Quidam etiam puer vocabulo Heriboldus ex villa, quæ dicitur Mediolanum, gravi vexatus febri in eadem ecclesia post migrationem beatæ Reginæ una nocte quievit, ac postridie incolumitatis inde reportavit gaudia. [2] Alius quoque cæcus ex Tusiaco villa, in eadem Alesia ecclesia tantundem quievit, mane vero altero in cæcitate permanente oculo, alter illuminatus apparuit. Quod forte ideo contigit, quoniam plenam non promeruerat fidem. Unus ergo idemque homo & testis extitit suæ infidelitatis & efficaciæ tantæ Virginis & martyris intercessionis : nam qui meritis illius unius oculi receperat visum, posset utrius utique, nisi ejus duritia impedisset. [3] Alius quidam ex Rhemensi villa febrium ita laborabat incommodo, & visceribus tumidis ac pallore luridus, ut putaretur morti vicinus. At cum ejusdem loci presbytero duobusque ex eadem villa servientibus revelatum esset, ut si ex pheretro beatæ Virginis a Fratribus ligni particulam impetrasset, illico sanitatem reciperet ; Fratresque cognovissent, quod per quietem fuerat demonstratum, haud difficulter, quod poscebat ægrotus, tradiderunt. Sic ligni portiuncula superposita & veram visionem ostendit & meritis beatæ Martyris sospitatem reduxit. [4] Pene exciderat, quod repente, dum ista superscriberem, memoriæ occurrit, quod ab eodem tunc venerabili abbate Egili, nunc Metropolitanæ Senonum episcopo mihi relatum deperire non patior. Erat quidam in eodem monasterio venerabilis Frater, Evis vocabulo, matura ætate, calculi diuturna laborans infirmitate. Hic post elatum sanctæ Reginæ corpus in ecclesiam occultius oraturus, ut solebat, accessit atque inter alia morbi, cujus fatigabatur incommodo, remedium flagitavit. Quid pius Deus faceret, quam quod Martyr fidissima exoraret ? Concessit clementissime atque firmissime : namque illi post finitam precem usque ad terminum vitæ beatæ Virginis & martyris meritis beneficium duravit indultum. [5] Strictis his breviterque comprehensis, quo effugeremus tædium lectorum atque justum fastidium, ut ad laudes Dei & Sanctorum ejus, bonorum studia excitemus, paulo superiora repetamus, quæ nostris pene temporibus contigisse celebri plurimorum relatione cognovimus. Priscis sæculis crebra, imo continua apud memoriam S. Reginæ fiebant miracula & quamquam essent illustrissima, nullis comprehendebantur litterarum monumentis, sola relatione seniorum junioribus tradebantur, arbitrantibus universis, hæc numquam defutura, atque in nullo se melius diuturnitati prospicere, quam si nova & recentia semper expectarentur, nec caveretur, ne vetera obsolescerent præsidio litterarum : sed ut solet contingere & suppetentia quæque vilescunt. Longa securitas peperit incuriam, ut beneficia Dei, quæ meritis beatæ Virginis divinitus percipiebantur, in contemptum venirent ac merito rarescerent. Verum perseverante bonitate Dei, quæ supergreditur mortalium improbitatem atque pigritiam, sibi tantæ Martyris victoriam non destitit publicare, ac non redivivam apud se, sed continuam a longo sæculorum spatio demonstrare. [6] Atque ut, quæ dicimus, gestis veracissima comprobemus : quo tempore cœnobio sæpe dicto Apollinaris abbas præsidebat, quidam cui erat nomen Vulgario, habitator Alesiæ quondam civitatis, nunc villæ, debitor duorum modiorum vini, accusatus a Semenone presbytero parrochiæ sancti Euphani, qui... ad Brannonem præpositum cœnobii ejusdem loci sponte voto maledictionis se obligans, dum foris esset in atrio, sacrilegas contra sepulchrum Virginis manus tendens, his verbis usus est : Si, inquit, debitor sum hujus rei, .... justo Dei judicio protinus lumen amittam oculorum. Sicut imprecatus est, sine mora contigit : mox enim lumine privatus, usque ad vitæ metas in cæcitate permansit. Terruit ergo reus præsentanea ultione punitus id cernentes vel audituros : ipse tamen perpessione supplicii, quantum colligi potest, indignationem Domini non placavit : perjurium enim lege Dei prohibitum, non est mirum, si aliquando corpus debilitat, quando, quod nullus sapiens ambigit, animam quoque cruciat. Quam sit ergo studiose cavendum, etiam hoc judicio comprobatur. [7] Cum præesset Pipinus rex Aquitanorum, imperatoris Ludoguici filius, præfatæ civitatis locum transiens occupavit & juxta ecclesiam B. Reginæ hospitium sibi exhiberi præcepit. Quidam vero principum ejus apud villam Dolocas hospitatus est, quæ ab Alesia quondam civitate duobus miliariis separatur. Tum aliquis satellitum ejus quendam Flaviniacensis cœnobii famulum, Unradum nomine, violenter opprimens, gladium ei & sagum ac cætera sustulit indumenta, suoque sodali tradidit asportanda. Ille vero cum spoliis sibi traditis, formidans judicium regis, præcessit cum sagmatibus, ne valerent sublata restitui. Sequenti die præfatus prædo una cum domino suo regem adiit & ab eo, quem oppresserat ac spoliaverat, interpellatus, simulans se juramento purgare, nil eorum se gessisse, pro quibus accusabatur, interposito nomine B. Reginæ firmavit. Statimque cum clypeo & lancea in terram corruens, in atrio memoratæ Virginis, in quo stabat, exanimis simillimus jacuit, donec certo nuntio directo ad sagamata, deferrentur spolia, & illi, cujus fuerunt, redderentur : sed nec siquidem perjurus meritam ultionem evasit, sed postera die terribiliter expiravit. [8] Ea quoque tempestate hostium equitatus adveniens, Alesiæ confinia occupabat : hinc territi habitatores circumcirca degentes, plebeiorum equitum timentes ferocitatem, alimenta sibi præparata ad ecclesiam sanctæ Virginis deportarunt, sibi ejus virtute servanda. Prædones questi, dolo sibi sublata, unde vitam tolerare deberent, & cupientes sumere pœnas a rusticanis, qui sua compulsi necessitate ab aspectu se opprimentium removerant, ad ecclesiam congregantur non oraturi, sed vim, ut destinarant, facturi. Repertum presbyterum cum clericis suis ante januam dictis minacibus terruere, alii permoti religione, ut ad ecclesiam potius ingrederentur, præcepere. [9] Sacerdos ilico cum clericis comitantibus oratorium ingressus, Sanctorum suffragia postulare, præcipueque S. Reginæ virginis, quam ibi velut præsentem venerabantur. Signa quatiebantur, letania fiebat instanter : quædam etiam anus, Gunsa vocabulo, insolito permota tumultu, tumulum sanctæ Virginis terebat, & quasi quiescentem excitatura, magnis inclamabat vocibus adjutricem. Diaconus quoque, Lantfridus vocabulo, mente confusus per fenestram jactatis lapidibus percutiebat sepulchrum, omnisque populus una voce Dei protectionem ac beatæ virginis Reginæ suppliciter efflagitabant. [10] Interea quidam superbia elatus violenter ecclesiam ostio fracto ingredi tentans, quasi directus pede impulit, atque continuo justo Dei judicio divina oppressus ultione, indignum indulgentia Dei spiritum dignissimis suppliciis exhalavit : reliqui vero absque Dei reverentia & beatæ Virginis, alimoniam aliis servatam usibus diripientes, equis imposuere. Jamque temporis discessum parantibus instabat ultio & desperatos irremediabiliter puniebat : nam vincula saccorum solvebantur, ipsi quoque sacci scindebantur, equi etiam aut subito lapsi expirabant, aut exterriti diffugiebant. Itaque prædatores nihil aliud, quam ignominiam reportarunt.