Interpretatio vero nominis tam preclari martiris talis videtur esse : sanctum enim dicitur quasi firmum et inviolabile. Unde sancire quasi firmiter confirmare, quod non licet transgredi nec omnino immutari. Hic etenim gloriosus martir Sanctianus recte vocitatur, quia in Domino Jhesu Christo mansit immutabilis et consolidatus qui nec minis tyrannidis a fide sua valuit immutari ne ullo timoris motu perterrefieri.