Consilio igitur et decreto Spiritus sancti convocavit gloriosos consortes et concives suos Savinianum et Potentianum et venerabilem eorum collegum Altinum et de verbis et operibus Domini multa commemorans, blande et leniter eos convocavit ut Galliarum gentem fortem et ferocem armis praecincti divinis expeterent, homines sathanae vinculis irretetos absolverent et ad viam veritatis ab errore converterent, templa subverterent, idola confringerent, ecclesias construerent, crucem Domini exaltarent ac erigerent et malignum spiritum cum angelis suis apostaticis a finibus illis penitus exterminarent. Quibus sancti martyres auditis, retractantes secum quoniam a Domino prius audierant : Ite, ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non habent quid faciant et illud : euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae recolentes etiam linguarum omnium peritiam sibi cum aliis discipulis unctione sancti Spiritus adtributam quo facile tribubus et populis evangelium Christi praedicarent juxta capacitatem et intellectum singularum per orbem nationum ; his, inquam, secum diligenter pertractatis et consideratis, non fecerunt animas pretiosiores seipsis, sed monitis adquiescentes apostolicis, susceperunt mandatum quod sibi per beatum Petrum imponi sentiebant a Domino, postulantes suppliciter et rogantes apostolum ut pro eis attentus oraret quatenus eorum labori Dominus cooperator assistens et his quae plantarent vel rigarent omnipotens incrementum daret Beatissimus vero Petrus post dulcia societatis et mansuetudinis suae colloquia, dans orationem, imposuit eis manus et dato osculo pacis cnm lacrimis eos a se dimisit, pecunia quidem vacuos sed benedictione et gratia salutari locupletes. Qui dum transirent Italiam, noluerunt interim ab opere Dei cessare, sed quosdam in itinere baptizantes, documentis eos salutaribus instruxerunt, decreverunt enim mature daemoni palmas in faciem dare ut prius ex parte debilitatum facilius in Gallias contererent et subinde celerius prosternerent, qui primum ex parte sapienter devicarent. Post multos igitur et difficillimos labores, fluminibus mirae magnitudinis transmeatis et montibus admirandae celsiludinis superatis, feliciter tandem pervenerunt ad Gallias, cum fortissimo Gallorum gente praelia Domini commissuri, non materialibus armis sed gladio Spiritus quod est verbum Dei. Invenerunt autem in Galliis oppida munita, solum fecundum, nemoribus et fluviis optime perornatum, populum copiosum et speciosum sed sordibus idolatriea discolorem affectum. Audientes vero metropolim urbem Senonum conterminis Galliarum finibus praevincere et caeteris per circuitum urbibus clariorem et potentiorem esse, decreverunt eam potissimum adgredi et armis spiritualibus expugnare, quo facilius Domino membra subingarent, si caput in primis subjicere possent. Assistente igitur et cooperante Jesu Christo salvatore nostro qui suis in Evangelio pollicetur ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi, beatissimi pontifices Savinianus et Potentianus et eorum collega venerabilis Altinus ad proedictam urbem senonicam accedentes, primam sibi mansionem statuentes a parte orientis non procul ab urbe, in superiore vico per cujus medium generalis erat et publica via, in quo per aliquod tempus commorati, coelestis doctrinae gazas populis exercere coeperunt, et semen verbi divini per confluentium corda seminare. Adfuit etiam illis manus Domini quae signa sanitatum et curationes morborum copiose per eos ostendebat in populo. Quorum admiratione quam plurimi tacti et compuncti, ab idolis vanis el simulacris mutis ad Deum vivum et verum confugere festinabant, credebantque et baptizabantur quotquot praeordinati erant ad vitam aeternam. Inter quos duo clarissimi viri Serotinus et Eodaldus praedicante beato Saviniano et signa plurima in nomine Jesu faciente, cervices suas gaudenter jugo Domini submiserunt et in nomine Deificae Trinitatis baptizati sunt, quos idem beatus Pontifex ad diaconotus honorem postmodum promovit et qualiter in ordine sibi commisso Domino ministrare deberent, sufficienter instruxit. Erat etiam in eodem vico vir quidam praedives, nomine Victorinus, benignitatis et misericordiae respectu quam plura humilitatis obsequia peregrinis et advenis exhibere solitus erat, apud quem beatus pontifex Savinianus cum sociis suis aliquandiu conversatus, ipsum quoque Domino lucratus est qui et ipse cum omni familia sua et uno parvo filio baptismi gratiam percepit. Baptizatur vero a sancto pontifice una cum filio cuncta mundi hujus oblectamenta respuens, illico despexit et usque ad calcem transitoriae vitae sanctis praeceptionibus beati pontificis observans ? ad extremum cum eo digne promeruit martyrii palmam. Erat quippe in eodem vico magni quoddam aedificii domicilium, in quo plures erant superstitiones idolorum quod, provectis idolis et eliminata omni spurcitia, beatissimus Savinianus cum sociis suis sub invocatione divini nominis verbis salutaribus expiavit et phanum mutans in ecclesiam, in honorem Salvatoris nostri Jesu Christi solemniter consecravit. Inde praeclaram Senonum urbem cum praedictis comitibus suis ingrediens, nomen Domini Jesu civibus ante incognitum, confluentibus ad se turbis, annuntiavit et evangelicis adsercionibus contra incredulos disputando sacri eloquii cuspide plurimorum corda penetravit ; muros vero ejusdem urbis circuens, in maximis eorum lapidibus signacula dominicae crucis propriis manibus impressit quae usque hodie manifeste per lapides ipsos apparent, atque in hunc modum praedictam urbem Domino Jesu Christo revocando assignavit. Aderat quoque sancto pontifici signorum ac miraculorum potentia quae verbis et operibus ejus auctoritatem non modicam conservabat. Interea, cum per beati pontificis instantiam plurima civium multitudo christianae fidei qualiter a sancto Petro apostolo ipse cum sociis directus esset ad Gallias luce fidei perlustrandas, convocavit sanctissimos socios suos Potentianum, Altinum, Eodaldum et Serotinum et taliter fertur ad eos dixisse : Gratias agamus, dilectissimi fratres, Salvatori nostro quod per nos famulos suos regnum suum dilatare per Gallias disposuit, sicut impraesentiarum videtis et videndo gaudetis. Ecce enim senonica metropolis potens et nobilis verbum Domini suscepit ex parte, et abjectis idolis suis, conversa est ad Dominum creatorem suum ; dignum est igitur ut ceterae gentes Galliarum ad Dominum convertantur et credant, credendo cognoscant, cognoscendo diligant, diligendo teneant et tenendo non dimittant. Quocirca fratres, absque dilatione induite vos armatura Dei et aliis civitatibus annuntiate nomen et fidem Salvatoris nostri. Adstipulatur etiam huic meae admonitioni mandatum apostolicae authoritatis quod per nocturnam visionem noviter accepi. Noveritis enim beatos apostotos Petrum et Paulum nocte praeterita per visum mihi apparuisse et certis signis indicasse martyrii se palmam adeptos et relictis globis corporum supernis sedibus invectos esse. Addiderunt etiam ut ecclesiam in memoriam eorum aedificare non deseramus et Gallias ad Dominum convertere festinamus, quia et nos, post modicum, calicem Domini bibituri sumus, quem ipsi feliciter ante nos biberunt. Festinate igitur, beatissimi sicut apostoli praeceperunt, ut coronam feliciter apprehendere valeatis, sicut praedixerunt. Quibus assensum humiliter praebentibus, erogavit sanctus pontifex Savinianus praeclaros Dei athletas SS. Altinum et Eodaldum ad civitatem egregiam quae dicitur Aurelianis, ut eam salutari praedicatione satagerent Domino lucrari ; qui, venientes ad praedictam urbem, non minimam virorum multitudinem ac mulierum converterunt ad Dominum,baptizantes eos et signis ac miraculis confirmantes eos in fide Christi. Cumque jam copiosus fidelium numerus, consecraverunt illis ecclesiam in memoriam prothomartyris Stepham, in qua etiam singulorum ex credentibus ecclesiastici ordinis ministros decenter ordinaverunt. Unde progredientes, pervenerunt Carnotum civitatem ubi similiter ingentem multitudinem ad Dominum convertentes, statuerunt eis ecclesiam infra muros civitatis ejusdem in memoriam sanctae Dei genitricis Mariae. Quod audiens ejusdem urbis praeses, Quirinus nomine, fustibus caesos et vinculis alligatos in custodia retrudi praecepit. Ubi dum assiduis precibus Dominum invocarent, affuit eis benigna credentium consolatio qui solliciti visitabant illos, plangentes et lamentantes et plurima humanitatis obsequia sanctis impertientes inter quas, sanctissima virgo, nomine Modesta, quae per eosdcm sanctissimos viros ad fidem pervenerat et Domino Jesu Christo dedicaverat virginitatem suam, praedictis Domini servis multa deferebat obsequia. Sed illos piissimos sanotorum visitatores cum eadem virgine, clamantibus et rogantibus pontificibus idolorum,praedictus praeses crudeliter trucidavit et in puteum mirae profunditatis penes supradictam Dei Genitricis ecclesiam proivit. Verum idem ex continenti dictum factis suis exitum invenit et praesenti lumine privatus, ad perpetuas tenebras perhenniter cruciandus descendit. Sancti vero fidelium auxiliis e carceris custodia liberati, Parisios ab urbe carnotensi devenerunt, ubi plurimos baptizantes et christianae fidei documentis instruentes, direxerunt iter ab quemdam vicum qui vocatur Christoilus in quo erat execrabile templum idolorum, ubi duos clarissimos viros Agoadum et Glibertum cum aliis pluribus ad fidem Christi convertentes, prophanam domum cum simulacris suis ad solum usque contriverunt. Quod audiens Agripinus, praefectus, praedictos Domini servos Agoardum el Glibertum cum aliis multis continuo trucidavit. Sancti vero Altinus et Eodaldus ad urbem Senonicam reversi sunt, ubi memorabilis eorum magister residebat, custodiens tenerum adhuc gregem, ne quibuslibet luporum assultibus territus deficeret et hostium impetu dissipatus, insequentibus inimicis terga daret. At vero beatus Potentianus cum egregio viro Serotino Tricasinam urbem occupavit, ubi non modicam plebem convertentes, consecravit eis oratorium infra muros ejusdem urbis in memoriam apostolorum Petri et Pauli, memor apostolicae visionis atque jussionis, quam prius Senonis dedicaverat, beato Saviniano referente. Quo percepto, Montanus comes et seniores urbis sanctos Dei caesos dimiserunt comminantes et interminantes ne ulterius Trecis loquerentur in nomine Christi, sed cum omni celeritate recederent ; at illi fideles quos baptizaverant, verbis instruentes divinis, mira cum exultatione regressi sunt Senonas ad beatum patrem suum Savinianum, nuntiantes et quae et quanta fecisset Dominus per manus eorum. Venerunt autem et sancti athletae Dei, Altinus et Eodaldus, referentes et ipsi laudabiles successus laboris sui. Beatus vero Savinianus hsec audiens, gratias egit majestati divinae quod servis suis pro eo laborantibus misericorditer affuisset. Erat autem Senonis, intra urbem, capitale templum mirae magnitudinis, in quo diversa daemoniorum simulacra dampnabiliter a civibus celebrantur, quod beatus pontifex cum predictis comitibus suis occulte propter metum gentilium adiit, orationem cum lacrymis ad Dominum fudit ut nomini suo gloriam daret et aedificium execrabile cum idolis suis conterendo subverteretur. Oratione vero beati pontificis completa, templum corruit et simulacra daemonum omnia qua in ipso erant, penitus contrivit. Quo subverso divinitus et idolis comminutis, concilium iniit beatissimus antistes cum comitibus suis et senonicae civitatis indigenis ad fidem Christi conversis et communi assensu tres construxit ecclesias in eadem urbe, unam in honore Dei genitricis Mariae, secundam in honore prothomartyris Stephani, tertiam in honore sancti Joannis Baptistae, non grandis aedificii quantitate sed grandi sublimes benedictione. Non potuit celeberrimum in urbe factum diutius occultari, sed quibusdam referentibus ad aures ducis Senonum, nomine Severi, pervenit Galilaeos quosdam ab Jerosolymis pervenisse qui novum Deum annuntiantes antiquos deos adnullarent, imagines deorum detestarentur, sacrificia subsanirent. Quibus auditis malignitatis, dux illico praesentari sibi fecit beatum antistitem Savinianum et venerabilem ejus hospitem, Victorinum, quem jam anta diximus a beato pontifice cum filio baptizatum. Quos de multis conveniens, ita eis locutus est : Contra ritum romani imperii quare audetis leges novas proponere et nescio cujus Christi galilaei ditionibus videmini inservire ? Egregius praesul Savinianus, cum maxima cordis simplicitate, talia impiissimo judici fertur respondisse : Nequaquam alicujus idolatriea cultores aut alterius numinis habemur adoratores. Adoramus autem et colimus Deum patrem invisibilem filiumque ejus unicum Jesum Christum, cum eo ante saecula regnantem, qui de Spiritu sancto conceptus et in hoc saeculo de virgine natus, pro mundo perdito ut restauraretur, est crucifixus, mortuus et sepultus, et post diem tertium apparuit redivivus. Non solum autem ipse solus eodem die resurexit sed et multos dormientes ab inferis detraxit. Hic quadraginta dies iterum cum discipulis conversatus, quadragesimo die iterum ad Patrem est regressus, a quo corpore non divinitate fuerat digressus, nobisque cernentibus nube candida sublatus, ad dexteram Dei Patris sedendo locatus, venturus est novissime vivos et mortuos judicaturus. Hic antequam a nobis removeretur, dum nobiscum corporaliter consolando graderetur, Spiritu sancto nos undique perlustrans, ita jubendo exhortatus est : Ite per universum orbem, praedicantes regnum Dei, baptizantes populos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. De quibus ego, cum sociis meis missus ad eos, idola nil esse denuntio quae colitis vos. Adnuntio vero et profiteor ipsum Christum esse verum Deum cum Patre et Spiritu sancto regnantem individuum. In quem si credideritis sicut et nos credimus, et baptizati fueritis, non eritis ab ipso dampnandi, sed perenni laurea cum fidelibus suis venerandi. Quibus auditis, impiissimus dux Severus nimia ira succensus beatum praesulem Savinianum cum sancto Victorino crudeli examinatione fustibus et flagris caedi et tempora eorum plumbatis conteri praecepit. Deinde ex ejus jussione a ministris catenis ferreis religantur et cervice tenus catenarum nodis illiduntur et sic ergastulo carceris opacissimo pariter retruduntur. In quo loco beatus praesul cum beato Victorino orationem fundens ad Dominum, copiosum ab ipso confestim accepit solatium. Nam apparuit eis pupillorum consolator, Jesus Christus, maximo angelorum agmine constipatus et ea figura qua ante fuerat cum sanctis apostolis conversatus, qui sanctum Dei benigno respectu intuens, dulcibus alloquis affatur inquiens : Noli expavesceri nostri, dilectissime, qui non dubitasti plurima pericula pro nobis subire et hos fines Galliarum aggressus pro nostri amore, quam plurimos filios adquisisti coelesti curiae. Ecce, bono certamine certato, curriculo compendiosae vitae decurso, nostro quantocius sociaberis collegio et cum his verbis viaticum salutis ei tradidit et inde coelos repetiit. Gratulantur sancti de visione dominica, perlustrati pariter luce odoris suae, nempe, Christo Domino caelestia petente, odor quidam nectareus cum luce in carcere dicitur substitisse et subito ab omni dolore corporum recreati gratias immensas reddunt Deo sospitatem reddenti. Sufficiant paucis haec scripta fuisse loquelis Martyrii calcem jam nunc componens ad unguem Almus et egregius quod sumpsit Savinianus. Prolata igitur martyrii praesulis Saviniani sociorumque ejus sententia, in senonicali concilio a vinctis ejiciuntur et ab innumeris paganorum globis ad locum decollationis deducuntur, non longe ab oppido ejusdem urbis in vicum jam dictum, ubi dudum ecclesiam in honore Salvatoris idem beatus pontifex consecraverat. Imploravit autem carnifices maxima cum prece ut sibi vel tanti spatii otia concederunt quatinus in eadem ecclesia pro se suisque coaequalibus orationem propensius persolveret. Quibus permittentibus, a Deo cujus in manus sunt omnium corda hominum obtinens, cum suo clarissimo socio Victorino, post peracta munera gloriosse orationis, indutus sacerdotalibus vestimentis supernae divinitatis coepit celebrare ministeria. Adsunt extemplo et ejusdem sancti officii decentissimi ministratores, Potentianus videlicet, Altinus et Eodaldus, necnon magnae generositatis vir, clarissimus Serotinus, cum aliis quampluribus utriusque sexus qui per ejus beati Saviniani praedicationem cotidianarum virtutum exercitia in Christum crediderant, unanimiter collaudantes magna Dei mirabilia, quos beatus Pontifex pro tuenda libertate instrumentis spiritualibus continuo muniens ita allocutus est : Ultima dies nostri certaminis instat, fratres carissimi, estote immemores labentis hujus pompae, memoriter retinete mansurae felicitatis munia et perhennis vitae immarcessibilia contubernia, et ne unquam formidaveritis exitiabilia horum paganorum molimina, quoniam per martyrii triumphum perveniemus ad proemia sempiterna, suae enim celsitudinis magnificentia me praeelegit Deus ad vestrae salutis suffragia, et ego ipse in hac praesentia constituo vobis venerabilem patrem Potentianum eadem gratia, habeatque nostra auctoritate a Deo commissam potentiam, peragatque strenuus intrepida bella dominici inexpugnabilia certaminis. Cumque iis et his similibus verborum ammonitionibus hortaretur eos, beatum Potentianum pontificali unduit infula et, data omnibus sociis benedictione, postquam divini sacramenti peregit officium, videns caterva paganorum quoniam diutius intus moraretur, cum strepitu accedentes beatum dignae memorise Savinianum simulque ejus discipulum Victurinum et quemdam filium ejus parvulum circumveniunt quorum unus sanctissimi viri verticem capitis ense, alter ex altera parte ingenti securi percutientes martyrii ejus sacri terminum compleverunt. Beatum vero Victorinum, multatum truncatione capitis, simulque filium ejus parvulum, reliquentes eorum corpora, abierunt, quorum beatissimas animas angelorum gloriosa caterva suscepit et ad praemia sempiterna feliciter transvexit. Beatus vero pontifex Potentianus, Altinus, Eodaldus et Serolinus propter metum paganorum corpora sanctorum martyrum occulti, colligentes in eadem ecclesia maxima cum reverentia, conjunctim tumulaverunt in uno monumento amborum sanctissima membra, ponentes ad pedes illorum sancti Innocentis tenerrima membra, pridie calendas januarii, ut quos unius gladii trucidaverat sententia, unius sepulchri obtegerent documenta. Ad declaranda denique Senonum primi pontificis Saviniani merita, utriusque sexus progreditur innumerabilis turba, variis langoribus vexata, et ad ejusdem sepulchri memoranda loca, sospitatis valetudine recepta, ovanter incolumis revertitur ad propria. Confluunt et alienigenarum regionum multi incommoditatum langoribus affecti, tanti solammis suffragia taliter exorantes. O clarissima martyrum gemma, Saviniane, veniam dans afflictis tua sancta intercessione, posce infirmantibus tuis sanctis meritis adjutoria prosperitatis et salutis, quoniam te totus protectionis pastorem contulit nobis superna majestas sua miseratione. O quam beata sanctissimi praesulis et martyris Saviniani vita, quam gloriosa martyrii ejus confessio sancta et virtus ejus merito recolenda, qui prius in hoc mundo positus et postmodum a carne resolulus, virtutum prodigiis assuetis enituit per saecula gloriosus.