INCIPIUNT EXERCICIUNCULE DEGESTISSANCTI SAVINIANI,SUMMI MARTYRIS, EDITE. QUOD SINT DECLARANDA CHRISTI MIRACULA, ET SANCTORUM PRECIBUS CHRISTUS PROPICIATUR. Magnificum ac rationabile instat Deifice pietatis miracula diebus in quibus patrantur memorie commendare. Rerum operator per se quidem aspiramenta omnium vivificans, decernit jura seculis ; sed sanctorum obtentu, humanitatis quaeque labentia propiciatus substentat. Eorum vero crebrius qui ob sui laudem perpessi sanguinisque effussione laureati propius hesisse noscuntur. Deitatis cujus specimen inier salutiferos septuaginta duos Christi discipulos, Savinianus et Potentianus presulum insignissimi, luculentiori proposito insequentes, celestis rudimenta predicationis populos fide rudes instanter edocuerunt. Hec autem gentibus novitas licet detestanda ac dannamda videretur, tamen paulatim, fervente predicationis gratia, rejectis herrorum umbris, eorumdem animos justificari satagebant ; presertim quia inlustres meritis, apostolorumque principis, sancti Petri institutionibus educati, catholicas et apostolice erudicionibus habebantur prestantisimi justicie et enim tocius documenta suis hessise actibus pro certo fatemur. DE SANCTORUM DOCTRINA ET PROFANORUM INVIDIA. Interea, dogmatizantibus apostolicis presulibus circumquaque populis, nonnullos terrene error illecebre ad malignantium proclivem ducit viam gestientes sanctis eorumque sodalibus ingerere pressuram. Erumpnose assercionis itaque simulachrorum eliminata spiritibus quoque supersticiosis exprobatis, sevientes renuunt digne directionis, atroci denique debachationis spiritu tumentes, evidenter quoque inspectis procul propalari sanctorum martyrum Saviniani et Potenciani, necnon suorum coeptaneorum miraculis, aemula obstinatione cecati, ilico molliri dolos in sanctorum neces studuerunt. Sancti igitur Savinianus et Potentianus atque gratisima eorum educationis clientela, spretis adversantium prestigiis, nullatenus sedis obaucionibus obaudiri voluerunt. Inest autem lictoribus fervens ira atrocioribus motibus, seviensque justo amplius, ut demoniorum libent sacris exortantur a profanis. Ingemit sanctorum martyrum anxia nobilitas, labefactaque lacrimis cupit dignius, exagitante amore Christi, fragilem carnis solvere molem, quam coelici agminis amitere gloriam. DE SPRETIS SIMULACRORUM IDOLATICIIS ET IPSORUM EFFUSIONE SANGUINIS. At furiata lues, ubi frustrari propria videt monita, expers probatis, jubet cremari tura et mortiferis adoleri diis. Animosa vero sanctorum fides fascibus improborum dictis resistit, pedibus idolaticia proterunt, concorde syncero et omnibus nisibus mentis Jhesum Christum filium Dei profitentur. Ne mora, carnifices intrepida sanctorum dilacerant corpora, que, picta cruore proprio, extemplo sydereo excipiuntur impalatio ; salutigera quorum sanctitas trans ethera vectat muneribus fruitur angelicis. Illustribus namque sociatos Savinianum et Potencianum martires superorum civibus celestis congratulatur Hierusalem, quos Galliarum incolis Roma aurea legit perhennes presules. DE SANCTORUM ARTUBUS FERIS ET AVIBUS DEDITIS. Enecata siquidem sanctorum corpora, ne monimentum perpetualis memorie adipiscerentur, a lividis satellitibus feris et avibus cruentis ad dilacerandum traduntur. Tum efficax remuneratio Christus non patitur priorum segmenta artuum, sed illesa servantur cum propiciatu : a probis namque clientibus diligenter sepulcris teguntur in ecclesia quam idem sancti martyres, eliminatis demoniace culture spurticiis, Deo dedicaverunt. O propiciabilis largifluaque Christi munificentia ! Ejusdem sane divi exactoris jura impropatulo declarantur insignia, qui quondam insontem Danihelem prestioque futurorum vatem valuit eripere trucibus a leonum morsibus, quam subici eorum diris intericionibus. Porro, idem pari tutaminis examine hec eadem voluit peragere. Recidivo ergo certaminis triumpho agonizantium examinata conservantur menbra qui, ob sui testamentum, inmania ultro pertulere tormenta. Optimum, inquam, peracte mortis precium est, quod fine suppremo concitam beatis martiribus prebuit quietem. DE EORUM NOTIFICATA CELITUS REVELATIONE ET DICTATORIS HUMILITATE. Progressu itaque temporum, longevo sanctorum corpora celantur tumulata sub humo. Ne volverentur autem plura annalium tempora et ut eorum digne celebrarentur patrocinia, digesto statu sacre revelationis, celitus notificantur prudentissimo Senonensium Weniloni pontifici et Anastasio abbati cenobio Sancti Petri, apostoli, qui, puro exilare mentis voto, convocatis utriusque sexus milibus populi, transferre satagit in basilica Sancti Petri, apostolorum principis. Nunc locus emerita retinens martirum corpora, crebris ipsorum augmentatur patrociniis intercessionum ; conferuntur autem ab his venerantibus se salutifera premia et plurima salutis subsidia. Que torporis quidem inercia ab antiquis patribus minime exarata manent abolita et posteris ignota, et nos inmeriti nulliusque sagacitatis lepore preventi, sed eorumdem patrum juvamine dulcifluo fisi, quamquam rustico et inculto sermone, tamen temptabimus virtutum eorum beneficia denotare. Conamur itaque ea dumtaxat detegere que moderno tempore a nostris precedentibus vel commanentibus patribus audivimus et vidimus nostris declarare obtutibus.