De pallio et capite Sancti Saviniani martiris. Dum igitur, ut indicatur supra, corpus hujus pretiosi martiris Saviniani transmutandum venerabiliter revolveretur de loculo plumbeo, alias transferendum, repertum est pallium quo erat involutus, multis labentibus annis, totum ex integro quasi novum : caput vero illius, quod est decus istius nostre patrie, quasi contritum plumbatis dextro in tempore fuisset. Due autem percussure, que fuerunt plage gladii, sic sunt adhuc sanguineae, quasi recens sit ipsa percussio : ita ut a cernentibus non sine infusione lacrimarum vix intueantur. Quod autem martirii coronam vere idem beatus pontifex acceperit, testimonium illi usque hodie perhibet sanctum et venerabile caput, et sanguis adhuc recens apparens per ejusdem capilis percussuram. Porro inventio corporum sanctorum martirum Gervasii et Protasii, que facta est a sancto Ambrosio, episcopo Mediolanensi, ut ipse beatus sua propria manu scripsit, narrat eodem modo in sarcophagis marmoreis ipsos repertos recenti sanguine perfusos, quasi eo die ipsorum capita gladio fuissent cesa. Verum caput nostri martiris tribus percussionibus gladii ictum, due usque ad presens manent cruore sanguine ; terciaque, ut putatur, gloriosam mortem intulit, nil habet sanguinei cruoris.