PROLOGUS. Quamquam beatissimorum vita virorum, quæ attestante Domino spiritali articulo in immortali libro conscribitur, mortalium monimentis non egeat literarum ; est tamen operæ pretium, voluminibus eam quoque commendare chartarum ; facundissimo enim vetustatis studio inventum est, stylo & opere literarum actus prætereuntium personarum oculis nescientium offerre ; ut si fides adsit scriptis, id sit legere, quod videre. CAPUT I. Acta S. Sequani usque ad fundationem monasterii Segestrensis. Sequanus itaque vir moribus probatissimus, Dei gratia, priusquam in materno utero formaretur, est præventus : ab ipsis autem cunabulis pene universis populis fructuosis operibus cognitus, Magnimontensi oppido ortus, atque ibidem Christianis est parentibus educatus. Divina ergo providentia, sancti Spiritus inflammatus ardore, infantili adhuc impeditus ætate, robustissime intra sui recessus pectoris præcepta Domini complebat Salvatoris. Postquam autem annos infantiles excedens, ad puerilem gradum profectus est, sic Psalterium omne, subsequente ei memoria, tenacissime adeptus est, ut similis ei in recitatione posset quispiam minime reperiri. Parentes vero ejus, eo quod eum unicum haberent, tenere eum diligebant, & sperantes per illum suæ stirpis mortalis germina pullulare, a clericatus officio prohibebant. Verum ille, per quem splendidissimæ sobolis palmes propagandus fuerat spiritualis, videns suis votis vota parentum opposita, secedens paululum a communi habitatione, in villa, cui nomen est Valeriaco, septam sibi vilissimam, sanctitati tamen atque utilitati ejus congruam, manu propria construxit, cœpitque in prædicto loco continuatis momentis votiva orationum libamina Christo offerre, & abstinentiis impuberes artus, & molle adhuc corpusculum macerare : neque enim prius cibum sumebat, quam Psalterium totum in oratione perseverans recitasset. Gerebat autem sub ipso habitu laïci mores monachi lenissimi, & sub intonsi capitis crine tonsi pectoris frugem. Cum se ergo saluberrimis jejuniis, & fructuosis parcitatibus per tres fere annos oblectaret, ad tantam corporis tabe, & fæditatis macie perductus est necem, ut contracta atque arida cutis ejus ossibus inhæreret. [2] Quodam igitur die, dum eum parentes ejus viribus effetum, atque mortali pallore aspicerent circumseptum, cum ejulatu nimio prorumpentes, dixerunt : Si tonsuram desideras, & ob hanc tui vigorem corporis amisisti, ipsi te nunc horum crinium, ut putas, onere sublevamus. Tunc quidam ex vicinis ejus, qui eorum comitatui adhærebat, procax ac temerarius, forficem rapiens, nitebatur cæsariem sacratissimi Viri manibus resecare : sed cum vibratis forficibus suæ palmæ digitos super verticem antefati Viri extenderet, illico sinuosis anfractibus in præcordiis ejus gelidus timor illapsus, tremore quodam forfices de manu ejus excussit, & factum est primum claritatis ejus miraculum, calyps de manu dirigentis excussus. Tunc vero parentes illius, novo stupore attoniti, sacerdotem devoverunt accersiri : qui, præmissa benedictione, cæsariem reverentissimi Juvenis inciderunt. Erat autem tum temporis in Magnimontensi oppido presbyter moribus & ætate, nomine Eustadius, vir Deo dignus atque sanctissimus, ad quem parentes beatissimi Sequani ad tondendum eum cum lætitia adduxerunt, qui cum venisset, precibus deo profusis, ejus capitis verticem Dominico charactere signatum totondit, & post detonsionem casta oscula capiti atque labiis ejus infigens, benedixit eum, dicens : Adsit tibi, Fili, nostri potentia Salvatoris, cujus te jam præventum video munere majestatis. Admoneo te, dilectissime, ut paululum abstinentiæ parcas, & obediens apostolicis præceptis modico vino propter stomachum & propter frequentes tuas infirmitates utaris : cibis quoque, qui possunt exile corpus tuum reparare, indulge. [3] Ex eo itaque tempore cœpit religiosissimus Sequanus Eustadio presbytero morigerari, & pedissequus ejus in Dei gratia fieri. Insistentibus ergo illis frequentissime in excubiis Domini, & orationibus atque jejuniis, revelatum est sanctissimo Eustadio, quod pater futurus esset Sequanus populorum multorum, ad requiem prædestinatorum. Denique convocatis populis ejusdem ecclesiæ, quoniam & ipsi experti fuerant tantæ sanctitatis atque abstinentæ cultus in Sequano, eum Levitico ministerio, ante annos ætatis suæ, consecraverunt apud episcopum testimoniis. Erat autem beatissimus Sequanus, quando Leviticam gratiam est adeptus, annorum fere quindecim ; qui ita honoris sui dispensare cœpit sine offensione dignitatem, ut nullarum querimoniarum ætatis immaturæ occasionem quærentibus hominibus præstitisset. Senioribus reverenter obsequium sui gradus, sodalibus caritatis affectum, populis vero devotissimæ humilitatis reddere non desinebat officium. Ita igitur omnibus se omnia exhibebat, ut se sanctitatis respectu ornaret, & ad exemplum sui totius ordinis atque ætatis pectora provocaret : in quem procul dubio ille sermo Prophetæ impletus est, dicentis : Ut erudiret principes suos sicut se, & seniores suos prudentiam doceret. [4] Gessit autem Leviticum officium annis quinque, deinde peracto quinquennio, propter suæ humilitatis ac continentiæ fulgidum decus ad presbyterii gratiam promovetur. Tunc quidam clericorum Magnimontensis oppidi, ætate primi, moribus tamen ultimi, videntes sibi præponi secundi sacerdotii honore Sequanum, contra eum musitare cœperunt, & obliquis eum obtutibus intuentes, quasi canonum transgressorem redarguere nitebantur. Sed ille Vir bonus, atque sinceræ doctrina caritatis cælitus eruditus, non solum illis mala pro malis non reddidit, verum etiam pro malis bona retribuit. Fere in diebus illis, quibus hæc acta sunt, beatus Eustadius de terris migravit ad cælum. Tunc Deo placitus Sequanus decrevit ecclesiasticum officium relinquere & monachicham vitam silentio amicam arripere : sed quoniam monasticarum expers fuerat Regularum, vota ipsius sunt paulisper a dispositione propria demorata. Per dies itaque singulos sagaci indagatione archimandritam quærebat, qui eum vitam monasterii doceret, & sanctissimorum patrum collationibus atque institutionibus magis ac magis erudiret. [5] Erat autem in diebus illis in Tornodorensi monasterio abbas, Joannes vocabulo, cujus singularis sanctitas universas provincias peragrarat: ad eum ergo illius opinionis comperta signacula, Sequanus sanctissimus declinavit. Quo cum summa lætitia suscepto, puro mentis affectu, regulari solertia ita eum brevi tempore imbuit, & in ejus cordis intima lumen veritatis infudit, ut speculum esset cunctis bene viventibus, & ad Deum tota mentis devotione tendentibus. Sequanus ergo vir venerabilis, postquam se vidit omnium divinarum Scripturarum dogmatibus instructum & monasterii laudabili diligentia eruditum, locum fabricandi sibi monasterium aptum frequentissime scrutabatur ; cumque per momenta singula confinia loca circuiret & ad amicorum suorum notitiam voluntatis suæ decretum perduceret, quidam propinquorum suorum, Tiolaïfus nomine, dixit ei : Quia sciscitatus es me, & consilia tua sunt mihi sinceriter depalata, pandam tibi sanctissime locum, atque ostendam, in quo poteris consistere, si Dei ardore inita sunt, quæ præparas adimplere. Est denique locus hæreditario tibi, ni fallor, jure perdebitus, sed loci illius finitimi bestiarum more carnibus humanis ac cruoribus depascuntur, ita ut nulli sit facilis trames per eos, nisi multitudine stipatus fuerit armatorum. [6] Ad quem beatus Sequanus : Tu tantum mihi locum cognitum demonstra, & si Divinitatis instinctu mea sunt vota concepta, omnis ferocitas illorum in columbæ simplicitatem delinita convertetur. Assumptis ergo secum comitibus, profecti pervenerunt ad locum, de quo concionati fuerant. Erat autem sylva longum nunquam, violata per ævum, cujus arborum summitas pæne nubes pulsabat. Tunc requirentibus illis aditus, quibus possent sylvæ penetrare secretum, callis quidam artuosus eorum refulsit obtutibus, tantum angustior atque sentuosus, ut difficile possent plantæ uniuscujusque per eum æquiparo gradu incedere, sed prolatum vix pedem pes sequebatur, impediente densitate ramorum. Attamen licet non fine suo labore, neque vestimentorum discerptione in asperrima sylvæ penetralia pervenerunt. Tunc curvantes se solotenus, perspicuo visu tenebrosa latibula investigare cœperunt. Fixo ergo in uno obtutu diutius inhærentes, aspexerunt spelæi cujusdam angustissimas fauces labruscis ac filicibus obumbratas : desuper autem ita impliciti inter se ramorum frondes tenebrosum reddiderant spelæum, ut illius etiam feræ formidarent accessum : erat quippe spelunca latronum & latibulum spirituum immundorum. [7] Cumque ad eum appropiarent, Sequanus vir Deo amabilis in ejus ingressum curvatis poplitibus, toto se corpore vepribus superjaciens lacrimabilis preces Deo effudit, dicens : Domine, qui fecisti cælum & terram & omnia, quæ in eis sunt, qui das votum optandi & benedicis annos justi, a quo est omne boni principium, & sine quo vacua sunt, quæ humana temeritas nititur, si jubes me in hac eremo conservari, ostende, quæso, obtutibus famuli tui, & effectui mancipa devotionis meæ a te mihi concessum exordium. Perfecta autem oratione, surrexit & oculorum aciem lacrymis humectatam cum palmis ad cælum extendit. Cognoscens ergo se, duce potentia Salvatoris, ad squalidam sylvam fuisse delatum, benedictione præmissa, extemplo parvæ cellulæ, in quo loco genua ad orationem fixerat, fundamenta molitus est : cujus adventus rumore pennigero ad aures est delatus circumhabitantium possessorum, qui adorantes se certatim, nutu divino compulsi, profecti sunt ad eum : quo viso cominus, ita ex lupis mansuetissimi, ac si oves, effecti sunt, ut, qui erant dudum causa terroris, illico fierent ministri juvaminis. Factus est autem ille locus ex eodem tempore habitaculum innocentium, qui fuerat diversorium sævientium dæmonum atque latronum.