De quatuor latronum insidiis qui vigilantia sanctorum ne quid furarentur sunt repulsi. Pervigil providentia sanctorum hunc locum dies et noctes custodientium quanta sit, non solum fidelibus custodibus, verum etiam latrocinia inibi facere temptantibus frequenti ostensione manifestatur. Quod nunc in subjecta ratione fiet omnimodis probabile. Dublicato binario numero, efficitur quaternarius numerus. Hoc ergo numero quaternario latrones quatuor, improba cumfidentia audaces, tetre noctis obscuritate fixi, quatuor noctium tempore infra hujus monasterii abdita sedanculum ocultantes dum attoniti prospiciebant, ut furum se habet furtiva natura, custodes aecclesiae obdormisse secure in utramque aurem, de occultis latebris silentio egredientes ad januas chori adproperabant, sua audatia freti. Videbant autem chorum repletum monachorum multitudine et pertingentes ordinati usque ad altare quod septem graduum supereminet ascensionis scansione. Hoc autem dum cernerent, furtivis oculis retro referebant lente pedem usque ad latibula quo se oculere soliti erant. Post aliquantulum spatii dum redeunt, eodem modo sicut et in primis, eorum repletum fratribus conspiciunt. Tum vero mala mens malus animus illorum inusitando inter se hec verba loquendo refert : Miro modo valde nobis stupendum est si isti monachi ita semper sunt pervigiles ut non in suis lectis aliquantulum somni capiant, sed semper psalmis et orationibus assidue intenti deserviant reddendo excubias sanctis. Quiescamus denique paululum, nam fortassis habeuntes abibunt et nobis furando tolli quod cupimus permittent. Tercia vero vice, ut inter se sermocinando contulerant, eos dormiturum abisse rati, festine procedunt ad januas chori. Prospiciunt eminus ut inantea quod esset repletus chorus monachorum psallentium caterva. Tunc ergo penes se considerantes non esse mortales monachos, sed sanctos Dei vel angelos qui taliter totibus noctibus noctem ducerent insomnem, frustratosque se esse et inminutos sua spe et non posse pertingere ut inde aliquid furtive sublegendo diriperent, perveniunt tandem dicendo ad hunc finem : Transeamus migrando ex bis sedibus ne comprehensi atrociter pereamus et penas nobis digne debitas luamus. Nam jam pene quatuor noctium spatia frustra consumpsimus dum inepte furari cupimus quod non licet nobis tangere vel uno digitulo furto asuescere manus. Et enim nos semper vivat vivere rapto et alienas res furto invadere et domos potentium vel mediocrum violando invadere et penes illorum pre sumptuose diripiendo infrangere. Accepto ergo ad invicem tali consilio, recedunt protinus infecto negotio a sancti Petri monasterio. Eodem vero die quod egressi sunt ab hoc monasterio, comprehensi a judicibus et duriter miseri miserrime excruciaturi, ore proprio sunt confessi quicquid stilo vel penna currente digestum est in paginis et sic interiere suspendio suspensi.