De lampade vero, que ante sacrum ejus corpus ardere consuevit noctes et dies et ante aliorum nobis innumerabilium sanctorum membra in cripta que lapidum volubilitate constructa consistit et arcubus sustentata decenter stabilitur, aliquid narrare, ut vox videntium testatur absurdum non debet videri. Sepenumero accidere solet ut pigricia custodis lumen lampadis deficiendo decidat, et derepente inluminata clarificos ignes emittat. Et non tantummodo una hora vel die lucem clarissimam emittere dicitur, sed trium dierum spatio et totidem noctium tenebras pellere. Hec igitur lampas sanctorum divinitus plerumque succenditur et, sine infusione olei, tunc scirpus clarissimum lumen emittit, ita ut lucidius splendeat quam cetere lampades quas manus humana oleo superfuso inluminat, licno liquore malefacto igneque suposito ; hoc vero Deus sui imperii nuper fecit qui, in hortu currentis seculi, solem radiis implevit ad repellendas mundi caligines, ut semper suos sanctos dignanter clarificet ; ut cognoscant omnes cernentes quam preciosa et cara apud Deum in celis illorum est merces. Refert narrando venerabilis papa Gregorius huic miraculo ex parte aliquid consimile, si non ex toto. Nam in quadam ecclesia, post ejus sacram dedicationem, in qua se interfuisse commemorat,egrediens edituus ecclesie, lampadibus extinctis, post trium horarum spatia, dum rediit, ardentes repperit. Quas non bene se extinxisse estimans, sollicitius extinsit. Iterum autem, clausis januis, ascendens, post aliquantulum regressus, lucentes clarissime repperit. Intellexit autem hoc divinitus fieri, ut lucide claresceret quod ille qui dixit: Ego sum lux mundi, ab ea ecclesia tenebras que sunt opposite lumini exinde pepulisset. In hac autem ecclesia, non suasponte custos lucernam ardentem extinguit ; sed negligentia deficiens ardere non desinit, celitus infuso lumine, clarescit spatio unius diei ac noctis, vel plus aliquantulum temporis. Item, non dissimili tam lucidae virtutis fortunio accidit, cogente inopia olei, de inproviso nostrorum quidam fratrum, cujus faciem cum nomine novimus, verum hic obtentu ejus nominatim non designavimus causa necessitatis, ut dissimus, ejusdem lucerne extinguens insufflavit luminaria quadam die, tribus vicibus, que sic divinitus suae claritatis per singulas vices reccepit lumina, ut quantum incuria fratris extinguendo diffinierat, magis inluminans subministraret celestis divinitas. Virtus hec tua, Christe, qui in sanctis tuis mirabilis conditor mirabiliter operaris. Etenim cuncta que athletae tui stupenda patrare videntur, tua sunt per que eis et recte fidei incrementum misericorditer stillatur et inudi operis exercitium saluberrime confertur. Qui scintilla amoris tui eorum prius pectora subtiliter tangis et igne demum perfecte dilectionis eciam, usque ad mortem pro te perferendam, exuris. Erga quos tue pietatis dispensationis agam, ut, quanto eis tribulationum acerbitas illata exaggeratur, tanto probatis premiorum merces amplior rependatur, quantoque, crassante persecutione, atrocior infligitur poena, tanto presidente retributore gloriosior eis conceditur palma. Imploramus clemenciam tuam, bone Redemptor, ut, sicut his pro tuo nomine agonizantibus superandi tribuisti constantiam, ita nobis in te confidentibus preceptis tuis obsecundandi prebeas efficatiam. Largire nobis eorum gesta ita revolvere ac memorie inculcare, ut bonorum actuum passibus audita persequamur, quatinus exemplis salutaribus summe perfectionis commertia reportantes, eorumdem contubernio perfruamur in celis, quos sincera devotione veneramur in terris, qui vivis et regnas, per omnia secula seculorum. Amen.