Anno Dominicæ Incarnationis ducentesimo quinquagesimo secundo, regnante impiissimo Aureliano, cum esset beatissimus Sidronius in Samon civitate natus ex patre Serenio, & matre Beatia, & esset in oratione solicitus, in jejuniis promptus, in eleemosynis largus ; enarraretque omni volenti gloriam, quæ est in fine præparata Sanctis, videlicet retributionem æternæ mercedis : exiit ejus sonus in universum orbem, nuntiatumque est Aureliano Imperatori quod beatus Sidronius in Angelica revelatione perduraret, & gloriosissimis vocibus prædicaret populum incredulum, ut converteretur ad eum, qui habitat in cælis ; hoc est in Dominum Jesum Christum. [2] Hæc audiens Imperator Aurelianus, commotus in ira magna, dixit Crispino præsidi : Exeat currus in furore suo, & milites veredarii per omnes fines diffluant, & ubi invenerint Christianos, destruant eos. Præcepitque eis dicens ; Ubicumque eos inveneritis, & non sacrificaverint diis nostris, has pœnas consternite super eos, quæ sunt rotæ æreæ, & uncini ferrei, & capita amputate. Cum hanc relationem, audissent multi, qui se olim profitebantur fore Christianos, abierunt retro, Dominumque abnegare cœperunt. [3] Sanctus vero Sidronius desperabat patrocinium clementiæ Dei, sed jejunabat & orabat jugiter, & dabat escam esurientibus. Tunc exiit homo, nomine Julianus, & dixit ei : Sacratissime Sidroni, numquid ad bellum præparare vis animam tuam, aut non audisti quod est Christianis præparatum ? Desere hos inimicos nostros, ut in laudem Christi, Filii Dei, laus tua loquatur. Tunc beatus Sidronius humili corde & absoluto animo, pedibus cupiditatem calcavit, & visitavit regiones, multis precibus deprecans justum Dominum, quatenus mereretur invenire sibi locum, quo coronam posset suscipere martyrii. [4] Post paucum vero temporis, orando, jejunandoque provocatus, venit Senonis civitatem, lustravitque eam aliquamdiu ; & cogitans in corde suo, quod illic non esset ei congruum habitare, recessit inde, circuiens provinciam. Cumque pervenisset ad vicum, qui vocatur Hebrola, super fluviolum, qui dicitur Orbanus, invenit sibi locum præparatum pretiosissimum habilemque. Et gratias egit Deo. Prostravitque se super faciem terræ, & hanc orationem fudit, dicens : Domine Jesu Christe, qui multa genera posuisti in Arca Noë & constituisti eos in laqueos aquarum, lavastique mundum sordibus inquinatum : Da mihi servo tuo baptismi gratiam, ut abluantur peccata mea. Et cum orasset, nubes de cælo descendens, illuxit super eum, pariterque vox de cælo venit, dicens ad eum : [5] Sidroni, serve Dei excelsi, invenisti gratiam Domini tui, & ab eo diligeris, eo quod voluisti in mandatis ipsius permanere : nam & baptizatus es in nomine Domini & sanctæ Trinitatis, & per te multi baptizandi erunt in nomine sanctæ Trinitatis. Sanctus autem Sidronius hæc audiens, repletus gaudio magno dixit : Gloria tibi Christe, qui cunctos convertis ignorantes, & ad viam veritatis eos adducis. Cum ergo baptizatus fuisset, apprehendens arundinem manu, fixit eam in terram, & hanc orationem fudit ad Dominum dicens : Domine Deus, in quem credo, fac virgam istam florere, & ramos producere, foliaque pulcherrima generare, ita ut credat populi istius multitudo per nomen sancti filii tui in te. [6] Et statim virga ipsa floruit, ramosque produxit & folia. Multi autem videntes virgam illam floruisse & ramos produxisse & folia, crediderunt in nomine Domini Jesu Christi, exorante beato Sidronio : & fuit numerus eorum decem & octo millia, & credentes baptizati sunt in nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti, de manu ipsius Sancti. Erat autem Aurelianus Imperator illo in tempore in Vienna civitate : & audiens, quod magna pars populi per prædicationem sanctissimi Sidronii veniret ad fidem Christi, jussit Crispino Præsidi cum nonaginta militibus ad illum ire, & eum vinctum ad se exhibere. At ubi venerunt Hebrola vico ad S. Sydronium, invenerunt eum orantem ; videntes autem eum orantem, timuerunt appropinquare ad eum. [7] Audiens denique Aurelianus Imperator, quod nihil prævaluerunt nocere famulo Dei Sydronio, iterum misit alios centum nonaginta milites ad eum, & venientes ad ipsum, viderunt stantem & orantem eum, cum quo & ipsi orare cœperunt ; complens autem ipse sanctus orationem suam, surrexit & locutus est ad eos. Crispinus Præses dixit : Sydroni, numquid ejectus es, de patria tua, ut quid in hoc loco versaris ? Respondens S. Sydronius, dixit : Non sum ejectus de patria mea, sed Dominum quæsivi, cujus virtutem agnovi, & gratiam inveni. Milites vero dicebant ad eum : Sydroni, Dominus noster Aurelianus desiderat te videre. Respondit eis S. Sydronius : Si Dominus voluerit, ibo ; sin autem ; non venio ; tamen vobiscum vadam. Commendavit autem Deo petitionem suam, & ad Imperatorem perrexit. [8] Cumque venisset in civitatem Viennam, ingressus est palatium. At ubi vidit eum Aurelianus Imperator, quoniam magnus & Christianus esset, timuit & statim corruit de consistorio, ubi sedebant septuaginta duo Judices, ad quorum consilia recurrebat, & quorum flagitiis mala hæc perpetrabat. Et post paululum surgens, sedit pro tribunali. Tum interrogavit eum Rex, dicens. Quis es, aut unde es, aut quod est nomen tuum ? Respondit ei S. Sydronius. Ego sum de civitate Samon, ex patre Serenio genitus, & matre Beatia, suaviter educatus, & ex nativitate mea Sydronius vocor. Ait autem Imperator ad eum : Fera mala, & facies turpis, non sacrificas diis meis in quocumque loco versaris ? Respondit S. Sydronius ; Bene locutus fuisti Aureliane, quia tu es pars mortis, & conjunx patris tui diaboli ; dii autem tui, quibus me sacrificare dicis, vani sunt : oculos habent & non vident, aures habent, & non audiunt ; nec ipsos, qui adorant, eos adjuvare possunt: quoniam aurei, argenteique & lignei sunt : dii vero, qui non fecerunt cælum & terram peribunt. Tu autem tamquam stultus adoras eos. Utinam audires me, & adorares Deum, qui fecit cælum & terram, qui habet potestatem liberare te de igne, & dimittere omnia peccata tua. [9] Ipse autem tamquam stultus Rex cogitans intra se dicebat : quomodo possum istum, qui inter feras nutritus est, vincere, si non inveniam ei plus, quam arena sit maris, inexquisita tormenta. Tunc jussit Imperator S. Sydronium in carcerem mitti, & decem & octo militibus custodire eum. Milites autem fecerunt, quemadmodum eis imperatum fuerat. [10] Et ecce, ubi viderunt S. Sydronium constanti animo esse, venerunt ante consistorium Aureliani, & projecerunt arma sua in terram, dicentes ; Et nos credimus in Deum S. Sydronii, & adoramus eum. Dixit vero Imperator ad eos : Numquid & vos malefici estis, quod ipsum vultis sequi ? Venite & adorate Deos meos, & dabo vobis aurum argentumque, & in honore magno constituam vos. [11] Milites autem dicebant ad eum : Pecunia tua tecum sit in perditione : nos enim simul baptizati sumus, & credimus in sanctam Trinitatem. Ipsi vero gaudentes propter gratiam Dei, quam erant consecuti, & beati Sydronii, magistri eorum, compleverunt martyrium. Iratus denique Rex dicebat in corde suo : Si non perdidero maleficum istum a facie terræ, in maleficiis suis totum seculum ad se trahere habet, ut omnes in illum credant. [12] Tunc jussit Rex S. Sydronium ante conspectum suum venire, & ait ad eum, Fera mala, facies turpis, usquequo in hac pertinacia fidei perseveras, & quamdiu quivero te sustinere ? Sacrifica diis meis. Ad hæc respondit S. Sydronius : Ego te volo adducere in fide bona, ut derelinquas dæmonia, adoresque Christum meum, qui in potestate habet vitam & mortem tuam. Et dixit Rex ad eum : Adhuc in hac stultitia stas ? Respondensque S. Sydronius ait : Ego non sum stultus, sed servus Domini mei Jesu Christi ; tu autem stultus & insipiens es, qui non confiteris Deo meo, sed confiteris satanæ patri tuo. [13] Iratus vero Imperator jussit ligari manus ejus & pedes, & cædi eum virgis ferreis, & mitti in caput ejus cassidem igneam. Tunc dixerunt tres ex consulibus ad eum, Beatus fueras, Aureliane, si natus non fuisses, qui talia tormenta jussisti fieri in famulo Dei. Et iratus Rex jussit eorum capita amputari : ipsi quippe propter gratiam S. Sydronii, & miserationes Christi sublevati, ad cælestia regna sunt perducti. [14] Tunc dixit S. Sydronius ad eum : Si amplius mihi tormenta poteris facere, fac : quia mihi vita sunt, & dulciora super mel & savum. Tunc jussit Imperator fieri scamnum ferreum, & caminum secundum staturam ejus. Venerunt denique artifices, & tulerunt mensuram corporis ejus, & fecerunt secundum jussionem Imperatoris, & posuerunt eos in medio civitatis, & jussit ibi S. Sydronium ligari, & venire multa ligna & cooperire eum, ignemque supponi. Et jussit exhiberi quadraginta horcas olei, & mitti super flammam ignis. [15] S. autem Sydronius jactavit se in medio flammæ dicens : Hæc tormenta, quæ mihi infers, non timeo : sed tu in tua turpitudine, & in insidiis tuis consummaberis. Ego jam tibi dixi, quoniam non timeo tormenta, nec iram tuam. Et cum hæc dixisset, præ magnitudine flammæ, scamnum illud factum est tamquam cera liquescens. Veniens quippe Rex vidit S. Sydronium in medio flammæ stantem & orantem, & erat facies ejus tamquam lilium, vel sicut rosa de cælo descendens. Cumque intendisset in eum Imperator & vidisset eum, decidit in faciem suam a timore magno, ab hora prima usque in horam nonam. [16] Postquam vero surrexit, dixit ad Sanctum Dei: Mala fera, non tibi sufficiunt peccata animarum, quas errare fecisti ; & non permisisti sacrificare diis meis magnis, sed & omnem populum traxisti post te. Respondit S. Sydronius, dicens : Adhuc multæ animæ credere habent in Dominum, per meam prædicationem, & tu ipse. Et blasphemavit eum tamquam stultus Imperator, dicens : Numquid & me in tuis maleficiis perducere vis ? Sic mihi sufficiant dii mei, & sic addant, si non crastino die, ea, quæ nunc est, hora perdidero animam tuam, ut ad exemplum omnium faciam te perire. Altero vero die jussit eum adstare ante tribunal suum. Cumque adductus fuisset ante conspectum ejus, dixit ad eum : Jam sacrifica diis meis, & intellige verba mea, ut non tibi ampliora addam supplicia. [17] Respondens homo Dei : Ego, inquit, tibi dixi, quia non timeo tormenta nec minas tuas, quoniam fidem meam habeo in Christo, per quam baptismatis gratiam adsecutus sum. Tunc jussit lignum magnum exhiberi Imperator secundum staturam ejus, & poni ante palatium. Et vocati sunt milites, præcepitque famulum Dei Sydronium ibidem ligari. Jussit etiam ternas sagittas jactare super eum, quatenus lacerato corpore ejus, citius animam exhalaret. [18] Dixitque Rex : Videamus si potest Deus ejus liberare eum de manibus nostris. Et sagittaverunt eum ab hora prima usque ad horam duodenam. Et putabat Imperator, quod omnes sagittæ in corpore ejus figerentur. Sagittæ autem suspendebantur a vento a dextris & a sinistris, ex quibus nec una quidem corpus ejus tetigit. Et post solis occasum jussit eum a militibus custodiri, ne subito a Christianis nocte solveretur, quoniam quidem multi expectabant Christiani tollere corpus ipsius, videreque virtutem Dei. Alia autem die ait Rex. Eamus & videamus maleficum illum. Veniens autem Imperator, vocavit eum & dixit : Sydroni, ubi est Deus tuus ? Veniat & liberet te de manibus meis & de sagittis his. [19] Et dum hoc dixisset Rex, statim exilivit una de sagittis ipsis, & ingressa est in oculum ejus, excæcavitque eum. Tunc dixit ei sanctus Sydronius : O stulte & tyranne Imperator, qui deseris creatorem & adoras idola, tamen si credis in Deum meum, videbis lucem Domini. Iratus denique Rex jussit milites nonaginta, quatenus eum in carcerem mitterent, catenisque ferreis adstringerent corpus ejus, & diligenter observarent, ut in crastinum caput illius abscinderetur. Dum quippe S. Sydronius ad carcerem duceretur, hanc orationem fudit, dicens : Domine Jesu Christe, qui eduxisti populum tuum de mari rubro, liberastique eum de ergastulo Pharaonis : erue me servum tuum de compedibus istis, & ad ipsum locum fac me pervenire, quo gratiam baptismi consequi merui. [20] Dum hæc orasset, obcæcati sunt milites confractæque catenæ ferreæ, & ocius iter carpens, pervenit ad locum, qui dicitur Calosenagus super fluvium Igone milliario octavo de Hebrola, quo baptismi gratiam perceperat. Audiens hæc Imperator, jussit multitudinem, ut persequeretur eum, & dixit : Quocumque inveneritis magum ipsum, decollate eum. Et exeuntes milites obviaverunt homini seni, sed non Christiano, cui talia fantur : O homo, numquid tibi aliquis Christianorum exstitit obvius ? At ille dixit ad eos : hesterno die hora quarta visus est homo Orientem versus instar ventorum currere callem. Milites autem non desistebant persequi eum. [21] Sanctus itaque Sydronius cum venisset ad fluvium Igone, quemadmodum supra diximus, & vellet transfretare illum, respexit retro & ecce inimicorum multitudo appropinquabat ei. At S. Sydronius in orationem se prosternens ait : Domine Jesu Christe, quia [video] congregationem malignantium, quibus enarravi virtutem tuam, consurgere in me : præsta mihi famulo tuo secretam revelationem, quatenus ad illum locum pervenire merear, ubi gratiam baptismatis, te largiente, percipere merui. Dum hæc orasset, factus est fluvius velut lapis, & pedibus superambulans venit ipse Sanctus ad locum sibi demonstratum. Videntes autem milites pelagum magnum eum transire, timuerunt & conturbati sunt. Videns autem hæc S. Sydronius prostravit se in orationem dicens : Domine Jesu Christe, qui me gubernare dignatus es, ab adolescentia mea usque ad præsens, ostende virtutem tuam, & nunc me celerius jube, quemadmodum libet, coronari, & concede mihi servo tuo, ut quicumque in loco, quo me ad coronam tradideris, orationem fuderit, invocaveritque nomen meum, pro reverentia nominis tui in suis orationibus exaudiri, & salvus esse mereatur. [22] Cum hæc orasset, levavit oculos suos, viditque quosdam milites citius extractis gladiis currentes decollare eum ; sed timebant appropinquare ad eum. Tunc beatus Sydronius sic eos allocutus est dicens : Venite, & ut vobis est imperatum, facite. Colligite ergo de sanguine meo & ligate in linteo, & portate Aureliano Imperatori, ut videat virtutem Dei. Cumque decollatus fuisset, guttæ sanguinis ceciderunt super carnifices, & ipsi conversi sunt, clamaveruntque voce magna dicentes, sancte Sydroni, intercede pro nobis, parcendo peccatis nostris, quoniam baptizati sumus de sanguine tuo sancto. Sydronius denique sanctus apprehendens caput suum, Christo gubernante, gestavit pedes quadraginta novem. Milites itaque videntes hæc mirabilia, stupefacti sunt. Collegeruntque de sanguine beatissimi Sydronii, & attulerunt Aureliano Imperatori. [23] Et misit Rex de sanguine illo, qua sagitta fixa fuerat, meruitque intercessione illius lucem recipere pristinam, & exclamavit voce magna dicens : Quam magnus & gloriosus est Dominus Deus Christianorum, qui non deserit sperantes in se, sed gubernat eos inter truces persecutores & facit voluntatem suam in his, qui custodiunt mandata ejus. Audiens autem hoc miraculum mulier quædam, vocabulo Syria, quæ septuaginta transactis annis sine oculis sedebat, vocavit propinquos suos, & dixit illis : Ducite me ad inæstimabile miraculum gaudiumque, ubi meruit sacratissimus Sydronius cælestem gratiam acquirere. Propinqui vero illius dimiserunt illam, & noluerunt pergere cum illa : dum ipsa quippe in mœrore persisteret, exiit quidam parvulus de genere ejus, & introivit ad eam, apprehendensque manum illius ait : Surge, ego venio tecum, & ducam te, quo desiderat cor tuum. [24] Exierunt autem in viam, sed non sciebant, ubi prædicabatur passio ipsius Sancti. At ubi venerunt ad locum, in quo S. Sydronii corpus humatum jacebat, affixi pedes eorum non valebant longius iter carpere ; quoniam in loco sancto pervenerant. Illa vero hæc intelligens, prono humilique corde fixis genibus in eodem loco, hanc orationem fudit, dicens : Domine Deus Christianorum, qui dedisti sancto tuo Sydronio coronam pretiosam, ex lapidibus ornatam, ostende virtutem tuam per ejus intercessionem in me. Cum hæc itaque orasset, eadem hora aperti sunt oculi ejus, viditque lucem Domini & sepulcrum S. Sydronii. Multus autem populus confluebat, quatenus videret virtutem Dei. Tunc Syria sic locuta est ad eos : Diligamus sepulcrum beatissimi Sydronii, qui vitam non deposuit, sed mutavit ; & fabricemus ibi cellulam. Acta sunt hæc sub Aureliano Imperatore, die quinto Nonas Julias, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit & regnat cum Patre & Spiritu Sancto Deus per infinita secula seculorum. Amen.