« Patrata ergo nece sanctorum martyrum in Galliis Aurelianus imperator ut supra taxatum (ou textum) est, rediens Romam et temulenius sanguine martyrum et madidus cruore ipsorum, adjiciens ad cumulum suae damnationis peccatum super peccatum, Alexandrum papam et sanctos sacordotes Eventium et Theodulum, et Hermem prefectum urbis gladio trucidavit. Sed divina ultio Dei, quamvis lento gradu procedat vindicare sanguinem sanctorum suorum, sustinuit spatio aliquantuli temporis hujus iniquissimi acta imperatoris; nam post eximiam necem omnium horum martyrum cum his, id est, Alexandro, Eventio et Theodulo et Hermeti insultaret quasi victor, illis mortuis, vox facta est de cœlo ad eum dicens : Aureliane, istis quibus exultas (insultas) apparatus est paradisus deliciarum, tibi autem apparatus tartarus et infernus. — Ad haec verba tremor corripuit Aurelianum et coepit ad Severinam uxorem suam dicere : Venit ad me quidam juvenis cum virga ferrea ignita, et jactavit eam ante pedes dicens : Habe, Aureliane quod egisti ; et ex illa hora totus contremui et in febre sum devolutus, et quod faciam nescio. Ora pro me, domina Severina, Dominum tuum ut indulgeat mihi. — Severina dixit ei : Ego vadam et per me sepelivit eos, ne et mihi similiter contingat. — Vadens autem sepelivit eos, et festinans rediit, et invenit Aurelianum loquentem aliena et candentem febribus ac sibi miserias omnes reputantem. Cui Severina dicebat : Noluisti audire vocem meam, ecce tu mala morte morieris, et me viduam derelinques. — Qui mox expiravit masticans linguam suam. » Duorum severissimorum potius tyrannorum quam imperatorum exitus coaequari ex parte complacitum est. Darii regis Persarum et Aureliani imperatoris Romanorum. Uterque etenim horum semper sanguine humano sitibundus incanduit ; Aurelianus plus tamen christianorum. Qui Roma progrediens, usqur Senonas pervagatus Sanctianum nostrum martyrem cum sociis ferro peremit, et beatam Columbam virginem simili....