Ecclesia sanctorum Saviniani et Polenciani reedificatur Anno igitur incarnationis 1068, Regnante Philippo in Galliis, anno quoque nono sanctae Senonensis ecclesiae pontificatum tenente domno Richerio ipso actu venerabili viro et amabili Deo et populo Gerberto abbate tunc monasterii sancti Petri, placuit et necessarium erat beatissimi Saviniani sociorumque ejus ecclesiolam, quia abjecto construebatur opere et jam senio defecerat, evertere et loco ipsius etiam meliusculam, majoribusque impensis decoratam reparare. Quae ut antiquissimis litteris deprehensum est et multorum mortalium opinio ab ipsis fidei nostrae cunabulis, ipso eodemque primo pontifice et apostolo nostro imperante, est constituta et officio sacri baptismatis, collectarum quoque ac sacramentorum solemniis dedita. Postremo martyrum corporibus pretiosissima morte solutis, quae sepulturae lege suscepit omni decoramine praestantius omnique thesauro ditius est ornata. Cumque primum dejecto culmine et propulsis parietibus, humum quoque fundamentis ingestam effoderent, invenerunt alium vetustissimum parietem, priori quidem interius adhaerentem,senioribusfundamentis impositum qui illius antiquissimae fuisse ferebatur ecclesiae ab ipsis christianae militiae principibus sicut diximus collocatae. In quo et tunc temporis picturarum ita vivi et liquidissimi colores reperiuntur ut modernis temporibus parrasiis studiis appositi viderentur. Memini me etiam ruderum particulam quamdam purpureo succo indutam accepisse quoniam me semper antiquitas juvit, in digitis diutissime pertulisse. Sed quia praemissa fundamenta adeo demissis scrobibus penitus premebantur placuit terram circumjectam late submovere et cementariis ac lapideis ruinis ampliora spatia praeparare. Quod sane dum fieret apparuit assistentibus urna una vasta quidem atque amplissima, quae viri cujusdam ossa satis honeste composita servabat, quam laude multorum ut erat sita dimitterent, nisi nimium nocituram futuro operi praeviderent. Illa ergo remota, apparuit altera nec minus et tertia, ita quidem et subinde opus esset demoliri altare quod decreverant incontaminatum reservare, quo tamen deposito, inveniuntur monumenta plurima, alia certe aliis artissime conjuncta, alia quoque aliis imposita, quaedam vero maxima quaedam parvula intra se continentia. Inter quas etiam subter subpedaneum lapidem reperta est una non integro, ut cetere, saxo, sed laterculario cementarioque luto composita, in qua vir, ut credimus, hospitabatur sanctissimus, cujus ossa dum legerentur, nominis et actionis inventus est titulus in latere quodam exaratus, qui ita se habet « Calcator mundi jacet hac Titulphus harena « Corpore contectus, sidera mente tenet. » Ultra vero, citraque progredientes altius caeteris obrutum inveniunt monumentum miro quidem tabulatu fabricatum ferreis nexibus, infuso plumbo ex omni parte compaginatum. Quod scilicet, ruptis cuneolis, reclusum et astentibus expositum exhibuit corpus humatum, satis abundeque magnis quondam pallationibus involutum, cujus etiam nunc rei evidentissime superstites habebantur reliquiae. Inter hac siquidem unum est quod vehementer admiror quia quibusdam corporibus capita, quibusdam quoque cetera membra defuisse accipio. His ita gestis, sacrorum thecas membrorum persequi ac removere quieverunt, et effossa humo futuri templi ponere fundamenta ceperunt. Ossa vero summa diligentique cura in unum coacervata in quodam doliolo contulerunt : quo ad idoneum loculum praepararent, in quo ea dignanter et debita veneratione recunderent. Voces et aparitiones fiunt sacerdoti Odoni. Interea nocte que in dominicam lucem prorumpit dum quidam loci sacerdos, qui contiguo ecclesiae utebatur hospitio, Odo nomine, labore scilicet fatigatus diurno, quietis horis gravissimo deversus somno, paululum, ut fieri solet, evigilans, canentium voces audibit, diemque supervenisse et ad matutina solemnia populum convenisse, eaque jam alios incepisse credidit. Hic itaque properus consurgens, et ad ecclesiarn festinus progrediens neminem quidem invenit, genua flexit, toto corpore prostratus jacuit et brevissimam orationem in excelsum porrexit. Qua completa, quidem surgere volens et, ut fit, primam paululum frontem erigens, intuetur virum subtilissimis atque candidissimis stolis amictum praemisso doliolo assistentem et quasi ibi positis ossibus justorum deputatum custodem. Sacerdos igitur perterritus et insolitae visionis horrore turbatus reverenter oculos claudens faciem repressit, donec forma quam viderat in criptam pedetentim nuperrime factam tanquam ibi aliquid ordinatura, descendit. Quam ut vere abiisse credidit, dicto citius exsurrexit, et quia pedibus timor alas addiderat ad lectulum velocissime rediit, et ultra septem dies malo se habens aegrotavit. Vir autem quidam vocabulo Durandus, in laico habitu constitutus, huic aequalem visionem sibi apparuisse est protestatus, quam quo ordine facta sit revolvere subsedimus ne forte lectoris diligentiam superfluis honerare videamur. Nota hic de clerico qui ossa attrectavit ludi specie. Dum hec. itaque igitur ita geruntur, clericus quidam, nomine Raynardus, saepe cementariis insistens et quasi quamdam eorum curam gereret : per ecclesiam deambulans cepit impuris manibus, ludendi specie, inventa quaedam ossa vicissina attrectare et sub quadam negligentia cum sustulisset reponere. Quod dum crebro fecisset, tanta corporis subito aegritudine correptus est, ut per quatuor mensium curricula, nisi manu juvantis suffragante, de quietis loco non surgeret. Tandem itaque quod dictum est se fecisse compunctus reatum agnoscens, culpam dixit et paucissimis diebus ex aegritudine convaluit. Curationes factae. Fertur etiam sermo ab his qui interfuere, multos ibidem mortalium eadem tempestate, varia cladum immanitate liberatos esse. Sed quoniam novitatum semina prudenter evitamus nec viri sancti miraculis semper et signis commendantur sigillatim haec huic operi inserere declinamus. Lucerna pro veneratione martirum accensa. Sincero quoque multorum testimonio comprobatur quod lucerna ibidem pro martyrum veneratione accensa sit in aere extincta et virtute divina multociens illuminata. Nunc igitur paulo superius repetendum esse videtur.. Cum enim in rerum exordio veteres parietes ut supra retulimus eruerent et praemissa justorum monumenta circumcirca removerent, in infimo quidem loco et altius effosso, qui in superficie sua altaris sedere dudum gestaverat, quadrangulatus tabulatus apparuit, cujus longitudinem, latitudinem, quam idcirco determinare subsedimus quia jam intuentium oculis semper fore subjectum credidimus. Cujus dum ingresso tempore et consummata jam cripta repurgium fieret et congestam humum, qua reficiebatur, devotus operantium labor exhauriret inventum est quidem in laevo ingredientibus latere, corpus humanum non solemnibus ut caetera saxis inclusum, sed ruderibus ac terra ex omni parte conseptum, cujus sane calvariacum cetera repperiretur velut quidem sciphus inlesa vertice cerebrum quoddam ad instar bovini oculi habebat. Quod quia veteris cruoris livore infectum, etiam tum videbatur, coronatus martyrio ab intuentibus ferebatur. Ad hoc etiam astruendum illud 'accedebat, quoniam in sepulchro martyrum nonnisi martir poni debuerat. Progressi vero interius totam sedem studiosius mundaverunt, nichilque praeter id quod praemisimus invenerunt. Caeterum in pavimento quod sectis atque complanatis lydoriis interius totum sternebatur, antiquissimae sane litterae in ea qua capita posuerant parte, duabus digestae lineis imprimebantur, quae ita quidem cruce praeposita sese habent : A paucis ministris christianis ibi positi sunt martyres Dei, secundo kalendas januarii, sanctus Savinianus, sanctus Potentianus, Sanctus Eodaldus. Rursus igitur inventis corporis membris et aliorum multorum intus repositis, monumentum martyrum super clausum est copulatis invicem tabeculatis saxis. Itaque elegantissime composito marmoreo pluteo, sacris immolationibus insuper ara construitur et in honore et nomen martyrum ritu divinitatis conservatur, et sicut caelesti altario beatorum animae subponuntur, ita queque eorumdem corpora cum quibus Christo servierunt,et passionum supplicia pertulerunt are visibili subiciantur, qui sane mos antiquitatis per totum orbem diffusa matre ecclesia conservatur, nisi tantum in Galliarum quibusdam partibus, in quibus ritu perverso super ipsas divinarum mensas epularum, ut credimus ipsis indignantibus sublevantur. Merito quidem queritur quoniam quaesitum dignissimum esse videtur qua ratione majores inducti nostri tam diligenti cura, tamque sollicita toto orbe infatigabiliter ac summo studio quaesierint, ut sua vel carorum membra animabus deserta, ereis vel lapideis seu cymentariis custodiis traderent et in aeternum servanda summe munitis ac mire politis antris sive pyramidibus commendarent. Moris enim hujus in tertie priorum aetate patrum movit, justos instigavit, legi subditos edocuit, postremo universos sub gratia fideles impulit et hoc inter gentilitatem variis ritibus debilem non reliquit. Sed licet ethnicorum atque fidelium una fuerit operationis similitudo discolor tamen erat intentionis deliberatio. Credo quippe hanc justorum mentis fuisse praeviationem ut sanctorum corpora quaedam Sancti Spiritus unctione per prophetiae donum invisibiliter infusa, quaedam in sacerdotibus sive regibus, sacrato eodem afflante spiritu oleo in rorato, postremo per Christum, novo regenerationis flumine, praemissi quoque spiritus vivificato permixtione loca ac deinde sacratissimi ordini Chrismatis sacerdotali pollice linimento consignata, solemnibus saxis ac praenotatis arculis mundissime condirentur, et angelice tube crepitu suscitanda, et aeterno judici in ultimo examine sistenda, immortalitatis jucundissimis stolis vestienda et ad Agni desiderabiles nuptias feliciter introducenda, inconcussa, et intaminata, nec modo quolibet dissipata servarentur. Primum autem ejus religionis exemplum fecit Abraham ille Chaldeus qui agrum illum in quo spelunca duplex erat, ab Hemor paire Sichem, ut in ea Sarrae corpus sepeliret, interposita mercede, comparavit. Que ut Hebraeorum fabula garrit ea de causa duplex vocantur. Quod pro sui magnitudine ibi duplex positus ut Adam hominum primus. His ita expeditis oportunus esse videtur cursus retro lintea dare, et qualiter primo martirum glebe quave de causa in sepulchro de quo disputatum est, reperte quondam fuerint, evoluere. Causa cur SS. Saviniani et Potentiani corpora fuerint solemniter ad S. B. Petrum translata. Erat quippe frater monasterii quidam senex valde et religione plenus qui cotidianam consuetudinem fecerat, accepta licentia a monasterio egredi; secretiorem locum expetere, ibique solus soli Deo prostratus corpore mundissimas observationes intentissima devotione offere. Sed locus de quo agitur post illam vetustissimam ecclesiam latebat, in cujus capite, sicut superius praemisimus, illa amplissima fenestra patebat. Erat autem neglectus nimis et ruinosus spinis et vepribus densissimis et omni pene genere fruticum situque occupatus, unius tamen tantum nucis proceritate et amoenitate decorabatur, cujus umbra mollissima quosdam vetustissimos parietes, ac undique disjectos ab aestibus et pluviis, tuebatur. Sed sicut ille de quo loquimur saepe rogatus ab aliis, cujus gratia rei locum postulationibus excepisset persolvendis, depressis reverenter oculis et demisso capite fatebatur sibi et divinitus ostensum et a majoribus suggestum inibi membra martirum quae tunc temporis ignorabantur occultari, et illo cementario opere quod dudum ruerat sub maxima negligentia obumbrari. Fama igitur volans his susceptis rumoribus Vuenilonis tempore Senonensis pontificis, summae quidem nobilitatis ac industriae viri, aures praepotissimo cursu properavit et quae facta vele dicta fuerant fidelissima revelatione ac jucundissima reportavit. Qui, assumpto clero et nobilitatis plebisque bona parte, ad locum de quo supra retulimus alacriter properat, locum purgari, rudera procul abjici, ruinas dividi, terram effodi et puteum in altum demitti sollicittus imperat. Tandem igitur inter una saxa de quibus abunde disputatum est, et ordine quo digestum est positi, inventi sunt martyres sanctissimi : et ab omni conventu datis laudibus in excelso in majorem ecclesiam, quae apostolorum Petri et Pauli dicitur, sunt delati, ibique in arcuata domo cui majus altare imponitur, honorifice atque decentissime in lipsanis plumbeis reconditi.