DE BENNINITATEDEI SUORUMQUE SANCTORUM, IPSO SANCTO SAVINIANO IN TESTIMONIO ET DIVISIONE MATRONE PREFATUM CLERICUM AB EO INTERFICI. Fratrum infimus omnium, tuo jussu, domne Gerberte, et pater venerande, accersitus accessi, valde amirans tuum velle. Sed, audiens tuam preceptionem scribere niti meum ingeniolum excellentia, funditus contremuerunt ossa mea ; presertim cum tam gloriosum et sanctissimum nomen tanti pontificis, scilicet Saviniani, nec eciam nuncupari dignus sum. Quante humanitatis pietatis ac misericordie erga suos salvandos existit alumpnos, tam agresti explicare coner stilo, pape maximum pondus ! Quam nugax bajulus sevissimum pelagus, quam parvula lintris tantas procellas navigando transfretare. Verumtamen si ortamenta adtendamus patris benedicti imperium jubentis eciam si nostras excelluerit vires, oportet patri obedire spirituali. Idcirco velim nolim-ve,parebo tibi ut olim. Si mens humana secum volvendo diligenter tractaret, clemencia creditoris ac redemptoris nostri, quam pia atque benivola erga se refulget, omni laudum preconio non nunquam suam cessaret extollere magnificenciam. Quippe cum ipse sit dominus omnium incommutabilis et indeficiens esse quod est ante secula ob prothoplausti piacula, nostre fragilitatis defectione adsumpta, ne perpetualiter interitemus, sibi nos univit in gratia; utque inter filios Dei possemus computari, precio proprii cruoris nos redemit rosei. Nec eciam cum peccando fraudis instinctu diabolice rectitudinis suorum preceptorum ab hinc quam frequenter deviaverimus tramite non statim puniendo nos exanimat. Sed pie flagellando ad veram penitenciam expectans, nosque a pravitatibus nostris converti mallens, salvari providet pius et clemens. Unde et Apostolus : Nos, inquid, omnes vult salvos fieri et ad agnicionem veritatis venire. Non solum autem ille, verum eciam ministeriales spiritus creaturam vanitatis esse subjectam, nutu disponente divino, ingemiscunt. Quod Doctor gencium provide considerans ait : Scimus enim quod omnis creatura ingemit et parturit usque adhuc. Ac si diceret: Non celum non terra, non mare, non aliqua inrationabilis creatura, scilicet angeli qui, sicut gaudent super penitenciam agentes, ita dolent super converti nolentes, si autem isti, fragilitatis nostre nature per incorruptionem expertes, taliter nobiscum pati experti sumus, quanto magis sanctos qui, per humanam naturam corporali specie dudum nobis conformes, jamque mundanas pressuras, carnis fragilitate calcata, perhenniter jam victuri exultentin gloria, credere debemus esse sollicitos de salute nostra. Enim vero formidando suspecti ne quod per mundi evaserunt contemptum deputemur suplicio alios ad caritatem et humilitatem, alios ad castitatem, quam plures denique possessis suadent ad largitatem, non nullos vero ut exerceant digna Deo pedes retrahere coripiunt a malo, nunc verbis blandissimis, nunc increpationibus diris, denique visibiliter aparuisse verberibus luce clarius experimento didicimus,utque vera fore non hesitetis unum de multis in medium ducamus. Prefatus liquet sanctus Savinianus,ecclesie Senonensis fundator primus, ejusque, dato proprio sanguine, pastor optimus, cuidam suo canonico apparuit vultu angelico. Quem ter vocans nomine suo : Odo? Talia precepit ei exortando: Ut suum scilicet sacellum pro vetustate semirutum, quod quondam eliminata omni idolorum spurcitia, Deo famulandum dedicaverat,aut redintegrare, seu renovando in Dei suoque nomine dilatari salageret.Qui secundum evangelicam assercionem cum gaudio mox suscepit verbi ammonicionem. Silicet tanquam semen in lapidem allidens natum aret, quod non habet humorem, ita pullulando minime fructificavit. Nempe germen audite ammonicionis non remansit in radice caritatis. Et hujusce modi sancti Gregorii metuens verba, terrenum edificium, expensas colligendo, construitur, celeste autem edificium, expensas dispergendo, ad illud sumptus facinus si non habitat colligamus ad istud sumptus facimus, si non habitat, non colligamus; ad istud sumptus facimus et relinquamus prorsus regnuit pro Christo dispendere temporaliter sua, item eadem que supra retulimus iterans suadendo apparuit ei secundo et lercio, nunc verbis, et aliquando minis, corque suum increpando avaricie coarctari perpendens addidit quasi sub jurejurando asserens. Ut quecumque suo monasterio graciam edificandi largiretur nec eciam dolioli minimi ligaminis retribucione frustaretur sed secondum divinam sponsionem centuplum remuneraretur. Cujus cor durius adamante permanens noluit promereri de mammona iniquitatis ut amicos reperiret in die retributionis. Demum igitur, per opaca noctis silentia, quedam matrona fidelissima, quasi in extasi posita, contemplata est divinitus ipsi clerico ymnos matutinos celebrandos procedenti ad exitum porte castrensis sanctum antistitem, ense evaginato, obviasse, atque manu dextera vibrante, medium cerebrum feriendo multasse. Spiritalis cujus visionis portenta confestim revelavit accidentia. Octava namque postmodum die, letifera circumvallatus peste, viribus corporis cepit repente destitui, ac, incommodo ingravescente, debitum carnis solvit universe. Ut profecto detur intelligi quod illos qui, suadentibus sanctis, bene agere contempnuerunt per blandimenta ipsis intervenientibus velut hunc interficiet ulcio divina prestante domino nostro, qui vivit, etc…