CAPUT LXXXVIII. De Sequano abbate. Magnae autem virtutis fuit et ille Sequanus Lingonici abbas territorii, qui vivens saepe homines a vinculo diabolici nexus absolvit, et post obitum ad sepulcrum suum ergastulari catena revinctos liberos meritis suis abire permisit (An. 580, 19 Sept.). Denique Guntchramnus rex cornu, cujus voce vel molossos colligere, vel illa corneorum arboreorum armenta effugare consueverat, furto ablatum perdidit : quae res multos in vincula conjecit, nonnullos facultate privavit. Ex quibus tres viri memorati Confessoris monumentum petierunt : quo rex comperto, jussit eos catenis atque compedibus necti. Factumque est ita. Media nocte vero lux in basilica humana luce clarior oritur : dissiliunt ferrearum pedestrium repagula, catenarumque disruptis baccis vincti laxantur. Quo audito, rex exterritus velocius eos liberi arbitrii potestate donavit.