Solemnitati hodiernæ, quam de Beatæ Reginæ Virginis corporis susceptione concelebrat, Fratres Charissimi, vestra devotio, adiungitur nova Translatio, qua ipsius ossa veneranda de ligneo vase in argentea reposita sunt Theca. Gratias itaque debetis Virgini, immo illi cui certaverat ipsa Domino & Deo ; quia quod prædecessorum vestrorum delatio per multorum temporum prætermisit curricula, hoc hodie adimplevit vestræ votivæ devotionis vigilantia. Quam siquidem sit inhonestum tam sacram Virginem in ligneo iacere vasculo, testatur ipsius passio vel vita multiplici tormentorum genera referta : testantur & per eam quam plurima facta miracula. Corpus enim quod virginitatis condecorat candor, conderorare debet argenteus color, quia quę per argentum signatur puritas, in Regina fuit mentis integritas, quam irrumpere nequivit persecutoris minax atrocitas. Ea siquidem quam avertere a fidei, quæ omnium virtutum mater est, proposito nequivit persequutoris nequissimi terror, æquulei pœna, virgarum laceratio, timendi carceris horror, virginei corporis dilanians membra, auro, quod omnibus metallis pretiosius est, condecoratam debet habere thecam ad tuititionem vestri, representans vobis sui corporis gemmam pretiosam. Quia igitur susceptionis ipsius Virginis diem celebratis, celebrare & diem suæ Translationis, in qua ossa sua videre mervistis, manibus tetigistis, & ad protectionem, ut dictum est, vestri, in thecam auro argentoque politam reposuistis. Rogate Virginem ut intercessionibus vobis subveniat, ab insidiantibus vos eripiat, pestes & crimina a vobis submoveat, & de hoc transitorio mundo in illud non transatorium nos transferat Regnum, in quo vivit, ipse cum Rege Cælorum per omnia sæcula sæculorum.