51. Simphorianus martyr apud Agustidunensim urbem martyrium consummavit.   De loco autem illo, ubi gladio percussus est, et sanguis eius effluxit, quidam religiosus tres lapillos cum ipso sanguine levavit et in capsa argentea reconditos in eclesiam ligneis constructam tabulis apud Thigernum castrum urbis Arvernae in altari sancto locavit.   Tempore autem, quo Theodoricus rex Francorum regionem illam evertit, hoc castrum ab hostibus incendio concrematur.   Cumque ab aliorum domorum exustione domus Dei, quae, ut diximus, ligneis erat tabulis fabricata, igni adprehensa consumeretur, populi plangentes dicebant: "Utinam vel beatae reliquiae non perissent!"   Interea cum prunarum magnus esset de incendio acervus effectus, subito aquilone flante atque urente, vehementer favillae ab incendio relictae per diversa iaciuntur.   Ecce capsa illa argentea in medio copiosi ignis inlaesa refulgens, tamquam sidus praeclarum apparuit.   Collegentes autem eam qui tunc aderant clerici, requirentes, nihil de beatis pignoribus diminutum repperientes, inter tam valida incendia speciem tam tenuem sic fuisse salvatam, - in qua, ut ita dicam, non solum haec, sed etiam mille librae argenti aut ferri potuissent sine mora dissolvi, - vere magna ibidem virtus apparuit, quae populum ad Dei cultum et honorem sui nominis roboravit; qui, factam deinceps aliam in eodem loco basilicam, sanctas reliquias in altare posuerunt.