Preterea ex Milidunensi opido quedam paupercula puella, nomine Ingelberta, una cum genitrice propria sanctorum expetiit limina, curriculo siquidem vecta, quod vilis robur asselli preducebat, utpote omni compagum solamine desolata. Victus enim vestimentique supplementa ostiatim subtentabatur, tabescentesque doloribus inediaque artus miserantium alimoniis refovebat. Tanta namque suggestionis inportunitate cunctis erat nocta, quanto absque multorum, juvaminis ope nequibat vivere. Porro, data optione, cepit anelare de industria sanctorum martyrum subsidia, quo debilitati sue inferrent medelam. Accita itaque matre : Desidero, inquit, propicii martyris, sancti Saviniani, ceterorumque sanctorum adire sepulcra ; nec demorabor, inquam, adipisci per illos mei animi vota. Accensa illius mater verbis, tantam spem peragit promptius ; subinlatamque obtutibus ipsorum, supplex, cervice adorat cernuo, ut adsint ei patrocinando. Pavimento itaque inherens diutius, Deum pietatis adfore sensit sanctorum interventu. Mox igitur cita salus preeunte immanitate doloris, atque innovatum anhelo spiritui gaudet auxilium : vibratur ardens animus ad plurima, matremque advocat voce dulciflua : Adesto, inquam, genitrix letabunda, que me tacens ab umo sustulisti terrulentam. Postquam ergo feditatem membrorum virtutis decore mutavit Deus, illustrata sanctorum juvamine, cucurrit in officio pede, matremque reciprocat continua voce. At illa accelerans properat, factique ignara, quo scabellulos perdidit, inquirit tremula. Uno, inquit illa, sub ictu, michi divinitus collata est salus. Sepsere illam quamplurimi, spectatque plebem erecta circum fluentem, ac sibi congratulantem ; omnium enim connexa opinione subitam adepta est sanitatem. Puplicitus itaque odorum personat clamor, gratias referens Deo, vigente sanctorum martyrum patrocinio.