In suis quidem retoricis Marcus refert sepius parum sententiam intelligi culpa longitudinis magis quam obscuritatis. Et quum vestro, cui non obtemperare nefas credidi, imperio, ad id sum impulsus, ut de gestis et passione beati Saviniani sociorumque ejus breviter scriberem, et ea que pro sui magnitudine valde diffusa est, comi compendio prestringerem, licet multis curis ocupatus, opera dedi, vestreque juste voluntati, prout potui, satisfeci. Cum enim hec olim apud nos non haberentur, et nescio qua majorum negligentia aut necessitate deperissent, vos, in bonis infatigabilis, tantum laborem subiistis, ut hec longe lateque perquirentes, tandem inventa nostro desiderio redderetis ; sed quos ista quantum invidie dentes acuit. Dictum est enim ab emulis nos nova pro veteribus commenta finxisse, et in ecclesiam Dei falsitatem, quod de vobis satis perverse sentitur, introduxisse. Vos autem talia quasi a latere, ut vir prudens, pretereuntes et Saviniani memoriam non vicinis solum, verum et eminus positis porrigentes, et que dicebantur posposuistis, et, ne divine pietatis tesaurus nebule silentii tegeretur, curastis. Inter hec itaque visum est a vobis et a quibusdam religiosis suggestum, ut de tante profunditatis flumine tenues rivuli procederent, qui ad alios lectores non eque fortasis ac nos id amantes, ac per hoc prolixiora negligentius percurrentes, commearent. Hujus igitur deliberationis negotium michi, quasi docto et ad hoc potenti delegastis que supra dicte emulationis acerbitas non minus quam vos dente theonino circumrodit ; sed sicut de bonis ventosum laudis favorem non debemus expetere, ita quoque, propter venenosos livores, sibilo digna non habemus negligere. Unde, si vestre fratrumque orationis suffragine fultus ero, certe non meluam adgredi quod ultra vires meas non immerito esse expavi. Ab elegantia vero sermonis in hoc opere longe distamus, quia, Severino teste, in quibus rerum veritas queritur, non luculente orationis lepos, sed incorrupta veritas exprimenda est. Qua de re nos quidem, lectores, non in ponposa philosophorum vel poetarum doctrina studentes, sed in simplici divine legis cultura invitamus diligentes. Et de proemio quidem satis dictum est. — Explicit prologus. INCIPIT PASSIO SANCTORUM MARTYRUM SAVINIANI ET POTENTIANI, SOCIORUMQUE EORUM. Igitur, post gloriosum Chrisli de morte triumphum et mirandum omni creature in celos ascensum, postquam paraclitum ignem in credentes celitus emissum, Savinianus cum sociis de illo, ut istorie testantur, sacro discipulorum numero, Petri, apostolorum principis, secutus est magisterium. Quo duce quoque plenissime de divinis instruente, Romam usque perductus, ut fidelis minister, pio magistro cooperationem sacri verbi satagebat adimplere. Sed in docendo labor magnus Petro non erat, quia vir iste de quo agimus, in ipso veritatis fonte avido palato potaverat. Signorum quoque virtutem ab homine non susceperat qui inter equales ab ipso veritatis ore audierat : Euntes predicate dicentes, quia adpropinquavit regnum celorum infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, demonia eicite. Petrus ergo Rome positus et divine militie curis intentus, cum innumerabilis ei exsercitus ad superandas tante potestatis arces esset necessarius, de Christi tamen invictissimo suffragio fisus, ut novo ac eterno imperio in primo sui ortu nulla desidia officere videretur, ad inclinanda mundi regna, electos duces cum paucis mittit comitibus, sed pauci quare dicuntur cum quibus spiritu vero illa castra gradiebantur de quibus in Genesi legitur : Castra Dei sunt hec. Savinianus ergo cum suis blandis persuasionibus incitatur, verbis et jamque timidis quoque mentem addere possent acuitur, et ut ad Gallias sacre milicie signa perferret, dignis meritorum premiis invitatur. Ille autem, ut erat columbine simplicitatis vir et summe obedientie, dificilimum licet negotium amabiliter suscipit et artissimum atque asperrimum iter intrepidus viator cum sancto comitatu invadit, sic Isaiane nubes ab oriente ceciduos versus pervolantes, et, more suo, fecundissimos imbres arentibus arvis infundentes, et vepres quadam vi grandinis obtriverunt et penitentie fructus dignos sui amenitate nutrierunt. Nam, dum iter agitur, ut divinitus inspiratum fuerat, a predicatione nullo modo cessatur, gentilitatis error relinquitur et Italici pars non minima populi ad Creatoris cultum prompta convertitur. Sed quo totus sanctorum affectus tendebat, populis licet reclamantibus et diverse trahentibus properabat. Tandem igitur, duce Christo, transmissis Alpibus, chohors sancta Germanie fines ingreditur, interque nobilissimas Galliarum urbes, Senones delegitur que prius eloquii sacri spisculis et gladio spiritus expugnetur. De cujus antiqua magnitudine et gloria veteres, si quis nosse velit, perconctetur istorias. Igitur vicus urbi proximus a sanctis adprobatus ubi castra metata tuto receptui cotidie haberentur. In quo quia quidam Victorinus, rerum opulentia clarus, pacis filius, repertus est qui, ad primum sancte obsidionis impetum, cervicem fidei susposuit ac substraxit, cumque omni domo sacrum baptisma suscepit, dignus judicatur qui Dei famulos hospicio susciperet, necessaria ministraret. Apud quem dum degitur, sanctisque operibus tempus totum impenditur, Serotinus ex summa nobilitate quidam, atque Eodaldus, diserte vir eloquentie, ad fidem deducuntur. Qui, quum in Dei opere strenui videbantur inter alios qui ad ecclesiastici ordinis usum provecti sunt, ipsi diaconatus officio decorantur. Sed ordini constituto necessarius erat locus in quo, tempestivis horis, Deo vivo et vero laudis hostie redderentur. Erat autem, in predicto vico, antiquissimum sacellum, idolatrie cultibus diutissime mancipatum, quod viri sancti contuentes, omni spurcicia mundatum omnique spiritali nequitia defensum, in Salvatoris nomine, habuere sanctificatum. His igitur expletis, urbem, summo impetu, omnes pariter adgrediuntur verborumque tonitribus ac signorum choruscationibus cives adtonitos insecuntur. Huic aciei nullus verborum apparatus valet resistere, hos assultus nulla ingenii machina propulsare. Pars populi maxima ad dedicionem convertitur et, deposito gentilitatis errore, salutiferis undis profunditur, grexque dominicus, paulatim succrescens, non in modicam turbam paucis diebus contrahitur. Jamque diaboli pars victa gemebat, quum quos ad perniciem dudum compulerat, ad certam salutem reverti videbat. Nec sufficit deitatis militibus civilis uberior rapina, sed universum suburbium felici vastatione perlustrat. Fervet obsequio rusticana simplicitas, et sub Dei summi hasta colla ponit humilima. Hinc quippe predicationum confligebantur gladiis, inde virtutum perterrebantur miraculis. Nullum enim opus impossibile vel arduum erat, ubi Christus infatigabiliter brachium extendebat. Ut autem dux tante milicie totam urbem unam confirmaret ecclesiam, in eminentibus saxis crucis fixerat impressionem, cujus indicium presto est usque in hodiernum diem. Dein, ne sancti ulla laboris intercederet mora, neve celestis principatus aliquo minueretur longore, dux religionis, felici successu elatus, et ob id majora debitis adgressus, in concionem socios advocat, et se sacratissimos apostolorum per quietem animadvertisse denuntiat. Ab his eciam subjungit responsum audisse, eos per mortem carnis ad coronam pervenisse et ut eis altare sacraret inpensius hortari et velle : dein imperitare ut alias ad urbes pertenderent, et populos ad vitam preordinatos celesti magisterio divinaque retorica edocerent. Que vox, ut venit ad milites sanctos, fid de tanto negotio felis contentio, dum quisque summo studio peteret ut, pretermissis aliis, sese ad opus edictum delegaret. Savinianus autem modesta leticia vultum soltiens, et tam pronis animis decentes gratias agens, Altinum et Eodaldum, proceres magnos, elegit ac secernit, eosque Aurelianis ad urbem, ut quod oraculo atque consilio ratum erat conflarent, emisit, hisque mandatur uti quamprimum, expedito negotio, remearent. Ceterum Potentianus atque Serotinus, hisdem magistri verbis, hisdem que adortationibus susceptis, Trecarum urbem territoriumque adeunt. Qui, parvo quidem tempore, sed plurimo confecto sudore, paucos sale condierunt legis dominice, quibus discessuri intra menia, in nomine aposlolorum templum sacravere. At fratres aliis pro viribus datis quod inpositum erat honus exportant, urbisque predicte nobilitate et plebibus talentum comissum erogant et fidei floribus non modicam credentium multitudinem coronant. Quibus, et jam sacris fontibus lotis, et pro tempore euvangelicis legibus instructis, sanctificantur quoque atria templi in honore atque memoria levite primi et martiris. Hinc autem digressi, Carnotensium fines adgrediuntur, in quibus, jactis religionis gravi difficultate seminibus, maximas animarum fruges adgregant, quibus et horreum sub titulo Dei genitricis, fusis benedictionibus edificant. Sed Quirinus, urbis prefectus, hinc deorum injuria lacessitus, inde pontificum querimoniis pulsatatus, viros sanctos primo graviter increpatos, dein gravius fustium reciprocatione contrictos, incarcerari custodia ferro vinctos jubet esse sepositos. At credentium grex niveus, dum sancta curiositate coartatos justos concelebrant, circumfuso satellite, motaque sedicione vallalus, nullo ordine, nullaque ratione gladiis obtruncatur, ac in effossi putei voraginem summa festinatione obruitur. Judex autem, quia hoc tirannide jusserat, cita morte corripitur, spiritui traditus cui servierat. At fideles qui neci superfuerunt, solutis vinculis, Dei famulos abire permiserunt. Sed quibus amplius placebant plage quam requies, nullo metu perterriti, sed de pena redditi fortiores, Lutecios adgrediuntur vivaci celeritate fines, ubi quoque, multa gentilitate perdomita, vico cuidam Christoilo divortium faciunt, in quo stabat nimie supersticionis atque vesanie fanum. Quo in loco, cum innumerabili populo, Agloadum atque Glibertum, summe nobilitatis ac eminentie viros, ad baptismi gratiam pertraunt, templumque cum simulachris suis, conibente vicinia, funditus subruerunt. Qua re pervulgata, Parisiorum preses, Agripinus, quia tantum deorum dedecus ferre non poterat, viros predictos cum maxima suorum multitudine necat. Nostri igitur duces, quos fines diximus ultro citroque pervagati, jacto seminario nove fidei, ad magistrum revertuntur, de tantis successibus gratulantes et leti. Ceterum Potentianus cum Serotino de sua expedicione regrediens, refertur que de talentis sibi commissis, lucra cumulaverant, qualiterque a Montanio judice gravi interminatione pulsati, a finibus sint tandem Trecassinorum exclusi. Saviniani igitur mentem non minima pertemptant gaudia, sanctam quippe cernit ecclesiam de profundo iniquitatis emergere, et fratres videt de pressuris et persecutionibus exultare. Reformato igitur exercitu, sanctisque conglobatis militibus, tempore lucano, verbi desudant administrationibus, et, in nocte, templa deorum subvertunt sacris orationibus. Grex morborum per miracula dissipatur, eger omnis cum plena sospitate revertitur, turba fidelium cotidianis augmentationibus constipatur. Inter hec, omni postposito timore, tres in urbis medio compaginantur ecclesie, quarum una Dei genitricis fulget in nomine, alia Precursoris gaudet honore, tertia prothomartyris redolet sanctitate. Quibus exactis, templorum quidem pontifices sua pessundari cernentes, et vere virtutis culmen paulatim erigi dolentes, sedicionem excitant in populo et religionis ministros pertrahi festinant ad tyrannos. Raptim itaque universi in senatum conveniunt et divinitatis testes suis nefandis aspectibus sistunt. Quos unde, vel cujatis missu, vel quid huc venerint, Severus Gallus, qui his locis, sub romano jure imperitabat, percuntationibus pulsat, et hanc ad eos orationem instituit ab universo concessu auctoritate permissa : Saviniane, inquit, qui novitatis hujus dux esse videris, justum decernimus te prius de singulis percunctari, ut tuis responsionibus audiatur quid credi oporteat, quive suo merito repudietur ; hujus enim vestre religionis formam hactenus habuimus inauditam, et nescio cujus numinis signa circumfertis et deorum culturam, que, a mundi principio ad diem hanc, cucurrit in romane majestatis contumeliam, adnullatis. A mundi principe quidem istud et editum non exiit, nec senatus decreto Dei vestri simulacrum inter alia locum sortemque promeruit. Cetera mundi numina cum aliorum bona pace coaluerunt, istud vestrum, aliis omnibus explosis, totum sibi vindicat mundum. Sed vestra quanta est ista dementia, qui, rebus tenues et pauci, romanis legibus repugnare contenditis ! Age ergo, ut paucis sententiam concludam, aut, relicto quem introduxisti errore, diis immortalibus libamina persolvite, aut suppliciis perferendis contumatia corda menbraque preparate. Ad hec Savinianus, nullo interminationis modo conterritus, sed superni lacerti extensione roboratus, ad judicis objectiones congrua responsa demollitur : Hebreorum, inquiens, gente sati, Jhesu Christi, salvatoris, sacro indicio ad veram salutem vocati, et de ministerio ejus divinitatis, qua Deus creditur et est, habundanter edocti, a Petro, nove ecclesie magistro et principe, quem jam romanis arcibus certum est presidere, huc directi, non errorem, sed certam salutis viam importamus vobis. Quid ergo mirum, si sanctitatis legem hactenus ignorastis, cum in Judea, tantum notus Deus omnipotens fuerit ? Pro confirmato etiam habetur, ut fateris, antiqui hostis seva calliditate in ipso mundi principio cumbinasse, cum primis hominibus dixit : Eritis sicut dii, ut plures pro uno colerentur et, rejecto Creatore, Sathanas a creatura, more perverso, timeretur. Pro minimo autem habendum est, si inde romana majestas offenditur, unde rerum creatoris et redemptoris majestas delectatur. Leges Cesarum ab ipsis procedere oportet, leges vivi Dei, angelico decernente senatu, ab ipso dirivare dignissimum est. Ceterum Dei nostri infinita magnitudo, qui celum terramque replet et habundat, in manufactis simulacris non habitat, potestatemque qua universitali presidet cum nulla dignitate participat. Quod nos paucos et dejectos asseris absurdum sonat, cum hinc nobiscum militet fallans angelica, hinc fidelium pene infinita contio per mundi fines ad hec eadem studia jamdudum distributa. Rerum inopes, vestram repulsam non erubescimus, qui christiana hereditate cujus sunt omnia possidemus. Et nisi olim moriendi per tormenta desiderium animis incidisset vestris, inmuridis aspectibus haec nostra tam munda turba more sinistro non adstitisset. Fiat ergo nobis quod ipse permiserit pro cujus nominis honore parati sumus majora quam minaris pati. Ad hec tirannus totus infremuit, et extra se ira pene pulsatus, Savinianum, qui in contumeliam publicam peroraverat, Victorinumque, qui pre ceteris verbis ipsius adclamaverat, fustibus graviter cesos, dein plumbo per tempora collisos, in carceris noctem jubebat recipi. Que quum non satis fecerant crudelitali, jubet etiam brachiis eos atque cervicibus ferreis nexibus inplicari. Tunc inter solemnia orationis verba que sancti in custodie tenebris persolverant fertur, Christus, supernorum civium maximo conventu vallatus, vinculatis apparuisse et eterne salutis viaticum, inestimabili claritate perfusus, obtulisse. Quibus expletis, lucis auctor viris disparuit, sed mire dulcedinis odor, fulgorque emisus locum tribus horis efficaciter ocupavit. Tunc sancti, divino medicamine foti, acceptique pene doloris obliti, hymnum pro tanta visitatione pariter persolvunt Deitati. Interea ab impiis mors piorum decernitur et quo modo exitii interire debeant judicatur. Data igitur eorum neci sententia, in eum vici locum a lictoribus deducuntur, in quo quondam ab eis ecclesia in Salvaloris nomine sacrabatur. Itaque, rogato atque impetrato orationis tempore, premissis que debita videbantur, salutares cepit Savinianus cum sociis hostias immolare, atque inter agendum non minimam que confluxerat credentium turbam, ut fidei libertatem invictissime tuerentur, sacris persuasionibus admonere. Et quia ejus discesio paratis qui se trucidarent imminebat, Potentianum omnibus qui divine rei summam pro se regeret, felici laude et summa celebratione conciliat, eumque dignissimum qui ejus vices administraret, cunctis plaudentibus, profusisque lacrimis, ipse conclamat. At satelles paratus ad necem ulterius moras non pertulit, sed ingressus templum, Dei ministros, apposito quodam puero, gladiis circumvenit et milicie sacrum ducem, inlisa capiti bis securi, humo exanimem stravit. Victorinus quoque cum puero capitis truncatione multatur, et consistens fidelium multitudo, patroni morte perterrita, fuga dilabitur. Ceterum superveniente noctis obstacula, fratres conveniunt et collecta martyrum membra, honore qui eis debebatur, in una ac singulari urna cumponentes, sepeliunt ; et merito, ut quorum corpora in momento defecerant, quorumque felices anime unum triumphum de mundo celo laureate perduxerant, unius quoque monumenti tegerentur operculo. Quorum ut florentia merita in fructum sacre benedictionis erumperent,languentium maxima multitudo, que breviex omni regione confluxerat, de concessa sibi celitus sospitate gaudebat. Nec hoc solo nostri pontificis beatitudo declaratur, verum et eminus posite gentes tanti beneficii preconiis invitantur ; et presentes, oratione conlaudibus fusa, quacumque debilitate gravarentur, saluti pristine reformantur. O felix martyrum temporalis vita felicior post mortem quies et gloria, qui nostre miserie exempti, cum mori videantur, cotidie vivunt per signa ; ordine quo dictum est tanti boni duce de medio ablato, et judice, velud re bene gesta et velud sue supersticionis obrutis hostibus, presumpta securitate, quieto. Potentianus cui sors consulatus pervenerat, cura vigili summoque studio cum sociis elaborat, ut ejus desidia nullam celsitudinis sue ruinam pateretur res publica. Et quam majoris est experimenti partum tueri imperium quam adquiri, post obitum Saviniani, neutiquam suis viribus parcit, sed ne quo lungo res commissa dispereat, sancte predicationis atque ad vitam exortationis studiis insenescit ; nec suficiebat quod cum sancto collega acri certamine confecerat, sed in dies partis adverse inrumpens municiones et castra quoscumque poterat fidei subjugare diabolo derogabat. Obstinato quidem animo ita bellum paratus conserere, ut aut plebem universam fidei legibus manciparet, aut vitam, ex precepto dominico magistrique exemplo per tormenta finiret. Interim Serotinus, levita, erga martyrum monumenta tanta se dilectione devinxerat, ut diem vel noctem nulla interpolatione transmiteret, quominus ibi fusis orationibus parentaret. Quem et nobilitas generis qua ceteros ante anteibat, et virtus animi qua universis preminebat, diu multumque ab hostium furore protexerant. Neque enim horum metu territus, obmitebat quin debilibus et egenis necessaria exiberet cum sacro medicamine cibaria. Hos quippe ne deficerent cibo refovebat et poculo, illos, quia defecerant, divo refocilabat anthidoto. Sed tanti boni cura et studium cruentam contraxerunt invidiam, que non qui eum enim quo ad judicis instimularet seviciam ; qui armatum subornatumque militem ad pescendam vir industriam submittit, quia de publico disperire metuebat vel argui. Satelles autem sese sollicite agens et omnes hominis metus subtili curiositate vestigans, repperit eum ad martyrum sepulchra vigiliarum sollempnia celebrantem et Dei laudes voce publica predicantem. Tantus amor circa sanctos, tantaque cura in animo egregii adolescentis insederat. Interrogatus igitur, fidem non inficiatur, ferrato circumfissus milite Christum publice confitetur, quatenus exalaret spiritum, fustibus permactatur. Cujus lacerum corpus Potentianus et socii ritu debito atque honore sepelierunt eo loco quo premissorum menbra tumulaverant confessorum. Per pauci fluxerant dies, cum urbis quidem nobilitas de propinqui morte non mediocriter tristis et anxia, ex consilii sententia edem super martyrem inclitam edificat, que a nostro quidem pontifice in concessu temporis, sub beati Serotini nomine, vallatur munimine consecrationis. Et quum martyrum numerosa succrescebat victoria, crescebat quoque egritudinum curatio gloriosa, nullusque pene eger ad sanctorum mausolea deducitur qui, salute inmunis, ad propria revertatur. Jamque cogebantur hostes, mira que fiebant cernentes, martyrum cineres venerari quos contemptui, dum adviverent, habuerunt et risui. Per idem tempus, diaboli invidia que sui mali intervallum non novit, acrius quam dudum, in reliquos Dei ministros excanduit, et ut mitterentur qui eos contumeliose ad senatum pertraherent incitavit. Quos mortis complices ad ducum sepulcra excubantes inveniunt, arreptosque cum tumultu acusato, impetu quo dictum est perduxerunt. Quibus mediis astantibus, preses hujuscemodi orationem instituit : Credo ergo vos, Galilei, salis cumpertum habere, jamdudum a romano decreto preceptum fluxisse, ut quisque hujus vestre fidei novitatem docuerit, vel susceperit, de vita debeat periclitari. Memoresque, opinor, vos esse oportet quod cum nos in vestrum exitium inperialia atque senatoria precepta urgerent, non statim ad vim neque ad arma decursum est, quod injuriarum ac iracundie perfugium esse solet ; quippe victi innata pietate, illatas diis immortalibus conscriptisque legibus dejectiones, adeo perpessi sumus ut eruta templa, fracta simulachra, cives in dedicionem vestram devenisse pessimo exemplo videamus, unde puto jam cumsequens est arma capere vobis que per vim eripere quod incauta pacientia cumsensum est pervadere. Itaque cum juxta vires sit vos vestraque in momento deterrere, ne nos precipitis consilii culpa respiceret, imitati modestiam solitam, vos adduci atque amice alloqui bonum provisum est et utile. Futura in manu vestra si ita sunt, Galilei, neque nos pigebit consensisse vobis, si modo sana mens est decretis salubribus priora male consulta corigere. Nam quanta clades et veluti contagio religionis vestre orbem romanum occupatura sit ; denique dolendam vestram vicem puto, quia uescio quo machinamento seducti, paulo post perversi dogmatis, penas subire cogemini atque ad ultimam dehonestamenti miseriam devolvi. An vos soli ignoratis ut affecti sint illi, quos olim magistros vanitatis hujus habuistis, vel que in dies preparantur vobis residuis ? Nunc si ex consulto animos ab hocerrore represseritis, inviolati fortasse eciam nunc manebitis, alio pacto non potest differri quominus dignis vestro merito suppliciis ipsi sudamini. Quapropter, dum adhuc res in manibus vestris est, etiam atque etiam providete, quodque vobis agendum sit subtili pertractatione discutite. Ad hec sancti viri pauca pro multis feruntur reddidisse : Sese videlicet indulgentie beneficiis non ingratos esse, nec tamen sententiam a dominis rei publice progressam unquam quicquam formidasse. Si ipsi vim moveant, vel ad arma concurrant, non resistere; sed paratos semper esse suppliciorum demollitiones subire pacienterque tolerare; neque enim deputandum seu ascribendum, si Deus suos quos respexerat, demoniacis casibus quibus servierant eripuit, quibus extinctis morteque compressis, mundum tamen non posse vacare ab his quos Christus ducesque ejus milicie quam plurimos, divinis legibus eruditos, studuerunt dispertire. Quod ipsi penas miseriamque dictitant, se summam gloriam et immensam felicitatem credere ac sperare. Duces suos quos de postera mundi miseria sequestratos, ad vite jocunditatem ignorantes emiserint, in conspectu regis eterni luce perpetua coronatos florere ; sese vivo ac vero Deo laudis hostias pleno desiderio immolare vellet, nolle umquam vanis simulationibus cervices inclinare, vel thuris vaporationes porrigere. Jam dudum facie mentis detersa puroque consilio, inrevocabiliter definisse nunquam metu mortis ab hac salutis rectitudine, vel paululum deviare. His acceptis, judex ut leo infremuit, iramque ex inimica sibi verilate collectam, ac sanctorum internicionem tota animi pertubatione convertit. Fustibus enim diutissime ex ejus jussione ceduntur, brachioque dextro sanctus pontifex contumeliose mutilatur. Dein, Redemptori inter supplicia hymnos solventes, eculeis applicantur, distensisque patibulo ignitum ferrum ac flagrantes lanpades lateribus suggeruntur, unguium eciam evulsione exemplo crudelissimo laniantur ; sed interim ab oratione non cessantibus, divinitus emissus angelus astitit et viros a pena solvens, inlatos dolores sacro fomite palam detersit. Qua de causa laudes quoque debitas summa veneratione solventes, ferri stridore coartatos presidis dementia in carceris umbram recipi jubet. Reclamante quidem urbis nobilitate cum populo, injusto fieri hujuscemodi portenta judicio, judex vero, sedicionem verens populi. Urbano, vicario ceterisque hujus officii ministris precipit uti in sanctos urbe edictos protinus animadverterent gladiis. Tum, nescio qua providentia ducti, ad loca decessorum ossibus sacrata et os pertrahunt, comitante maxima civitatis multitudine virorum ac mulierum, quos pontifex noster non cessat obiter docere, nec morte trepidus, ad vite premia sacris suadelis invitare. Sed postquam quo ducebantur perventum est, tempus orationis indultum obscerantes, ut specierant consumunt, his quoque expeditis, flexis poplitibus, capitalem sententiam patientissime suscipiunt. Et, ut plus mireris, revoluto anni curriculo, diem quo Savinianus decesserat, morte sacratissima consecrarunt. Quorum examines artus ne qua populi veneratione percolerent, feris et avibus cruenta victi sevicia, exposita reliquerunt; sed quorum anime celi palatiis utebantur, justum non erat ut immundo pecudum dente membra tangerentur. Nam divinis vallationibus inlesa, ab his qui superfuerant fideles reverenter collecta, sepulcris quibus digna videbantur, christiano ritu, sunt tradita. Mirumque in modum factum est, ut, quos viventes fidei unitas devinxerat, morientes pro Christo, unius agelli contegerent et rudera.