De ceco ibidem inluminato. Ad tantam sollemnitatem cum cetera plebe cecus quidam venit, qui virtutem martiris in sua inluminatione persensit ; orat namque ut Christus de teste ostenderet, quanti apud se meriti esset, et, si ea res que fiebat illi placeret, quibus semper enituit miraculis declararet. Oculi ceci lacrimas fundunt, et in martiris acie fidei lumina surgunt, humilitatis supplicatio celum penetrat, et divinitatis faciem ad misericordiam inclinat ; miles invictus ducem implorat, et agit ut et nunc militie mercedem reddat ; ostendit vulnera, labores enumerat, numerum sudorum recenset, et quantum sibi pro his debeatur docet. Proximi ceco in oratione junguntur, et quod per se nequit, lacrimarum conlatione meretur ; de celo latens medicina dimittitur, et oculorum scabies manu pietatis abstergitur ; videns cecus socios contuetur, et quod dudum desperaverat sese habere miratur. Salvatoris clementia conlaudatur, plebs viri saluti cum gratulatur, martiris reverentia in augmentum dilatatur. Talibus hec dies insignis adjacenti populo constat esse sollemnis.