PASSIO  Temporibus Maximiani imperatoris, sub Olibrio praeside passa est Regina virgo, Clementis cujusdam gentilis unica filia : quae cum annorum esset quindecim, audiens Sanctorum certamina, totam spem habebat in Domino. Transiens autem Olibrius a Massilia in Alesiam civitatem, sedens in curriculo suo et videns eam speciosam nimis, jussit eam comprehendi, concupiscentia ejus illectus. At illa, oratione praemissa, conspectui ejus praesentata est. Genus et nomen et praefessionem interrogata, dixit, se esse ingenuam, nomine Reginam, sanctae Trinitatis cultricem. Cui praefectus dixit: Ergo obtines nomen Gallilaei illius vel Nazarei ? Regina dixit: Etiam obtineo, si digna sum, ut invocetur Dominus meus Jesus Christus super me, et obumbret et protegat velut suam ancillam. [2] Tunc jussit impius praefectus custodiri eam usque dum veniret ad civitatem, [carceri includitur, et post blanditias et minas] et praecepit eam deduci ad carcerem usque dum immolaret, et sic publice audiret eam. Ingressus autem civitatem Alesiam, diis suis immolavit, et sedens publice pro tribunali, Puellam adduci jussit. Videns pulchritudinem ejus, dissolutus spiritus ejus supra eam vehementer, et dixit ei: Cognosce deos, o juvencula, quia misereor pulchritudini et teneritudini tuae; et multas pecunias habebis a me, et bene tibi erit prae cunctis puellis: alioquin plagas et pœnas pessimas sustinebis, et corpus tuum tenerum gladii et ignes fortiores consument. Quae cum interrita constanter in confessione Christi permaneret, jussit eam exspoliari et in eculeum assumi, subtilibusque virgis caedi. [3] At illa in eculeum extensa dolorem non sentiebat; sed respiciens in cœlum dicebat: In te Domine speravi, non confundar in aeternum. Cumque caederentur membra ejus tenera, virgae graciles incidebant et sanguis multus defluebat; ita ut astantes flerent amarissime super eam: et dicebant ei quidam: O qualem decorem perdis propter incredulitatem! Consenti et sacrifica, ut possis evadere tormenta. Regina dixit: O mali consiliarii! o consilia malarum cogitationum! Non consentio, non sacrifico: Christum Jesum, qui me confortat, habeo. Iratus praefectus jussit eam exungulari et a carnificibus lacerari; ut etiam impius et crudelis praefectus de chlamide sibi faciem cooperiret et averteret se: similiter et adstantes lacrymabant, videntes carnes ejus excruciatas. [4] Dixit autem praefectus: Quid est Regina, neque tu tibi potes misereri? Ecce caro tua excruciata est, et membra tua inutilia facta sunt: consenti mihi et sacrifica: impossibile enim est, te sine tormentis transire, si mihi non obedieris. Quae cum verba ejus despiceret, eumque insipientem et infelicem vocaret, jussit eam deponi et in carcerem reduci: ubi cum oraret, subito columba apparuit, et crux in cœlo erecta est usque ad locum, ubi Puella stabat; et columba stans super crucem dicebat: Ave Regina, unguentum suavitatis per orationem referens: parata enim est tibi corona gloriae, apertus est paradisus, et eris requiescens cum patribus tuis. Tunc illa glorificavit Dominum Deum. [5] Mane autem praesentata, cum nollet ei consentire, jussa est expoliari et in eculeo suspendi, ac lampades ejus lateribus applicari. Illa autem levans oculos in caelum dicebat: Transivi per ignem et aquam, et eduxisti me in refrigerium. Tunc jussit impius praefectus adferri vas quoddam magnum et impleri aqua, et deponi eam de ligno, et alligari manus ejus et pedes, et mitti ibi, ut suffocaretur in aqua. At illa orabat, dicens: Domine, disrumpe vincula mea, ut tibi sacrificem hostiam laudis: fiat mihi haec aqua aqua suavitatis: fiat mihi haec suffocatio illuminatio salutis. Et postquam oravit, miserunt illam in vas illud aqua plenum: et ecce terrae motus factus est magnus: et ecce columba de cœlo descendens habebat in ore coronam, et disrupta sunt vincula beatae Reginae, et ascendit de aqua, laudans et benedicens Dominum et dicens: Dominus regnavit, decorem indutus est: illuminasti me, Domine Jesu Christe, et salvasti, misertus unicae puellae, qui es benedictus ante secula. Et facta est vox columbae dicens: Veni Regina, in requiem Christi; beata es, quae hanc coronam meruisti. Tunc crediderunt in Dominum animae octoginta quinque virorum et mulierum: iratus igitur Olibrius fecit eam decollari.