Provida dispensatione paterne caritatis actum est, sicut cunctis secundum evangelicam veritatem, viam fidei incedentibus liquido patet ut lapso per inobedientiam homini per filium patri coetemum et consubstantialem subveniretur quatinus natura humana ad eternitatem condita que pari modo ut angelica et celestis ad imaginem conditoris creata est et, per prime prevaricationis culpam, in eodem homine viciata per eum in novitatem spiritus et agnicionem ejus qui eum creaverat reformaretur, qui, ut Esayas ait, non patitur in eternum perire quod condidit. Hoc namque adprobat Apostolus, ita dicens : Propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos Deus, filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut adoptionem filiorum reciperemus. Ipse quoque Dominus in Evangelio : Sic, inquid, Deus dilexit mundum,ut filium suum unigenitum daret. Unde Dominus, homo factus per uterum intacte virginis, mundo visibilis apparens, dispensacionis sue misterium ante secula eterno suo consilio dispositum, in fine temporum conpleturus mirabilem se mundo exibuit praedicationis sue semina Israelitice plebi quam de Egipto transtulerat pie disseminans verum dominium miraculis choruscantibus se declaravit et verum hominem humana paciendo absque peccati contagione vera de se credentibus innotuit. Elegit denique de mundo et collegit discipulos qui, gloriam mundi calcantes et omnia que ejus sunt toto animo relinquentes, voluntariam quoque paupertatem amplectentes, secuti sunt eum in quibus predicationis sue et doctrine plenitudinem uberius imponens divinitatis sue cognicione copiosius inflammavit et calcandi eis potestatem super serpentes et scorpiones et super omnem virtutem inimici dedit. De, quorum numero, secundum evangelicam veritatem, duodecim elegit, quos precipue apostolos nominavit. In quibus sancte ecclesie fundamenta locari sacramentorum celestium misteria complevit omnia quecumque audivit a patre nota eis faciens, quatinus eorum predicatione mundus divinitatis sacramenta plenius cognosceret ut autem perfectioni predicationis nichil deesset et alios septuaginta duos designavit quos binos ante faciem suam misit intra Judee fines, ut ait Psalmista : Quia notus in Judea Deus, in omnem locum, quo ipse erat venturus, gemine caritatis virtutem in eis assignans que fidelium mentes preoccupare debet in quibus Deus mansionem habiturus, per contemplationis studium aliquando est venturus. De quorum collegio atque numero beatum sibi preelegit Savinianum, ex Judeorum gente progenitum et legibus ab ipsis infantie cunabulis pleniter imbutum, et equalis meriti venerabilem Polencianum, eorumque socium,sanctum Altinum, ad catholice fidei culmen erigendum. Quos, quamvis ad officium predicationis ante secula predestinaverit, mittendos tamen apostolis reservavit, ut per eos sonus predicationis divine in omnem mundi latitudinem exiret, qui predicandi evangelium omni creature potestatem acceperant atque dominice resurrectionis testes preelecti erant. Conpletis igitur redemptionis nostre misteriis Passionis videlicet dominice, resurrectionis et in celum Ascensionis, post Sancti Spiritus in igneis linguis perceptionem,sancti Apostoli, predicationis verbum publice assumentes, Hierosolimam doctrina fidei repleverunt, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen; quicumque verbum predicationis eorum suscepissent. Multiplicato ergo fidelium numero et invalescente Christiane fidei doctrina, beatus Petrus, apostolorum primus, cum jam (in) romane arcis cathedra resedisset, beatum Savinianum et Potencianum cum aliquibus sociis, ad Gallias predicaturos direxit. Qui beatus apostolorum princeps, post multiplicatam fidelium segetem Hierosolimis, Antiochenam adiit ad ecclesiam eamque parili ortamine instigavit, ad percipiendam fidei obedientiam.