ACTA  [1] Tres pueri fratres, quasi tres rosae ex vna virga natae florentes, ita hi ex vno vtero simul nati, et aspectus gratia et sapientiae profectu pollebant. Quibus cura maxima haec erat, vt equos alerent, vt familiam ampliarent. Quorum auia, Leonilla nomine, medicinam instructe cognouerat, et notis diligenter instructa, vt incomparabilis haberetur. Memorati autem pueri tres nepotes eius, et nutritores optimi equorum erant, et ascensores incomparabiles. Qui cursu rapidissimo ferebantur pene quotidie in locum, qui Pasmasus appellatut, in quo stabat Dea Nemesis, quam gentiles superstitione colebant. [2] Isti igitur cum auiam suam Leonillam ad suum conuiuium inuitassent, et ea, quae de sacrificiis Nemesis attulerant, quasi pro benedictionibus posuissent, Leonilla auia eorum dixit: Sic omni sapientia eruditi estis, vt nesciatis idolorum culturam inimicam salutis humanae semper existere, et animas aeternis pœnis in Tartaro religare? Ego Christi ancilla sum, qui caelum fecit et terram, maria, et omnia, quae in eis sunt; qui post tenebrosam et caecam noctem, lumen prodire iussit, ortum solis et occasum segregauit, dies constituit, tempora disposuit, lunae cursum certis metarum anfractibus per plateas caeli ire constituit, stellis quoque splendentibus varia claritate caelum ornauit, statuit montes, fontes aperuit, campos extendit, perpetuos cursus fluminibus contulit, ab arboribus protulit poma, vitibus botryones exhibuit, oliuae nemora pinguedinis gratia tam in refectiones quam in splendores suppleuit; laxauit nubibus cursum, vt illic influant, sicut ipso iubente eas distinxerunt flabra ventorum; quae nunc tepenti molliore temperant saeculum, nunc rigenti algore penetrant mundum, vt fertilitatem agris impertiant, et viuentium omnium muniant sospitatem: ipso volente viuimus, ipso pascente alimur, ipso dominante vestimur. Hunc ego Deum colo, et vt ipsum excolatis, admoneo. Nemesis enim idolum est, quod execratur Deus, qui est in caelis. Cognoscere enim debetis creatorem omnium Deum, vt de tenebris exeatis ad lucem, de morte resurgatis ad vitam. Ego enim matrem vestram in hac fide erudiui, quae vos tres cum vno subito partu fudisset in mundo, tertio a natiuitate vestra anno exire iussa est de isto saeculo, ad alterum saeculum properare. Post cuius obitum pater vobis impedimentum fuit, vt nec ad veritatem potuissetis attingere, et ad portum salutis a tempestatibus daemonum peruenire. Nunc vero omnia impedimenta sublata sunt, et sapientia in vestris sensibus regnat, et nihil tale profero ex ore meo, quod non euidentius agnoscatis. Et ideo rogo vos, secundus fructus ventris mei, aperite oculos vestros ad caelum, et idolorum omnium culturam, quasi inimicam saluti vestrae proncite, vt possitis ad aeterna gaudia peruenire. [3] Haec cum dixisset Leonilla, pueri stupefacti, alius ad alium attendebant, et fundentes lacrymas cœperunt dicere: O dulcissima auia, vbi vsque nunc istam veritatem a nostris animis occultasti? Quibus illa respondit: Quoniam pater vester numquam potuit in ista veritate esse consensus, idcirco silui, ne verbum Dei, quod in vestris mentibus seminassem, eo prohibente non posset fructum adferre. [4] Tunc illi tres recordati sunt visiones, quas viderant in ea nocte, quae transierat, et exclamans Speusippus dixit: Videbam me in visu noctis praeteritae in sinu auiae meae, quae mamillam suam plenam lacte labiis meis infundens, dicebat: Speusippe bibe lac, quo in agone et in certamine dum veneris, quantum plus biberis, tatum fortius et velocius vincis. Et cum haec dixisset Speusippus, Eleusippus dixit: Credite et me vidisse huiuscemodi visionem: Vidi in caelo sedentem super sedē magnam ex electro et gemmis instructam; et dum me pauor tenuisset, ita vt splendore nimio meos oculos obumbrarem, vocauit me ad se dicens: Noli timere: inimicum tuum vinces, et dum viceris, ad palmas attingis. Cumque haec Elasippus retulisset, exclamauit Melasippus dicens: Videbam et ego visum, et nescio quem Regem comparantem nos. Scribebat autem instrumenta nostra ex auro, et libertatem nostram simul faciens, totos tres nos ad militiam applicabat, cingebat baltheis, chlamydibus induebat, dicens: Auia vestra talia mihi obtulit munera, et tales pro vobis die ac nocte per seipsam et per amicos meos effudit preces, vt vos in meo palatio militetis. Cumque gratanter ea, quae nobis dicebantur, audirem, vultu hilari Rex dixit mihi: Melasippe immortales equos paraui tibi et fratribus tuis. [5] Et haec dicentes stupebant se isti tres fratres inuicem, et fletum tenere non poterant; dicentes visiones suas ita obliuionis vinculo fuisse religatas, vt nisi auia nostra haec verba ad nos locuta fuisset, ista quae videmus, ad memoriam nostram penitus non redissent. Tunc vnanimes dixerunt ad auiam suam: Indica nobis, quid debeamus facere, vt possimus istum Deum colere, qui verus est. Quibus Leonilla dixit: Doceat vos Imperatoris exercitus, quid faciat tyranno et satellitibus eius, vt placeat Regi suo; et vos vt placeatis Regi caelesti, haec facite diabolo, qui est verus tyrannus, et satellitibus eius, id est, daemoniis, qui in idolis habitant. Erant in domo illorum duodecim templa, [idola euertunt.]in quibus erant duodecim simulacra, in quibus per singulos dies in singulis mensibus sacrificia exhibebant. Accedentes autem vnanimiter cum seruis suis, deiecerunt idola minutatim mittentes, templa autem eorum funditus euerterunt: carnes vero, quae sacrificatae fuerant, canibus proiecerunt. [6] Tunc Leonilla positis genibus in terra expandens manus suas ad caelum dixit: Haec tua sunt opera, Pater Domini nostri Iesu Christi, quae tibi Deus et Dominus noster Iesus Christus in Euangeliis exclamauit dicens: Confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis. Ecce enim paruulis reuelasti regnum tuum, et confirmati mentes eorum, exaudisti orationem meam, et nepotum meorum animas liberasti, et sensus eorum simulacris vanis obligatos tuis manibus exsoluisti. [7] Tunc perrexit ad Sanctum Macarium Confessorem, qui erat in exilio ab Antiochia missus in ergastulo Cappadociae, in monte Athar, qui est in suburbio Nazanzae ciuitatis, qui orationibus suis aquam fecit in ipso monte confluere; de nono enim milliario aquam sibi exules in eodem loco damnati portabant. Hos igitur nepotes suos perduxit ad eum: quos ille suscipiens, docuit omnia Catholicae fidei mysteria, vnitatem Trinitatis, veritatem Deitatis, aequalitatem omnipotentiae, nihil maius, nihil minus, idem esse substantiam, maiestatem, Deitatem, Patrem vere patrem esse, qui genuit filium, sicut lumen de lumine, fluuium de fonte, sicut verbum ex voce, sicut sonum ex verbo, sicut rationem de consilio, sicut gaudium de bono nuntio; ex eo esse Filium, ex quo est Pater, sicut ex eo fluuius, ex quo fons. Qui fluuius etiamsi doceatur postea cucurrisse, semper tamen ictus in corde fontis fuit. Non enim fons aliquando sine aqua esse potuit, sicut nec fuit aliquando sine Filio Pater: sicut verbum ex voce; ex quo enim vox, ex eo et verbum. sic et ratio ex consilio; ex quo enim consilium, ex eo et ratio: sicut et gaudium ex bono nuntio; ex quo enim bonum nuntium, ex eo et gaudium. Ideo enim et Euangelium bonum nuntium interpretatur, quia gaudium donauit flentibus, libertatem seruis, redemptionē captiuis, caecis lumen reddidit, surdis auditum, salutem infirmantibus contulit, mortuis vitam restituit. Haec et his similia quae necessaria erant prudentes pueros diligenter instructos ad domum propriam ire praecepit. Venientes autem coeperunt publice loqui magnalia Dei et persecutionis fervorem, qui tunc bulliebat, penitus non timere. Ita autem coeperunt esse in Christi amore perfecti, ut vere in tribus his Trinitas divina requiescere probaretur. Baptizati autem non erant, quia persecutor omnes occiderat sacerdotes. [8] Interea, ut dictum est, fama volat, et magnis acuit rumoribus iras. Colliguntur ab universis sacerdotibus idolorum universi honorati provinciae, ut venirent ad deam Nemesini. Et non invenientes, secundum consuetudinem quidem facta sunt sacrificia per triduum. Post haec vero perrexerunt ad domum eorum, ut duodecim deos quos in templis singulis positos colebant antiquitus, more solito adorarent. Quos invenientes cum templis suis funditus eversos, una voce lamentationibus perstrepentes clamores intolerabiles inferebant. Statim de oratorio ejiciuntur laeti, tranquilli, gaudentes. Et sicut erant pulchri in aspectu, sic sereni et sine aliquo pavore probantur in vultu. [9] Incipiens autem unus ex majoribus provinciae dixit : Speusippe, quis persuasit vobis deos derelinquere et insuper statuas eorum confringere, et in Jesum nescio quem hominem spem ponere, filium cujusdam Mariae, Judaeum, quem etiam Judaei cricifixerunt ? Respondens autem Speusippus dixit ei : Erras, Palmate ; Jesum quem tu qualemcumque hominem putas, Christus Filius Dei vivi est, qui de coelo descendens hominem quem assumpserat non prohibuit, ut lignum praevaricationis ligno crucis vinceret, et vitam quae perierat, seculo redonaret. Et ideo qui vult ad vitam pertingere, destruat omnes abominationes, et confringat idola vana, surda et caeca, et muta et immobilia et caduca, ut possit viventem et audientem omnia habere propitium. Hermogenes autem, frater Palmati, stridens dentibus contra eos, dixit : Modo carnes vestras hinc igne cremabo. [10] Respondens autem Elasippus dixit : Gratias agimus quia, cum non sapias quae Dei sunt, sapienter minatus es : si enim igni carnes nostras dederis, illi nos sacrificium offeres pro cujus nomine nulla supplicia timemus. Et nos quidem temporalem ignem temporaliter patimur ; vos vero aeternum ignem habebitis, nisi Christum Dei Filium fueritis confessi. Exurgens autem Quadratus percussit pugno in facies amborum, Speusippi et Elasippi, qui locuti fuerant. Tunc Melesippus dixit : Quid est quod meam faciem ab hoc gloria recusasti ? Aut non tibi videor christianus, quod illos honorasti et me exhonorandum existimans reliquisti ? Dixit ei Quadratus : Vindicabo hodie et nostram injuriam et deorum, cum manu mea vos trucidavero. Palmatus dixit : Nisi linguas eorum secaverimus, non cessabunt loqui de injuria nostra deorumque nostrorum. Melesippus dixit : Etiamsi corporalem linguam secaveris, ut non loquatur, in interioribus tamen nostris inenarrabiliter laudamus Dominum nostrum Jesum Christum et gratias ei agimus. [11] Et cum sederent Palmatus, Hermogenes et Quadratus, et omnis populus expectaret quam sententiam darent, stupentes inter se cogitabant quid facerent, et moras patiebantur in adinventionibus suis. Tum Speusippus exclamavit dicens : Quid cessatis ? Accendite ignem, parate gladios, suspendite, caedite, torquete et, si doletis deorum vestrorum injurias, vos vindicate : illi enim seipsos vindicare non possunt. [12] Dicit ei Hermogenes: Stulte moras nostras otiosas putas? non sicut vos vultis, ita peribitis. Melasippus dixit: Chorus nos Christianorum exspectat. occurrere volumus, si non ad sextam, vel ad nonam: si non ad nonam, vel ad vndecimam, vt accipiamus et nos, sicut illi, qui priores laborasse probantur, mercedem martyrij. Dicit ei Quadratus: Miser mortem tuam ante oculos vides, et sine timore loqueris? Melasippus dixit: Nos mortem non videmus, sed videmus vitam nostram, vultu hilari nos respicientem Dominum nostrum Iesum Christum, quem vos non potestis videre, quia oculi vestri pleni sunt caligine idolorum. [13] Tvnc iubent adduci auiam eorum Leonillam, et vocantes eam, secrete dicunt ei: Vade ad nepotes tuos, et dic eis, vt deponant vanitatem mentis suae, et reaedificent templa, et restituant deos, vt possint, sicut semper amati sunt, plus amari. Quibus ait Leonilla: Ego vadam, et persuadebo illis vt viuant. Cumque Leonilla venisset ad eos, accedens hilari vultu, osculatur eos, et dicit: O agni sine macula, positi in medio luporum, estote prudentes sicut serpentes, et simplices vt colūbae, in mansuetudine Christi: nulla vos terreat difficultas, nullae pœnae perterreant: occidi enim pro Christo maius est, quam regnum assumere. Regnum enim mortale est hoc, quod in mundo est, illa autem vita aeterna est. [14] Tunc suspendi tres pueros in vna arbore praeceperunt, ligantes manus eorum sursum, pedes vero deorsum, tantum trochleis stridentibus eorum membra traxerunt, vt ossa apparerent, et nerui quasi in cithara extensi. Illi vero sudorem habentes in facie tacitis vocibus Deo gratias referebant. Tunc Quadratus dixit: Vbi est Deus vester? Speusippus dixit: Hic est, et ipse adiuuat nos, vt de pœnis vestris non solum non doleamus, sed etiam rideamus. Palmatus dixit: Infelices et miseri, vno animo ad mortis vestrae interitum festinatis. Elasippus dixit: Vnus venter nos vno die genuit, vna mater tres filios dedit saeculo, vna arbor tres Martyres tradidit Deo. Quadratus dixit: Non in ista arbore moriemini, sed vos hodie ignis consumit. Melasippus dixit ad eum: Qui vnus ignis erit, qui trinitatem nostram trino Deo tradat in sacrificium. [15] Tunc iubentibus his Palmato, Hermogene, et Quadrato ignis copiosus accenditur. Cum autem moras facerent ligna portantes, conuersi ad auiam suam dixerunt: Memor nostri semper esto in orationibus tuis, et cum cibum acceperis frangis panem, et incipiunt micae cadere de fragmento, collige micas de mensa, et memor esto nomina nostra, vt et nos gustemus de micis mensae Regis nostri, quia super faciem terrae non sumus loti, vt de mensa eius gustemus panem. Quibus Leonilla dixit: Saturi estote, quia sanguis vester vos lauabit, et confessio vestra candidis vos induit vestimentis. Et statim ad mensam Regis vestri inter inuitatos accumbitis, quia vestem nuptialem in martyrio suscepistis. Ex illo enim die baptizati estis, ex quo idola confregistis, et credentes Deo sermonem vitae intus in animo recepistis. Sicut enim si quis baptizetur, et non credat ex toto corde, aqua baptismatis non solum non tollit peccata, quae habuit, sed incipit ei addere incredulitatis suae reatum et crimen; ita qui ex toto corde crediderit, si illi defuerit baptismus, non eum excludit a numero fidelium: Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem. [16] Igitur cum eam credentes audirent, ligatis pedibus et manibus in medio ignis iactati sunt. Statim sicut de tribus Hebraeis legitur, disrupta sunt vincula eorum, et cœperunt stare in oratione, et Deo gratias agere. Flamma enim in modum arcus exaltabatur ad nubes, illi vero immobiles permanebant, monentes seruos suos, et dicentes: Videte, ne seducamini ab eis, et timeatis homines vanos, et ad sacrificium eorum penitus non accedatis. Defecerunt autem ligna portantes. Mittere iusserunt tedas, oleum, pices, ceram, quae omnia arserunt, famulos autem Domini in nullo penitus contingebat incendium. [17] At vbi finiti sunt ignes et ligna, cœperunt Sancti insultare Iudicibus suis, quibus et dixerunt: Dedit nobis Dominus Deus noster potestatem, vtrum velimus, exire de corpore an non: quem nos rogauimus, vt igne deficiente, nos insultaremus vestrae perfidiae, qui nobis hoc praestare dignatus est. Ecce modo exultantes egredimur, nullam de igne vestro habentes in corpore cicatricem. Et haec dicentes positis genibus in oratione emiserunt spiritum, tanquam agni adhuc vocem benedictionis in ore gestantes. [18] In ea hora Iunilla quaedam paruulum tenens iactauit eum, et exclamauit dicens: Christiana sum. Vni ego Deo meo Iesu Christo credo, immortali Regi et perpetuo. Quam irati iusserunt post tergum manibus a capillis suspendi, dicentes: Nisi promiseris negare te Christum, et de sacrificiis manducare, non inde deponeris. Ad quam accedens maritus eius dicens: Iunilla mea, coniux bona, miserere mihi, et infanti filio tuo. cui eum derelinquis? Cui illa respondit: Paruulum ego genui, me autem Deus creauit: quem debeo ego anteponere, paruulum meum creatori meo, an creatorem meum, qui me et creauit et iudicaturus est? Ad aliorum autem metum cito iussa est duci ad vicum Orbatum, et vna cum Leonilla auia Sanctorum capite caedi. [19] Neon autem Exceptor, qui gesta ipsa scripsit, claudens codices suos, in quibus exceperat, collegae suo Turboni consignauit, et cucurrit ad Nemesim, deiecit eam, et minutatim marmora eius misit, et omnia quae erant dola minuta per gyrum eius contriuit. Quod factum custodes templi nuntiantes, tenuerunt tamdiu caedentes et lapidantes, quousque confessus Dei filium spiritum exhalaret. [20] Turbon autem scribens victorias confitentium Dominum Speusippi, Elasippi et Melasippi, Leonillae, Ionillae, et Neonis, non post multum tempus martyrium perpessus est. Passi sunt autem hi, qui supra, XVI. Kal. Februarias, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui gloria in saecula saeculorum, Amen.