Igitur sicut et insignis doctor,Paulus dicit: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco ; ita iste preciosus martyr vita vivens non solum bono odore repletus fuit, sapida scilicet doctrina predicationis et miraculis mirifice famosus flagravit ; sed etiam, in hac sui translatione corporis miro odore redoluit. Omne etenim hoc monasterium ita odor suavissimus ad plenum perfuderat, ac si fuissent in eo omnis generis aromata et universa opo balsama. Nam et, infra quindecim dierum spatia, omnium ingredientium intra monasterii septa nares obplebant redolenti suavitate, sicut et imprimo ejus transmutationis die. Nam quemadmodum sanctum refert evangelium, dum beata Madelena Maria, fracto alabastro, unguentum nardis spicati preciosi super caput domini Jhesu Christi recumbentis effudit, et domus repleta est ex odore unguenti, ita, pene favente gratia ipsius redemptoris, factum est in hac preclara translatione egregii martyris Saviniani. Etenim duorum sacerdotum monachorum corpora et vestes, qui sanctum corpus de loco plumbeo levando ponere meruerunt in capsa ubi nunc habetur, plurimis diebus ita flagrabant, ut nectareo odore perfusi putarentur. Porro cum maximo honore dignitatis et reverentie hic preciosissimus martyr reverendus est ab omni cetu plebis mortalium, qui tam mirifice celesti sublimatur gloria quod intelligendo perpendere non potest hominum intelligentia.