque veridica est demonstrandum relatione, et non conficta. In eius translationis festiuitate, cum matutinalis fuisset decantata synaxis, a quibusdam Diuionensibus, qui illuc perrexerant Fratribus, duo homines comportandae annonae suae caussa, ingressi porticum ecclesiae, viderunt per portarum rimulas immensam claritatem resplendere vocesque cantantium modulatione suauissima resonare. Quod cum vidissent, cognoscentes non humanum esse quod cernebant, sed diuinum, magno perculsi timore, cœpta deserere et fugam arripere compulsi sunt. [19] Idipsum etiam in crastino natiuitatis Sancti Ioannis Baptistae vidit quaedam anicula, Herneldis nomine. Affirmabat namque iureiurando, illucescente die sibi apparuisse visione conspicua, quod oratorio diuinitus vehementi splendore illustrato, quidam Angelico decore comptus, arae adstitisset, ac Missale officium complesset. Cuius rei videndae auida, et de hoc, quod viderat, certa ambiens fieri, accessit ad portam templi: et aperte quidem vidit maximum lumen, personam vero nullam conspexit. [20] Operaepretium videtur et illud huic inserere narrationi, quod actum constat per merita Confessoris egregii. Armigeri Bellimontensis castri, cum aliquando diuertissent ad meatum Marcenniacensis villae, et mane surgentes niterentur equos suos conscendere, compererunt eosdem equos furtim a quibusdam abductos, nihilque praeter frena relictum esse. Cum diutius multa haesitassent cogitatione, tandem spe resumpta et fide, praedictas habenas super altare posuerunt sub talis sponsionis oblatione: En Sancte Vrbane, quia non habemus tanti pretij equum, vnde te possimus digne remunerari, ob adiutorium quod poscimus de restauratione nostrorū, quos perdidimus, equorum, damus tibi in pignus frena eorum. Datis ad praesens talibus munusculis, et votis pro posse promissis, redierunt ad propria: Deique in Sancto suo gratia cooperante, non sunt frustrati spe sua: sed post aliquantos dies, eadem dudum amissa animalia receperunt. [21] Illud praeterea nullo modo est silendum, quod de peste murium segetes comedentium celebratur vbique, Sancti Vrbani Antistitis potens et velox remedium. Nam si aqua diuinitus benedicta, ex ipsius memoria, quae Marcenniaci deuotione fidelium constructa est, corde credulo deportata fuerit, continuo sperata adest medela. Si vero et aliquis pro imminenti damno, quod fit saepe a muribus, de vno ex panibus suis fecerit, pro animabus patris videlicet atque matris eiusdem beati Patris et Pontificis eleemosynam pauperibus; numquam postea cibaria eius rodentur a soricibus. Pestis animalium si euenerit, et ob hoc candela fiducialiter Sancto delata fuerit, miseratione Dei, ad interuentum Sancti, mortale contagium cessabit. [22] Haec tantummodo quae exarata sunt, notitiae fidelium tradidimus, pauca scilicet de pluribus, quae per hunc beatum Cōfessorem suum et Pontificem nostrum dignatus est mirabiliter operari omnipotens Deus: quatenus meritis et intercessione eius, speret fides credentium absque dubio precum suarum obtinere effectum, ipso praestante qui viuit et regnat in secula seculorum, Amen.