ITEM PASSIO SANCTI POTENTIANI, ARCHIEPISCOPl ET MARTYRIS, SUCCESSORIS SANCTI SAVINIANI. Si dignum et salutiferum esse constat mirabilem Deum in sanctis suis velle predicare, absque dubio indignum et iniquum esse creditur, ea, que Christus per eosdem sanctos suos misericorditer et mirabiliter operatur, qualicumque modo ad noticiam hominum nolle perducere, quia quamvis, ut Apostolus dicit, signa non fidelibus sed infidelibus dentur, quo tamen plura piis sanctorum precibus miracula fieri sancta gratulatur ecclesia, eo plura, Christo in sanctis suis potenter operanti, laudum sustollit preconia ; et quorum meritis splendor divinorum mirabilium frequentius inradiat, per eorum orationes, sese supplicum devotio fidelium Christo adtentius commendat. Nec impune reor tanquam aliquid superfluum audiendo respere quod divina pietas nostri miserendo dignatur erogare. Quo circa ex multis et magnis beatissimi Potentiani virtutibus, vel pauca commemorare, mentis quidem est devotio non digna et contempnenda, ut credimus, describendi relatio. Qui non inmerito per divinam Providentiam Potentianus est nomine vocatus, quia potenter agendo et virtutibus insistendo, multos ad fidem Christi perduxit et persecutorum rabiem gloriosus martyr effectus, fortiter superavit. Fuit enim ipse, et beatus Savinianus, primus Senonensis ecclesie episcopus, atque sanctus Altinus ex septuaginta duobus discipulis qui, sicut evangelium narrat, ad predicandum missi, signis et virtutibus, favente Christo, insignes extiterunt, et in fines orbis terre verba eorum exierunt : Ecce, inquiens Dominus, dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici, et nichil vos nocebit ; et signa eos qui crediderunt hec sequentur : In nomine meo, demonia eicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit : super egros manus imponent et bene habebunt. Hac, nominati dilecti et veri Christi discipuli, Savinianus videlicet, Potentianus, atque Altinus, accepta potestate, cum multos infirmos sanitati restituerent, et, non tam verbo predicationis, quam signis et virtutibus, quoscumque possent ab herrore revocarent, princeps apostolorum, Petrus, eos leniter ammonuit, ut Galliam idolatrie cultui deditam diabolo auferrent, et regiregum Christo munus acceptabile afferrent.Cujus ammonicionem ut tantos ac tales viros decebat saluberrimam judicantes, mox iter in Galliam Christo duce et rectore, sunt adgressi, sanctum et dignum Deo opus fideliter impieturi. Tandemque, post orridam et longissimam viam, Senones civitatemque,et majore ceteris Galliarum urbibus populis frequentia pollebat, et simulacrorum superstitionibus plus sordebat, tanquam fortissimi milites Christi pugnaturi, expetierunt, parati inibi commorantes, per predicationis officium, aut Christo domino subdere, aut gloriosa morte vitam finire. Venientes ergo ad ipsam famosissimam et populosissimam urbem Senonis, non cessabant nocte ac die populum a cultura demonum abstrahere, et in unam que in Deum est veram et catholicam fidem coadunare. Jam vero, multis per predicationem illorum ad Christum conversis, cum beatus Savinianus pontificalem quam a beato Petro illuc destinatus acceperat, contra incredulos strenue et inconstanter potestatem exerceret, gladio percussus, per martyrii penam perpetuam migravit ad gloriam ; ipsaque civitas, que tunc eum primum meruit habere patronum, habet eum, nunc et usque in seculum, apud Deum pro se intercessorem propicium. Huic mox in episcopatu successit jam dictus nomine et merito, Potentianus, pastor bonus, predicator egregius et omni bonitate conspicuus, qui, cum in eo quem ceperat predicationis ardore studiose et avide persisteret et nullo tempore cessaret, bonorum omnium invidus diabolus, incredulorum animos contra illum incitavit, et famulum Dei, quanta potuit celeritate extinxit ; sed quia preciosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus, quem extinguere voluit, per martyrium magis vivificando, ad celestia transmisit, ubi cum Christo sine fine sicut sol refulget. O vere beatus et ter quaterque beatus, qui, ut in celestibus posset letus in perpetuum manere, non dubitavit libenter pro fide Christi omnia tormentorum genera sustinere, atque ad ultimum persecutoribus cervicem prebere, et pro futura presentiam admitere. Audierat enim a Domino quia qui invenit animam suam perdet illam, et qui perdiderit animam suam propter me, in vitam eternam custodit eam. Cujus venerabile et sarictissimum corpus, pridie kalendarum januariarum, exanime factum ab infidelibus, quidem est avibus et bestiis ad devorandum projectum; sed, providentia Dei qui diligentes se perpetuo custodit, permansit inlesum, a fidelibus vero oculte, propter metum paganorum, cum veneratione collectum, tanquam preciosissimum margaritum in suburbio predicte civitatis juxta ubi precessor ejus quiescebat, ad conservandum sepulture mandatum, ubi, ejus pie intercessionis obtentu, tot et tanta curationum genera divina noscitur contulisse clementia, ut ea singillatim nulla mortalis percurre sufficiat eloquentia. Sed, ut absolute et breviter dicam, non minus carne solutus quam antea vivens in carne virtutibus claruit. Nam demones ex obsessis corporibus effugavit, cecos illuminavit, surdis auditum restituit, claudis gressum reddidit, manus et reliqua, suo officio, destituta membra reparavit, febrem quoque vel aliam quamlibet infirmitatem patientibus et nomen illius inclamantibus, opem sui levaminis impertiri non distulit. O felix et omni laude dignaistius martyris momentanea passio, que tantis postea facta est sanitatis reparatio ! O beata et admirabilis Potenciani potentia, que et in celis illum perhenniter coronavit, et in terris nobis venerabilem adjutorem exibuit.