De translatione eorumdem et quibus temporibus sint translati. Beatorum igitur martirum sanctissima membra, Saviniani scilicet et Potentiani sociorumque eorum, in eadem Salvatoris Domini ecclesia, per manus quidem fidelium,convenienti in loco fideliter sepulta sunt, preter venerabile corpus Serotini martiris, quod convenienter a parentibus fuit humatum in alia basilica seorsum. Dum eorum igitur cineres, per multa annorum spatia, in loco eorum quievissent, ut diligentior eis cultus et reverentia a populis exiberetur, translati sunt a venerabili Wenilone, predicte sedis antistite, in basilicam beati Petri, apostolorum principis, sibi contiguam ; cujus etiam pro foribus et in cujus fundis eatenus jacuerant. At domus et edificiorum fastigiis excellentior, et divinis obsequiis celebrior habetur, presertim cum monachorum inibi degentium sollicitudo sollemnibus in ea votis et assiduis meditationibus regulariter instaret. Habita est autem hujus translationis festivitas, tempore quo nobilissimis Francorum sceptris très incliti principes auguste recordationis, Hludovici Cesaris posteri, Hlotharius scilicet, itemque Hludovicus et Karolus preerant, anno quoque regni ipsorum sexto, anno vero ab incarnatione Christi octingentesimo quadragesimo septimo, indictione decima, XIIII kalendis novembris. Quod in festivitate eorumdem translationis voces angelice in celo audite sunt. Nec reticendum quod nocte vigiliarum, cujus succedente die veneranda patrimonia transvehenda fuerant, voces angelice ab astris, velut chori psallentes, humanis auribus intonuerunt. Pontifex namque Wenilo venerabilis ad celebranda vigiliarum sollempnia illuc vespertina sinaxi una cum frequentia cleri processerat. Quibus religiose subpletis, et antistite ad urbem regresso, celestes exequie per noctis spatia sunt subsecute, cujus modulationis harmoniam non tantum monachos, sed et quosdam vulgi ibidem excubantes auditu percepisse perspicuum est. Verum arbitrantes voces hujusmodi humanas esse opinantesque quoslibet religiosos ad cenobium pro instanti festivitate confluere, qui tam jocundo strepitu fungerentur, rursumque stupentes cur intempestive noctis silentio adventum maturarent, exploratores circumquaque dirigere studuerunt ut quorum excubie essent experirentur. Missi autem, cum, loca vicina perlustrantes, neminem reperirent et nichilominus melodie suavitatem sine intermissione audirent, celestis officii exequias esse meminerunt. Ubi evidenti judicio ostenditur quod angelica societas eorum sollemnitatibus pio favore adesse voluit, quos secum Omnipotentis imperiis strenue paruisse cognoverat, eorum agendis et gaudiis indeficientibus interesse festinavit, quos ineffabili tripudio optimis studiis invigilasse perspexerat. Possidet deinceps predicta basilica piorum martirum corpora Saviniani scilicet, Potentiani, Altini atque Eodaldi pariter et Serotini ; spiritus autem aeterne recompensationis compotes paridisiaca amenitas continet ; gratulatur pro tantorum Patrum fenore temporaliter Senonum civitas, pro quorum tripudio Jherusalem perhenniter exsultat celestis. Ad horum tumbas popularis aula, preces et vota exposcitura, frequenter confluit : quia, ipsorum interventu, et artuum languores sospitatis levamine recreantur, et cordium vires perpetuis dapibus saginantur.