PASSIO SANCTÆ REGINÆ VIRGINIS ET MARTYRIS Fest. VII septemb. Post resurrectionem Domini et Salvatoris nostri Jesu-Christi et gloriosam ascensionem in cœlis ad Patrem ; et postquam acceperunt beati Apostoli singulas coronas suas, et assumpti sunt de hoc sæculo, et alia multitudo magna sanctorum certarent, per Domini crucem vicerunt malignum et coronari meruerunt a Domino Jesu ; adhuc enim obtinebat insania hominum genus circa idolorum culturam et odia circa sanctos Dei. Ego autem vinctus in Domino, carissimi in omnibus, Theophilus vocatus a Domino et edoctus de profundo ignorantiæ, baptizatus sum in profundo sapientiæ et scientiæ, disposui omnibus manifestum facere gloriosum propositum vere sanctæ puellæ Reginæ ; qualem fiduciam ostendit, quomodo aculeum diaboli conculcavit in confidentia crucis, in civitate Elesia, prima præsidiæ. Ego vero qui aderam certamini ejus, paucam pecuniam de substantia mea dedi et accepi ab exceptoribus quæ in illo tempore fuerunt gesta. Ergo cum omni astutia exposui vobis omnibus, qui credidistis in Domino Jesu-Christo, omnia hæc consequenter. Regina fuit Clementis cujusdam patris gentilis filia, quæ fuit illi unica. Quæ postquam nata est, dederunt eam foris nutrire in quodam præsidio, distantiæ stadiis quindecim a basilia civitate ; et nutrita est ab ea quæ illam suscepit. Hujus ergo moritur mater ; hæc vero magis alebatur amore nutricis suæ ; et eo quod esset christiana, odio habebatur a patre suo. Dilecta autem erat a Domino Jesu Christo. Nam cum esset annorum quindecim, delectabatur in domibus nutricis suæ. Audiebat vero omnium sanctorum martyrum certamina. In illis autem diebus, multus sanguis sanctorum effusus est propter nomen Domini nostri Jesu Christi. Hæc vero Spiritu illuminata omnem spem habebat in Domino. Transiebat autem illis diebus Olibrius quidam præfectus, veniens de Massilia in Alesia civitate deponere sanctos Dei quos inveniebat. Sancta vero Regina delectabatur et exiebat in agro cum ovibus nutricis suæ. Et cum pasceret cum puellis imitabatur regulam sancti Joseph antiquam. Transiens autem impius Olibrius, sedens in curriculo suo, vidit puellam bono visu et speciosam facie nimis, et jubet comprehendi eam dicens : Hæc si libera est, erit mihi uxor ; si autem ancilla cujuscumque, erit mihi concubina. Bene autem erit ei in domo mea propter pulchritudinem ejus. Cum autem comprehenderent eam qui missi erant, cœpit clamare nova ancilla Christi et dicere : Sancte Domine Jesu Christe, noli me derelinquere, et ne sinas animam meam contaminari, cum sit munda et casta et incontaminata. Non polluatur fides mea ; non coinquinetur corpus meum ; non immutetur sententia mea ; non projiciatur margarita mea in luto porcis. Non offeratur sensus meus ad turpitudinem et insipientiam diaboli ; sed mitte mihi adsistricem sanctæ sedis tuæ sapientiam, ad aperiendum fauces sensus mei, ad respondendum cum fiducia et ut possim sine timore consistere ad omnem responsionem malignam impii hujus. Video enim me velut ovem in medio luporum ; et ecce sum inter scandala velut passer ; et ecce sum inter retia velut caprea ; et ecce sum inter piscatores velut piscis. Adjuva me, Christe, et salva me. Dixerunt autem sermones istos milites præsidi, dicentes : quia potestas tua non potest communicare ei. Non enim est legi nostræ deserviens ; nam quemdam sublimem cœli habitatorem Dominum invocat. Olibrius vero immutavit vultum suum, et jussit curriculum stare, præcepitque adduci eam et dixit ad eam : Cujus generis es ? Regina dixit : Ingenua sum. — Cui fidem geris vel quod tibi nomen est ? Quæ dixit : Regina vocor. — Præfectus dixit : Quem Dominum colis vel invocas, vel quem adoras ? Sancta Regina dixit : Invoco Dominum omnipotentem ejusque Verbum et Spiritum sanctum ; credo atque confiteor sanctam Trinitatem, unam virtutem et unam substantiam et incomprehensibilem gloriam et inseparabilem. — Præfectus dixit : Ergo obtines nomen illius Galilæi vel Nazaræi ? Regina dixit : Etiam obtineo si digna sum ut invocetur Dominus meus Jesus Christus super me et obumbret et protegat velut ancillam suam. Tunc jussit impius præfectus custodire eam, usque dum veniret ad civitatem. Et præcepit reduci eam in carcerem, usque dum immolaret et sic publice audiret eam. Ingressus autem in Alisia civitate, fecit immunditiam. Immolabat diis solemnibus votis imperatorum et obtulit secundum consuetudinem. Consequenti autem die, sedens publice pro tribunali jussit adduci puellam. Et videns pulchritudinem ejus, dissolutus est spiritus ejus super eam vehementer. Tunc dixit Olibrius : Cognosce deos, o juvencula, quia misereor pulchritudini tuæ et teneritudini tuæ. Magis autem consenti mihi et immola diis et multas pecunias habebis de me et bene tibi erit præ omnibus juvenculis puellis. Regina dixit : Cognosco Dominum deorum, qui omnes spiritus creavit ; ipse me salvabit et non discedam a pedibus Christi Domini. Non pollues templum sanctum meum et in eo positam margaritam animæ meæ. Ego vero Dominum adoro et immolo ei sacrificium laudis ; ipsi enim gloria : Amen. Olibrius : Per judicium ad plagas trahi habes et pœnas pessimas ; et ipsum corpus tuum tenerum gladii et ignes fortiores consument. Regina dixit : Non potes terrere me per tormenta tua. Anima autem mea ex Dei operatione est : corpus autem figmentum de limo. Hæc ergo anima mea non dubitat corpus tradere tormentis propter nomen Creatoris. Filius enim Dei, cum sit Verbum ejus de corde procedens, non pepercit corpus suum quod assumpserat, tradere pro mundi salute. Si ergo Deus pater omnipotens proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, et ipse filius pro mundi salute tradidit seipsum, quomodo ergo ego non trado membra mea, pro nomine Dei mei Christi Jesu ? Tunc jussit expoliari eam primum et sic in eculeum adsumi et virgis subtilibus jussit eam cedi. Cumque extendissent eam carnifices in eculeum, dolorem non sentiebat. Et respiciens in cœlum dicebat : In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum. Neque derideant me inimici mei, sed omnes qui sustinent te non confundentur. Respice in me, Domine, et miserere mei et libera me de manibus inimicorum. Adjuva me, Domine, et liberentur plagæ meæ, quoniam propter te patior. Et postquam hæc dixit, accesserunt carnifices et cedebant eam. Præco vero publice vociferabat dicens : Consenti præfecto et sacrifica diis. Nam eo quod esset tenera et virgæ essent graciles, incidebant membra ejus. Sanguis vero ejus multus decurrebat, ita ut astantes flerent super eam amarissime. Et dicebant quidam ei : O qualem decorem perdis propter incredulitatem ; et ille habet te perdere et memoriam tuam de terra. Sed magis consenti illi et sacrifica, ut possis evadere tormenta. Regina dixit : O mali consiliarii ; consilia malarum cogitationum ! quid putatis hoc corpus meum tenerum cum sit cur non exterminetur et hanc confusionem nuditatis meæ posse superare. Credo in Creatorem omnium Dominum, quia multas animas errantes offerre Domino meo Jesu Christo cupio per hæc tormenta. Non consentio itaque, non sacrifico. O præfecte, quod vis et quod placet in oculis tuis tibi et patri tuo sathanæ hoc imple. Ego autem habeo qui me confortat Christum Jesum. Tunc impletus iracundia præfectus jubet eam exungulari et lacerari a carnificibus. Illa vero respiciens in cœlum dixit : Circumdederunt canes multi ; consilia malignantium obsederunt me. Respice in me Domine et miserere mei. Conforta me, Christe, et da mihi sanctæ sedis tuæ adsistricem sapientiam. Penetret firmamentum oratio, dirumpat cœlos et descendat ad me columba et virtus, ut certem contra adversarium facie ad faciem et vincere possim ut veniam ad te, qui es benedictus in sæcula. Carnifices vero exungulabant latera ejus, ita ut impius et crudelis præfectus de clamide sibi faciem cooperiret et averteret se. Similiter et adstantes lacrimabantur videntes carnes ejus exterminantes. Dixit autem præfectus : Quid est Regina ? neque tu tibi potes misereri ? Ecce caro tua exterminata est et membra tua inutilia facta sunt. Consenti mihi et sacrifica. Impossibile est enim sine tormentis transire si mihi non obedieris. Regina dixit : Insipiens et infelix, quando miserebar animæ meæ, utique in interitum mittebas eam ; sed ideo carnem meam tradidi in interitum, ut animam coronatam deducam in cœlis. Post hæc, jussit impius deponi eam et deduci in carcerem. Erat enim hora septima. Deduxerunt autem in carcerem occultum non in publicum ; et erat singula intus orans et dicens : Deus cælorum qui judicium inenarrabile decrevisti, quem contremiscunt omnia sæcula, quem expavescunt omnes potestates desperatorum, pater cœli, respice in me quia sola sum. Ecce enim, Domine, in agone et tristitia sum multa. Ecce plagas meas ingemisco ; noli mihi irasci. Tu enim scis quia te dilexi. Tu scis quia animam meam custodivi propter te. Non permittas polluere me ; non coinquinetur anima mea, quia tu es custos meus et benedictus in sæcula. Theophilus autem, loco fratris nutriens eam pane et aqua, permanebat assidue deforis ad fenestram, occulte expectans orationem ejus. Et subito columba apparuit in carcerem ; et crux erecta in cœlum usque ad locum ubi stabat sancta puella. Et ecce columba stans super crucem dicebat sanctæ Reginæ : Ave, Regina, unguentum suavitatis per orationem referens ; parata est enim tibi corona gloriæ, apertum est tibi paradisum, et eris requiescens cum patribus tuis. Hæc cum audisset beata Regina dixit : Gloria tibi, Domine Christe Jesu, qui manifestasti mihi teipsum, qui apparuisti mihi in certamine. Gloria tibi, sanctæ Israel, quia rememoratus es mei, Domine. Gloria tibi qui confortasti virtutem sedis tuæ. Gloria tibi qui fundasti terram super aquas. Deprecor te, Domine, ut præcipias me lavari lavacro immortalitatis, sancti, indeficientis, vivificantis, incorrupti Spiritus. Gloria tibi, omnipotens Deus, qui es benedictus in sæcula. Mane vero jubet præfectus exhibere eam. Spiculatores autem duxerunt eam in prætorio. Sancta autem Regina, cum ingrederetur, signavit se signaculo Christi. Omnis autem civitas congregata est ad spectaculum ejus. Dixit autem ad eam præfectus : Consenti mihi, o puella, et sacrifica diis ut bene sit tibi. Regina dixit : Per salutem christianorum decebat te esse servum Salvatoris Christi et amicum prophetarum et confabulatorem martyrum, non amicum vanitatis et idolorum. Præfectus dixit : Expoliate eam et suspendite in eculeum et applicate lampades lateribus ejus. Et fecerunt ministri secundum præceptum, et comburebant membra vel latera sanctæ Reginæ. Illa autem levavit oculos suos ad cœlum, orans et dicens : Ussisti, Domine, renes meos et non est inventa in me iniquitas. Transivi per ignem et aquam et eduxisti me in refrigerium. Cessaverunt autem carnifices comburentes sanctam Reginam. Et dicit præfectus : Consenti mihi et sacrifica ; non enim potest mulier mala vincere præcepta imperatorum et conventum omnium deorum. Regina dixit : Non adquiesco, non immolo. Non enim potest diabolus vincere castam puellam Christi Domini. Consignavit sibi omnia membra mea Dominus Christus meus. Tunc jussit impius præfectus afferre vas quoddam magnum et impleri aqua et jubet deponi eam de ligno et alligari manus ejus et pedes et mittere ibi ut suffocaretur in aqua. Alligantes autem eam, oravit beata Regina dicens : Domine qui habitas in æternum, dirumpe vincula mea, ut tibi sacrificem hostiam laudis. Fiat mihi hæc suffocatio illuminatio salutis. Fiat mihi lavacrum salutiferum, sanctum, divinum tuum. Da me indeficientem et indue me salute. Veniat sancta columba, quod est Spiritus sanctus, supernatans et benedicens aquam istam, et spolia me veterem hominem et indue me novum qui me renovet dignamque me faciat dari vita æterna. Confirma fidem meam, clarifica sensum meum. Dimitte peccata mea, salva me in tua gloria, qui es benedictus in sæcula. Et postquam oravit, miserunt in vas illud aqua plenum ; et ecce terræmotus factus est magnus. Et ecce columba de cælo descendens habebat in ore suo coronam, et dirupta sunt vincula Reginæ et ascendit de aqua laudans et benedicens Dominum : Dominus regnavit, decorem induit. Illuminasti me, Domine Christe, honorificasti me et glorificasti me, salvasti me, adjuvisti me et descendisti. Misertus es unicæ puellæ unigenitæ, qui es benedictus ante sæcula sæculorum. Et facta est vox columbæ ad eam dicens : Veni in requiem et tabernacula Christi. Beata es quæ hanc coronam promeruisti et gloriam æternam accepisti. Tunc crediderunt de populo in Domino Jesu Christo animæ octoginta quinque virorum et mulierum. Tunc præ ira perversus est Olibrius et præcepit ut ducerent eam et decollaretur. Et ducta est extra civitatem ad decollandum. Spiculator autem accipiens gladium, dixit ei : Extende collum et suscipe ferrum. Beata autem Regina rogavit eum ut laxarent eam una hora ut valefaceret fratribus et sororibus. Et respiciens in multitudinem populi de civitate ait : Fratres mei et sorores et consortes, omnes rogo vos per Dominum regem cœlorum, memoriam facite animæ meæ ut sine timore transeam principatus et potestates. Et per Dominum nostrum Jesum Chritum, vos rogo ut deprecemini pro me peccatrice et commendate me Domino regi. Et ego peccatrix obsecrabo pro vobis ad Dominum, ut det vobis gloriam et spem æternam ; ut hæredes fieri possitis gloriæ ejus, ut placeant Domino petitiones cordis vestri ; illuminationesque vultus sui deducant vos ad perfectum gaudium. Ego ipsa gratias ago regi sæculorum, qui dignam me habuit in hanc sortem sanctorum ejus et omnium electorum ; ipsum enim decet honor, potestas, magnificentia, et laudatio, quia glorificatum est nomen ejus, et nunc et in sæcula sæculorum. Amen. Et post orationem, amputatum est caput ejus. Et ecce Angeli, omnibus videntibus, tulerunt animam ejus in cœlum, laudantes et glorificantes Dominum qui est mirabilis in sanctis suis, præstante Domino eodem nostro Jesu Christo, cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. Explicit passio sanctæ Reginæ virginis et martyris.