DE SS. SAVINIANO, POTENTIANO SOCIISQUE, MARTYRIBUS. IIIIX kal. novembris, Senones civitate, natale beatorum martirum Saviniani, Potentiani, Altini, Eodaldi, Victorini, et Serotini, cum sociis suis, sub Severo duce, pridie kalendarum januariarum. Hic tamen venerabilior habetur sollempnitas ipsorum, quando corpora eorum sancta in ecclesia Apostolorum translata sunt, et angelice voces in celo audite sunt, sicut in translatione eorum legitur. Investigare divinorum operum gesta, ad perferendum aliis uti quedam luminaria, religioni est operam dare, et incrementum bonorum exercitiorum augere. Quare concupiscibilis est cura, ut quedam res non nullorum veridicorum autorum relatione comperta, non, ut unum nequam servo talentum ad fenerandum creditum humetur, sed, sicut boni pervigilisque provisoris duo, alia duo lucra talenta dispergatur, quatenus vel amor regulares ad sanctorum reverentiam incitet, vel, quos pravitas ad nequiciam armavit timor divine ulcionis, ad id quod devitant bonum provocet. Universe quippe vie Domini, quodam testante, non carentes misericordia, consulunt homini, eciam per flagella, quia unde temporaliter alter punitur, inde alter per gratiam Dei metu perculsus corrigitur. Sic que, ut vulgariter loquar, sapienter agite qui lapsum alteri periculosum sequens ipse declinavit. Verum ad premissa comprobanda ponetur hec sententia. Quidam clericus, Odo nomine, notus tam persona quam patria et genere, beati Saviniani sociorumque ejus martirum, que ab ipsis iniciis fidei gentis nostre, expulsis idolorum spurcitiis, sacraveratur (sic), ecclesiae sacerdos pariter et edituus fuit, unde tenaci manu maximum questum pecunie temporalis congregavit. Quem ad heredum suorum credebat de die in diem provectionem augere, quos quoque hereditario jure eidem ministerio, quod divina lege prohibetur, autumabat confovere. Verum aliter evenit; quippe nequam intencio Deo et martiri beato displicuit,et, ad declarandam hominibus ejus duriciam cordis, consilium sapiens promovit. Nam, nutu Dei, suadentibus religiosis quibusdam, ipsa ecclesia, nam senio deficiebat, gratia meliorandi diruitur ; cui operi quod sui oficii erat preesse disponitur. Sed cum amplior suo velle tanta fabrica quibusdam, opportunitatibus inruentibus metituret a cementariis quibus quodam nubiloso damnabatur damnatu, ut res exigebat, orditur. Cepit, quodam cum murmure, que opportebat suppeditare, et inter suos quos amicabilius credebat, ceu de proprio suo proficeretur, conqueri et injuste satis sollicitari. Cumque in his sollicitudinibus in stratu posito, et, ut ipse retulit, non plene soporato, beatus martir Savinianus, ultra humani ingenii capacitatem palleatus, astitit, et tantam majestatem reverenti; quia lux ei socia solis jubar precellebat, clementi voce dixit: Age, age; noli metuere, sciens et credens te centuplici recepturum fenore, vel minimum munusculum quod in mee expendes opus ecclesie. Quo dicto, disparuit, et, quia illud vas carneum que super se sunt spirilalia vidit, febris per dies aliquot in valetudinem pertulit, unde tandem convalescens, cunctis quid, vel qua dere passus fuerit, retulit. Verbo sancti jussa formidans, opus agere distulit, a tenacitatis rapacitatisque congerie cor non conspescuit. Corigibilem item aliam ulcionem divina maiestas. sancti sui pro merito adjecit, heredibus illum omnibus privavit; sed nec sicut Pharao ille vecors a perversitate cor adamantinum molliri vel qantulum qumque voluit. Nam si saperet, castigatum secum gratiarum actione, et morti non traditum diceret. Quod cum facere devitaret, et opus ceptum, eodem modo quo et antea, non de suo, sed de aliorum impensis, murmurioso corde vixper annum mense uno operarisineret, illud quodestivumopus fiebat, pluviis et grandinibus hyemalibus detectum et indefensum dimitebat. Qumque,per dies singulos, ab his quibus eciam pravitas tedio erat, corrigeretur et martyris visio, vel ammonicio cum amissione heredum a nonnullis objiceretur, idem perseverabat bona…sibi dicentes devitabat. Jamque historialiter in illo apparebat, thesaurizat, et ignorat cui congregat.