In illo tempore, designavit dominus Jesus Christus et alios septuaginta duos discipulos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus ; et reliqua. Hujus sancti evangelii lectione intimatur quod Redemptor noster duos ex LXX designaverit viros, hoc est, ab ea multitudine credentium que pene innumerabilis apparebat elegerit, inquibus et major scientie prorotina pollebat, torrentior facundiae fluvius exundabat, sanctitatis privilegium eminebat. Per copulativam autem conjunctionem prumptum est animadvertere cum supernis duodecim ecclesie pastores elegisse. Bini et bini mittuntur, ut duo maxima precepta populis predicentur. Precedere, jubentur, ut, preparato itinere, ad corda fidelia deitas subsequatur, ut humane messis agricola rogetur ad metendum operarios mittere inperaturus. Quum et illa profusa et illi perpauci esse demonstrantur, quod hodie fieri valde necessarium est, quippe tales nobis male merentibus mittuntur qui messem dominicis horreis colligendo non inferunt, sed immundis animalibus avibusque in agris conculcanda relinqunt. Animarum quoque innocentiam servare jubentur, ut, trahentibus pro Christo lupis, etiam non reclamaretur ; pecunie saculum ferre ; prohibentur ne aut mens ad temporalia occuparetur ; aut salutis verbum sub signaculo coarcetur ; honera seculi per penam projiciantur, ut expediores, stadia preceptorum percurrant. Nudo vestigio discunt abire, ne de alternis morticinio suam infirmitatem studeant emunire ; ab ovantium salutatione suspenduntur, ne spes laboris non eternis sed, volubilibus inplicetur. Pacem, sine qua nullum virtutis opus exsurgit, domibus offerre docentur, que super filios ejus ibidem requiescere perhibetur. Quod si forte hostili subreptione subducti defuerint, doctor pii operis emolumento non carebit. In filiorum pacis domo mansio conceditur, et ex necessitate eisdem victualibus frui non prohibetur. Sancti evangelii verba, fratres, quod abunde patet, celeritate nobis possibili transcurrimus, quum priorum dictis nichil deesse quod addere valeamus, nec his exactis nova reponere sanum estimavimus. Brevia de magnis excerpsimus, non tamen ea que per Spiritus Sancti organa edita creduntur invidiose subtulimus. Absit enim quicquam superponere quorum altitudinem nec extenso collo possumus pervidere. Nec id a nobis inceptum est ut sermonis festinitatem jactemus, cum liquido constet, quod ea que illi scripta reliquerunt vix intenta indagine videamus ; quippe quorum diligentia studii muniebatur beneficio virtutis cujus videlicet que rerum inmunes industrie conciliabat purgatiores. Immo illo fonte madebant que beatissimos ut res judaicus error complutos autumabat. Age ergo et cujus regi gralia hoc opus auspicatum sit animadvertat dilectio vestra. Quidquid enim de supra relatis viris videtur dictum esse ad nostrum Savinianum, qui illorum cummilito fuit, studium est dirivare. Unde palam est intelligi cujus quanteque majestatis vir iste fuerit quem ex omni carne ille vir summus provisor secreverit, hunc denique sacrosanctis conversationibus, predicationibus, mirificis operibus. Piis passionibus candidatis post resurrectionem apparicionibus interfuisse omni luce clarius specimen tenet. Et quis sanum sapiens, vel levi ambiguo eo loco istum adducat, quo nascentis senalus ecclesie divini amoris pariter et ardoris poculis excandebat. Cum selectis igitur contra lupinas acies a pastore dirigitur, atque cum eisdem ad eum inlexus et immundis animalibus propulsis gavisus revertitur. Auditur nichilomninus ab eo non tantum bis letari oportere, sed eo pocius quod nomina celo scribenda promisere. Celebrata igitur nostre redenptionis ebdomade, cum mundi dominator, quod de virgine sumptus erat, celis inferre disponeret, ad oliviferi montis juga provectus, manibus elatis, hunc cum mundi principibus benedixit, eique docendi ministerium hac batizandi officium strenuus imperator cummisit, et ad summum ecclesie gradum ejus fidele ac perseverans propositum intuens, promovit. Denique, cum duodecim divine milicie duces mundi subjugandi provincias exciperent, brevi cui tanti ordinis cura cummissa fuerat, castris miles strenuus concessit Savinianus, eique cummilitones quos prona benivolentia suo contubernio adsciverat bene sollicitos. Tum, cumfecto antiocheno bello, romanas acies fidei rebelles cuneus iste adgreditur, nec mundi singularem principatus apicem armatus fide reveretur. Ibique, devicto Symonis prestigio, et cesareo pene certamine superato, quum rebellionis complices gallica rura commoverant, ad eos reprimendos Savinianiis consul a Petro dirigitur, et, ut totam Galliam subjugaret, ei provincialiter imperatur. Suscipit tantum negocium vir egregius et preceptionis divine non immemor, nec, oblitus correpta tantarum intercapedine viarum, non tamen iter agendum a Dei opere cessans, sed aliud tendens et aliud procurans, tandem ex divino consilio cum sociis Senones apulit. Ubi, quante amplitudinis majestas eo tempore floruerit, operum cumdicio vetus ostendit. Hic ea replicanda non estimo, quum in eo libello terminantur qui de sancti hujus passione inscribitur, sed tamen ut breviter universa tangamus. Viri isti urbem modo miraculis terruerunt, modo sancte predicationis jaculis perstreperunt, modo minarum terribili tormento cumcusserunt, modo vere virtutis arietibus impulerunt. Cessere principum vectes, moti sunt plebis lapides, ruit victa speculatorum circumspectio ; idem demonum falsa et ludificatrix tintio. Maxima populi pars ad fidem, facta deditione, cumvertitur, tamen ad sanctorum agones experiendos reservatur. Hec dum Senonis aguntur, vicine civitates rumore salubri excitantur ; nec solum pulsantur auditu, verum eciam ipso concutiuntur et actu. Mittuntur quippe sacre legionis ductores qui, circumjectarum urbium incolas ab infidelitatis munimine dejectos, devotos redderent et fideles, sicque sacris legibus tota pene Gallia subditur et tante victorie competes, gloriosos nostris artibus induxere triumphos. O Felix Senonum civitas, non tantum romanevirtutis victoria, quantum sanctorum intenta ad bonum meritum industria ! Filii quippe tui capitolinis cessere custodibus, sed tui victores Christi jugum vicinis inposuere urbibus, et merito his metropolitana auctoritate precellis quas tui sacratissimi presules divinis mancipaverunt eloquiis. Horum iniciata legibus, respersa sanguinibus, dotata corporibus, roborata suffragiis, nec prejudicio plecteris iniquo, nec prestigio dementaberis adverso, nec subcessore circumvenieris inpudico, nec suggillatore subpontaberis, subposito. Age ergo, et horum celebrem redde diem quorum miliciis obtinere meruisti requiem. Hinc psalmis cumcrepa, inde melis resulta, induere candidis, sacris indusiare segmentis, gemmas revela purpureas, et cerauniatas deterge sandapilas. Quicquid decori fabricatur in Dei honore exponatur, nocturnas cerei vincant caligines et in luce clara devotionis refulgeant faces ; frequenta diligenter martyrum sollemnitatem, ut his ducibus celestibus festis inferre cuneum merearis triumphalem. Non est parvum meritum cui tale refundas obsequium, quippe horum formis accensi patres conscripti per jura sacre posteritatis tua menia decoratum paternas leges tuendo recrearunt et fessa agmina ad divinam miliciam incitarunt ; quippe velut in nocte cumcubia vicissim fulgentia exoriuntur sidera et pro fulgoris quantitate terrena propulsant umbracula, itaque tante virtutis fortissimi imitatores et imitationis constantissimi predicatores alliis nature jure deficientibus alii supervenerunt, locumque decedentium non superbie fastigio, non anbicionis subornatu, sed cara populi exactione et coactione occuparunt. Inter quos Ursicinum primum ponimus, qui, quanto prioribus majorum fuit, tanto sanctitate fecundior heres emicuit ; hic, ut tanti qui tantum diligentes adserunt, comtenporaneus Hilario fuit, multaque pueritatis testimonio cum eo certamina pertulit. Qui, magno sue virtutis merito, nomen sortitus est ab urso ; quippe hoc animal in naturis dicitur habere ut mel plus celeris apetat et informia natorum corpora lingua prolabendo figuret, et in assiduo incubitu examinis spiritum vitalem infundat. Hec viro tali facile conveniunt qui eloquia Domini, que melle designantur, in ore semper habuit, et editos sacra regeneratione filios rudes legis predicationis lingua formavit, et fide formatis spiritum qui vita est tribuit. Hunc sequitur Ambrosius qui vocabulum quoque a celesti nectare quod ambrosie nomine suum philosophie duces dignati sunt traxit, quo poculo etheree potestates jungi predicate sunt. Sub his oritur Agricius qui, quia agrorum cultores accrassantium infestatione pastorali auctoritate munivit, hac apellationis nota dignus claruit. Huic quoque Eraclius sustituitur cujus nomen erilis gloria latinum de greco transfertur. Hic quum magistri vestigia, quantum mortalibus fas est, moribus impressit, ceco a nativitate, sub Christi invocatione, oculariam dignitatem restituit. Hic oritur Paulus, Eraclii germanus, non solum sanguine, sed et operum actu. Hic et precessoris germanitate et virtutis inmitatione Christi operosius dicto pastoraliter rexit ovile. Apparet Leo, et naturali virtute transgredere alios, terre pestes et animi viribus minus perfectas posterne fortitudines. Ingenite ne obliviscaris clemencie, et, prostratis hostibus pacientie beneficio, parcere disce. Tu solus inter ceteras saltuum feras amplexeris munia et maciem corporis castigata representas inedia. Unde quoque noster Leo et clemencie bono penitentes fovit, et abstinentie rigore carnis exuberationes edomuit. Artemius vero adeo primi parentis cumdicioni, proximus fuit, ut avibus que pennarum suffragine se cito nobis subtraunt, imperaverit, et unam parasitorum scurrilitate cum sumptam orationis ambitu, ne vel levibus injuriam fecisse videretur, reformavit. Jam nunc proferamus Lupum, non raptorem, sed fidelissimum custodem ovium, regibus atavis editum, summis virtutibus indutum. De hoc plura dicere supervacaneum, ducimus, quum de vita ejus gloriosa conscriptus palam est libellus. Hujus in loco Emmo substituitur, qui precedentibus sanctitate nichil habet inferius. Urget, nos magnus Wlerannus, nec de suis amplius reticere patitur. Hic, relicto senonice sedis fastigio et alio sibimetipsi subrogato, divino pulsatus oraculo, Tresionum apostolus factus, eosdem ab infidelitate conversos fideles reddidit et devotos. Cujus historie libellus, quo superest, qui non patietur ignorare quod dicimus, querentes. Veniamus ad anachoritam Ebbonem, natione Ternoderensem, civium suorum fortissimum defensorem. Hic enim et ac eas potestates animi virtute superavit, et urbis infestissimam obsidionem vehementissima congressione perprotrivit. Super est nobis Aldricus, vir singulari sanctitate preditus et pastoralis cure administrator industrius.