Miserationis Dei clementissimam misericordiam,quam penes regionis nostre situm, pro merito sanctissimi Martyris Saviniani, nobis Deus clemens rector concesserit,arbitror pauculis verbis futurorum memorie commendare. A Pascha enim Domini, que est sollempnitas sollempnitatum et glorie decus omnium Christianorum, non stillaverat penitus de coelo pluvia, et marcebat humus crebris scissionibus fixa usque in diem translationis ejus. Die ergo quo sublevatum est corpus supradicti martyris de loco antiquo propriae pausationis, descendit pluviarum copiosa habundantia, et terra privata est siccitate sua. Datur nunc patenter intellegi, quod respexerit Deus humilitatem pauperum suorum per martyrem Savinianum, merito sibi gratum, et afflictam patriam penuria pluvie plene relevaverit gutarum defluentium inundatione. Sicut etenim in prothomartyris Stephani inventione, terra nimio estu arescens aruerat et ipsius precibus et meritis in vigorem pristinum et diu desideratum convaluit, et germen fructiferum protulit ; ita, in translatione hujus nostri protectoris, accidit, modo mirabili, ut sicci aeris humor liquescens, terram opulenter irriguaverit, quo fructum huberem reddens, habitatores et agricolarum labores multiplicans miris modis exhillaraverit. His etenim geminis luminaribus mundi diverso tempore seculi orantibus, misericordiam terre celi profuderunt, et omne animal quod satis est super defecerat, ad reducem vitam reddiit quam non separabat.