Sanctæ Reginæ virginis martyris translationem libenter memoriæ commendamus, quod eam divinitus procuratam minime dubitamus. Siquidem rectores partim sæculares, partim in religioso habitu sibimet succedentes, impliciti variis negotiis, passi sunt venerationem tantæ Virginis obscurari, quam eos oportuerat ad laudem Dei pluribus obsequiis celeberrimam reddere. Huc accessit etiam custodum negligentia, qui vel imperitia, vel incuria, suppresserunt signa, quæ ad declaranda & commendanda merita Martyris enituerant & quæ jam vix tenui relatione vulgantur. [2] Id cum venerabiles monachi Flaviniacensis cœnobii, in cujus potestate vel vicinia situs est locus, ubi certaverat beata Martyr, & requiescebat, ferrent ægerrime, translationemque instanter & crebro deposcerent ab his, qui præesse videbantur, & quidam verbo promitterent, opere nullus impleret ; nutu Dei evenit, reverentissimum virum, cui nomen erat Egil, ex monasterio Prumiæ, ut nunc dicitur, insignis rex Carolus arcessiret, stabiliendæ religionis gratia ; qui eidem Prumiæ, quamquam propter reipublicæ turbulentum tempus laboriose, tamen strenue aliquamdiu præfuerat, & prætenta imbecillitate corporis, tempore Lotharii junioris vacationem obtinuerat, & ibi quietus residebat : quique se totiens evocantis instantiam, votumque sancti desiderii pollicentis, differre ulterius non prævalens, sui regis permissu & metropolitani Treverorum, ad cujus diœcesim locus ipse pertinet, licentia canonice sumpta, contulit se tandem ad præfatum regem gloriosum Carolum. [3] Qui benigne hunc, ut decebat, excipiens, Flaviniacum ei monasterium commisit, quod diutissime sæcularium sibimet succedentium regimine fluctuabat, ut illius laudabili conversatione statum, quem optabant devotiores, recuperaret. Qui antequam eo accessisset, audita fama Virginis martyris, hoc per se desideravit effici, quod a pluribus dilatum vel neglectum compererat. Ac primum ab eodem rege impetrata potestate, & ex ejus jussu ab episcopo Jona, qui Eduorum gubernabat ecclesiam, efficiendi, quod cupiebat, auctoritate potitus, Fratribus cunctis gaudentibus, maturavit exequi propositum. Siquidem triduano Fratribus indicto jejunio, duodecimo Kalendarium Aprilium die, assumpto secum Salocone episcopo, qui vices Jonæ agebat, & tantæ rei explendæ gratia convenientibus Fratribus, oratorium beatæ Virginis & martyris adiit. [4] Et instante fine diei, psalmis & supplicibus aliis orationibus auxilium divinum implorans, letaniam facere præcepit : ipse vero ligone sumpto, terram, qua tegebatur sepulchrum, moliebatur dimovere. Hoc miræ magnitudinis repertum, superinjecto pallio exornavit, & totam noctem cum Fratribus pervigil, ut par erat, humillima supplicatione consumpsit. Mane reducto, abbas sacris indutus & Saloco episcopus, qui vicem Jonæ præsulis, ipso jubente, susceperat, cæterique Fratres, qui jam frequentes convenerant, divinum suffragium suppliciter exposcebant. Ergo abbas & Saloco episcopus sepulchrum adiere, & saxeum tegmen tantæ magnitudinis, ut vix annisu multorum boum adduci posset, summa facilitate permoverunt, cunctis hoc favore Dei exhilaratis & præ magnitudine illius a lachrymis temperare non valentibus. [5] Hic ipse abbas, pio affectu permotus, hymnum Te Deum laudamus, excipientibus Fratribus novem, inchoavit ; & ita de dispensatione feliciter exoptabile votum provenit, ut dum corpus sacratissimæ Virginis in feretro reconderetur, plenitudo ingredientium Flaviniacensium monachorum, ornata sacris indumentis & instructa crucibus, cereis atque vexillis, ecclesiam introiret, & suo superventu letaniam cumulans, in exemplo hymno præmisso, pro se quisque alacriter vocibus consonaret ; post quem Missarum sunt celebrata officia. Quibus peractis, ingens multitudo vicinorum plebeiorum atque nobilium utriusque sexus, & plurimorum, quos undique fama discurrens causa devotionis excitaverat, præcedentibus summa hilaritate Fratribus, ferentibus feretrum, cum divinis laudibus, quos honor & veneratio sanctæ Martyris accendebat, ordine congruo conjuncta subsequuta est, omnesque pari exultatione alacres & conceptum gaudium diversis vocibus aperientes, felici agmine processionem gestu & quibuscumque honestis valebant indiciis, declarabant. [6] Columbæ illic non nidificabant, & aliunde advolare cerni erat insolitum : tamen egredientibus exequiis, feretrum & cereos volatu præcedens pluribus conspecta est ; & cum aliquantulum progressa est, unde exierat, rediit, nec ibi tum postmodum alicui visa est. Unde collectum est, columbam, quæ scribitur ejus certamini affuisse, funeri repræsentatam, ut Martyri justa solventes fierent alacriores & de perseverante Dei gratia certiores. Sancta Virgo, quæ quondam incredulis gloriosi certaminis præbuerat spectaculum, credentibus, religiose plaudentibus & effusis in Dei laude, illustrem duxit triumphum. Omnibus ergo insatiabiliter comitantibus (quis enim hanc solemnitatem audisset, qui non adesse contenderet ? Vel quis adventantium se pateretur subtrahere ?) sexus uterque, ætatumque discrimina cucurrerunt, omnesque ardebant festivitatis illius consortes existere, unde certum se suffragium meritis & intercessionibus relaturos, unanimiter confidebant. [7] Tali frequentia comitantium beatæ Virginis victoriosissimum corpus Flaviniacensi monasterio perlatum est, & ad votum Fratrum honorifice in ecclesia conditum : ubi & tunc & demum sæpius testantium meritum beatæ Virginis tot signa effloruerunt, ut non facile valeant enumerari : maxime autem in febricitantibus, quorum illuc ingens confluxerat multitudo, remedium expetens, potens Virginis oratio claruit, qui fere omnes, quod flagitabant, obtinuerunt : ex quorum affluenti copia quibusdam relatis, fidem reliquis faciamus.