VITA S. ROCHI EPISCOPI AUGUSTODUNENSIS Incipit vita beatissimi Rochi episcopi et martyris Lectio prima. Sanctus igitur Rocho eum perfectae vitae sanctitate et diversarum in se gratiarum charismata largiente Domino cognoscimus, illud quod adhuc sanctitatis culmen deerat, Domino spirante ac populo eligente, promerui ut sacerdos ac pontifex Aeduensis ecclesiae civitatis omnium pastor eligeretur. Cujus sanctitatis fama dum per diversos ecclesiarum erumperetur accessus, non solum ipsos adversos ecclesiae terminos, sed et ad vicinarum urbium fines, adhucdum factum est ut haec fama tenentis imperatoris aures attingeret. Cui filis a spiritu immundo correpta graviter vexabatur : a quo posset erui beatum Rochonem fama celeriter repraesentatur, ac ille venerabiliter de infelici exitu miserunt filiae. Ille vero confisus in Domino, in oratione arte prosternitur. Nocte quadam sacris hymnis canticisque spiritualibus puella est ante se ducta ; et misit in os puellae digitos, et nequam spiritum a corpore abegit obsesso. Ad miraculum : imperator cernens, immensos auri argentique cubillos offert sancto sacerdoti. Quae ille execrans ut refutans, obtinuit ut Aeduensis civitas, quae tributa specie despendebat, in auro dissolveret. Lectio secunda Beatus Rocho fuit monachus Aeduensis et episcopus, jejunans multum, et non comedebat nisi panem hordei et aquam tribulationis, et legem Christi praedicabat et ejus servitium faciebat. Postquam rex illius terrae misit ipsum in exilium in quadam rupe cujusdam insulae vocatam Affricae, quae rupis erat in deserta insula infra mare; et fuit ibi quadraginta diebus, ut fame moreretur. Postquam haec fecisset, custos ejus cotidie semel videbat beatum Rochonem in aere et videbat maximam claritatem circa illum, et amittebat visum propter illam claritatem. Lectio tertia. Beatus Rocho vero non comedebat cibum corporalem. Quod postquam vidisset custos, haec domino suo nuntiavit. Et tunc dictus rex ipsum fecit proici in mari. Quem de mari Dei miraculo ad portum deduxerunt tali hora qua fuit projectus in mari, et eum exivit a mari, beata virgo Maria apparuit et, confortans eum. Tunc beatus Rocho tale donum requisivit a Domino, ut omnes colentes et venerantes suam festivitatem seu ejus memoriam agentes, numquam tempestatem paterentur nec potestate inimici detinerentur. Cui beata Maria dixit : Quod postulavit datum est tibi desuper. Lectlo quarta. Post haec in diversis partibus mundi legem Domini praedicavit. Ad ultimum rediit ad terram et suam civitatem, scilicet Aeduensem, et ibi decessit. Accidit autem quod die sui obitus in dictam civitatem cecidit tempestas valida ; et ideo cognoverunt gentes se deliquisse, quia ejus sepulturae non interfuerunt et diem sui obitus non sollemnizaverunt.sanctus vero Rocho, impleto vitae suae tempore in ipso itineris miraculo migravit ad Christum et sepultus est in urbe sua. Et forsitan, ut plerumque homines murmurare solliciti sunt quid praegratulantur dicens non potest hic haberi inter sanctos pro uno tantum aperitione mirandum. Nam si pependit illud quod in evangelio ait: Multi dicent in illa die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine daemonia ejecimus virtutesque multis fecimus ? et tunc respondens eis dicet : quia non novi vos, profecto intelligitur quod magis proficit ad tandem virtus egressa de tumulo quam ea quaeque dicam jecit vivens in mundo : quia illa vere ita fieri poterunt per assidua munditiae occupationis impedimenti, haee vere omnes labe ad liquidum merentur. Lectio quinta Ergo illa ut credimus quae sanctus Rocho, nam hoc spiritus operatus est oblivioni data sunt, nunc ad nostram notitiam pervenerunt ea quae hic in mundo aspeximus oculis expertisque simus vel quae a fidelibus cognita cognovimus declaramus. Tempore quo sanctus Rocho episcopus Aeduensem ecclesiam regebat, quidam scriptor in adolescentia detegens graviter aegrotabatur, ab eo plerumque dilectione nimia beatificatur, et quo paternis ejus esset. Erat enim valitudo eum nimia stomachi putredine ac febre correptus. Dixit matri suae : Credo inspirante omnipotenti Deo quod, si ad basilicam beati Rochonis deportaveritis me, recuperabo sonitatem. Illatusque morbus ad tumulum, fusa oratione eum lacrimis, leniorem ac saniorem se sentiit quam cum venerat. Reversusque ad domum que febre corripitur. Lectio sexta Quadam vero die [cum] gravius agere coepisset eumque febris asperior solito aggravaret, et utrum evadere et dubius sub forte jaceret, accedens ejus genitrix ait ad eum : Maestum hodie, dulcis nate, sum nimirum habitura diem, cum te talis detineat febris. Et ille : Nihil, inquit, prorsus obsecro ne timeatis ;sed ad Sepulcrum beati Rochonis pontificis iterum remittite me. Credo enim et fides mea est, quia virtus et merita beati Rochonis tibi laetitiam et ·mihi tribuet sanitatem. Qui productus ad sepulcrum beati Rochonis pontificis, precibus et meritis ejus, Domino Jesu auxiliante curatus a febre, ad domum rediit laudans et glorificans Deum. Lectio septima Quid plura ? Ut accidit quod quadam die quidam presbyter vidit hominem bladum flagellantem, dicit ei : Festum beati Rochonis pontificis est hodie et [non] licet operari. Cui respondens dixit quod satis transgredierat alias et adhuc transgredieretur, quasi contemnendo. Et confestim facies illius rustici retro conversa est. Qui tunc fuit ductus ad ecclesiam coram altari sancti Rochoni eum quadam retorta ligata in collo ejus. Et ipse deprecans sanctum Rochonem et petens indulgentiam, statim per Dei gratiam et misericordiam facies ejus conversa est in pristinum statum. Lectio octava Post haec contingit quod quidam homo portabat de campo suo bladum suum in festo sancti Rochonis. Cui aliquis presbyter probibuit ne illa die faceret talia. Et ille homo respondit : Antequam veniat Rocho, ego bladum meum ad domum meam deportabo. Tunc boves ejus et currus et bladum aperta terra intraverunt abyssum. Et jam non est diu quod venerabilis pater Girardus gloriosae memoriae episcopus Aeduensis nuper defunctus aperuit ejusdem beati Rochoni tumulum et invenit sanctum corpus ejus interrum et anulum ejus in digito et vestimenta pontificalia cum quibusdam sana et illaesa. Lectio nona Cum maxima veneratione et reverentiam, multis lacrimis fusis prae gaudio, sepulcrum gloriosissimi episcopi et martyris Rochonis diligenter consecravit. Iterum autem cum corpus ejusdem gloriosissimi sancti in ecclesia cathedrali post translationem ejus fuisset venerabiliter collocatum, videlicet super quattuor columnas lapideas, in quadam cappella, per gratiam Dei de auro deaurata et argenta et lapidibus redimita, et infinitus populus in dicta ecclesia ob amorem et reverentiam beati martyris quatriduani mortui, cujus corpus apud Aeduensem civitatem requiescit, per Dei gratiam converset, impulsum dicti populi capsula cum corpore dicti martyris Rochonis super populum cecidit ; et neque capsula aliquid laesionis habuit neque populus super quem cecidit, quamvis immensi esset ponderis, aliquam laesionem vel modicam sustinuit, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui eum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.