EPISTOLA XVII.  Charissimis fratribus et filiis, JORDANO, PONTIO, ARMANNO, frater PETRUS, humilis et indignus fratrum Cluniacensium abbas, fraternum ut fratribus, paternum ut filiis dilectionis affectum. Investiganti mihi diutissime, et sollicite huc illucque circumductis oculis disquirenti, quibus communicare cordis mei secreta, vel apud quos animi nuper conceptum dolorem exponere, et, si fieri posset, etiam deponere valerem, nemo justius occurrit quam vos, quibus et eadem causa moerendi, et communis est mecum materies moerorem solandi. Adhibete animos, et affectus ubi ubi dispersos pariter congregate; nec legendum negligenter putetis, cui non solum vestra studia, sed etiam vos ipsos debetis. Non debet aliqua cordium vestrorum portio rei, de qua nunc agitur, quibuslibet impedimentis deesse, per quam vos divinitatis dispositio perduxit adesse. Regresso mihi nuper a Pisano concilio, post multa quae in illo itinere incommoda provenerunt, omni moerore tristior nuntius occurrit, et alternas confabulationes, quae de evasione periculorum, de incolumitate sociorum, de aliis prosperis eventibus, ut mos est, cum gaudio proferebantur, repentino suo adventu turbavit. Nam inter loquentes taciturnus assistens, inter laetantes nubilum moeroris indicem vultum praetendens ad me propius accessit, et funereas litteras mihi nihil talium suspicanti ingessit. Ego, utpote qui nuntium domesticum agnoscerem, et unde esset scirem, et a partibus illis nihil mihi sinistri nuntiari posse praesumerem, velut securus epistolam a notis missam suscepi, et quasi optima referentem citato eam oculo percurrere coepi. Cumque praemissa salutatione ad sequentia festinarem, subito quasi trabea mole repulsus haesi, velut saxo caput percussus obstupui, sicut acri vulnere telo transfixus ingemui, quando beatae matris meae celerem, et velut furtivum de mundo recessum, littera silenter loquente cognovi. Tunc nimia doloris vi pectus urgente, et litteris antequam eas perlegerem lacrymarum nimietate humefactis, a loco, quem jam exosum habebam, cito surrexi, et secretiori petens aliquanto liberius gemitu, et fletibus impatienti ad horam animo satisfeci. Inde cum ultra modum moeror procederet, meoque jam contempto imperio, etiam a magnis quae aderant personis consolari renuerem, nox supervenit, et quod alii non poterant, quiete sua doloris quantulumcunque magnitudinem sedavit. In crastino dilectam animam pio Redemptori commendaturus, ad altare accessi; et sacrificium spiritus contribulati salutari hostiae adjungens, repropitiari ejus excessibus divinam clementiam imploravi. Aderant in comitatu nostro venerabiles et praecipuae dignitatis viri archiepiscopi, episcopi, abbates, sapientes clerici, religiosi monachi, Remensis, Rothomagensis, Trecensis, Constantiensis, Sagiensis, et alii quamplurimi de diversis partibus terrarum congregati. Hi supradicti concilii occasione itineri nostro indissolubiles socii adhaeserant, et ab eadem synodo mecum pariter redibant: horum benigna consolatione, et maxime illorum reverenda societate compulsus, ne moestitiae meae nubilo tantorum virorum serena jucunditas offuscaretur, violenter tandem me mihimetipsi subegi, et verum comprimens mente dolorem, fallacem sciens sociis [sanctis] hilaritatis repente vultum exhibui. Qua mea permutatione et ipsi mutati, qui prius cum dolente doluerant, me consolatum rati gaudenti pariter adgaudere coeperunt. In hoc simulatitio alacritatis gaudio, postquam quod reliquum erat viae spatium emensum est, ipsis, ut decebat, Cluniaci solemniter exceptis, ego Marciniacum, vale dicens eis, velociter profectus sum. Nam et hoc mihi stimulos adaugebat, et quasi saevius inflicto vulnere conscientiam cruentabat, quod illud lumen meum me inviso, absente, insalutato, exstinctum fuerat. Unde quod dum adhuc spiraret, saltem in extremis, heu! videre non merueram, jam subtractum ab oculis, clausumque sepulcro, vel lacrymis rigare quaerebam. Veni ergo, et magnum illum ac sacrum ancillarum Dei gregem, moestitia mortis ejus pene cum ea sepultum inveni. Fuerat illa cum coelesti illo sanctarum sororum collegio per viginti fere annos sic conversata; ut sicut earum singultus, gemitus luctusque fatebantur, pene maluissent ei commori quam ea subtracta vivere. Mugiebat Ecclesia beatae Virginis matris, ad quam primitus pro more orandi causa diverti. Mugiebat, inquam, et velut exitium omnibus immineret, suspiriis illarum et singultibus respondebat. Putabam me solum filiali tantam matrem affectu diligere; sed, dum eas attenderem, omnes ejus cogebar filias judicare. Augebant ipsae luctu suo meum moerorem, et dum eam gratis solo pietatis affectu deflerent, quid ego naturae, quid Deo deberem, docebant. Tandem luctuosa oratione finita agendam incoepi, et velut tunc defungeretur, quia prius non potueram, tunc universa de more complevi. At ubi ad commune colloquium ventum est, explicare non possum tantam piarum ingeminationem querelarum. Nam ut innumera taceam quae nec referre, nec recolere facultas est, haec se matrem, illa filiam, ista sororem, ea famulam se amisisse testabantur. Dicebant hanc tristium fuisse solamen, infirmarum robur, debilium baculum, indigentium auxilium, et ad postremum necessitudinum omnium supplementum. Obmutuerant diversa negotia causarum, nec de ipsis quotidianis necessitatibus tractabatur. Una totum monasterium lingua defunctam Dei famulam loquebatur. Nec ista tantum in sacri loci penetralibus agebantur, exteriora quoque et adjacentia omnia consimili querimonia murmurabant. Pauperes, quibus semper pro posse munifica fuerat, vitae subsidia sibi periisse gemebant. Circumposita sanctimonialium pauperrima loca, quibus saepe conferre consueverat, quod sibi subtrahere solebat, velut suam matrem familias deflebant. Milites ipsi et laici, quibus pro officio respondere et servire cogebatur, jam se Marciniacum nescire dicebant. Sed quid multa? Induerant universa moeroris vultum, et tota facies monasterii tenebroso quodam pallore horrebat. Non cessabat tamen sacer conventus ab oratione, et Deo singulae, Deo omnes dilectam animam commendabant. In crastino capitulum ingressus, priusquam pene os ad loquendum aperirem, iterato gemitu cuncta protinus impleverunt, et quidquid a me utcunque dictum est, totum uberrimis lacrymis perfuderunt. Absolvi tandem pro officio matris animam, quam ipse lacrymosum Amen respondendo, ad vitam absque dubio perduxerunt aeternam. Inde cum universis ecclesiam ingressus, salutaria rursum pro ea sacramenta obtuli: ac postmodum ad ejus sepulcrum accedens, super venerandum corpus solemnem cum oratione absolutionem dedi. Cumque et animae requiem, et corpori ad vitam implorassem resurrectionem, beatae matri infelix filius vale dixi, et sic ab illa non animo, sed corpore tantum recessi. Exacta itaque Marciniaci triduanae moestitiae sepultura, tertia jam die velut de morte resurgens, animam resumpsi, ac loco egressus, vobis, o charissimi mei, hoc communis matris lamentabile epitaphium scribere decrevi. Elegi vos ex millibus, quibus mecum collacrymandi eadem possit esse affectio, quibus non dissimilis mecum probatur esse conditio. Volo igitur unius matris filios secum pariter ejus funus deflere, ne qui flere noluerit, ejus se indicet filium non fuisse. Nolo, nolo ut luctui nostro se quilibet importunus consolator immisceat, vel apostolicum testimonium velut pro se faciens praetendat, quo ait: Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini. Quod si dixerit, respondebo Apostolum hunc istis intellectum abstulisse, et quod dixit sub distinctione protulisse. Nam postquam dixit, non contristemini, subjecit, sicut et caeteri qui spem non habent. De infidelibus ergo, non de fidelibus sermo erat, qui putabant cum corpore animam interire, qui dicebant nulla post mortem meritis praemia superesse, qui carnis resurrectioni consueverant derogare. Flebant illi mortuos desperantes resurrecturos, flebant charissimos, nunquam se eos existimantes in aeternum visuros. Ea de causa fletus spei Christianae contrarius apostolico mandato desiccandus erat, infidelis tristitia a fidelium cordibus expellenda, fides resurrectionis vehementius commendanda. At non noster talis fletus, quem fundimus, non futurorum desperatione, sed naturae compassione. Non noster talis dolor, quem generat non fidei defectus, sed nulla lege prohibitus mutuae germanitatis affectus. Hoc fletu antiqui justi carnis proximos defunctos fleverunt, hoc dolore magni patriarchae charorum suorum funera prosecuti sunt. Hinc de Isaac dicit Scriptura: Introduxit Rebeccam in tabernaculum Sarae matris suae, et intantum dilexit, ut dolorem, qui ex morte matris acciderat, temperaret. Quis ergo nos, charissimi, prohibeat super pia sanctae matris morte dolere, cum audiat tantum Patrem de propriae matris occubitu doluisse? Quid si et pii patris piissimus filius Joseph in medium adducatur, de quo legitur, quod mortuo Jacob ruit super faciem patris flens et deosculans eum? Cujus corpus cum de Aegypto tulisset, in terra Chanaan humasset, adjunctis fratribus et Aegyptiis comitantibus planctu magno atque vehementi septem diebus exsequias celebravit, Chananaeis dicentibus: Planctus magnus est iste Aegyptiis, locoque nomen imponentibus, planctus Aegypti. Sed nec ille singularis inter primos Patres rex et propheta David nobis deerit, qui sciens quod naturae deberet, cum prius admirabili charitate exstinctos inimicos planxisset, fratricidam, et insuper patricidam filium operto capite lugebat, dicens: Absalon fili mi, fili mi Absalon, quis mihi tribuat ut ego moriar pro te? Sed quid istos velut solitarios replico, cum omnium veterum mos fuerit ex naturae benignitate descendens, quoslibet affines vel majores de medio factos [functos] deflere, et publico luctu eorum exsequias celebrare? In quo societatis humanae quaedam reverenda concordia commendabatur, quae piis mentibus esset quoddam desolationis solatium, et ad aeterna disquirenda magnum ex defectu praesentium incitamentum. Hoc affirmat et liber Sapientiae in quo dicitur: Fili, super mortuum produc lacrymas; et velut dira passus incipe plorare. Non est ergo contrarium fidei, non dissonans ab Ecclesiae moribus, si super piorum funera pii homines pia intentione compunguntur, et quo ipsi demigraturi sint, velut quodam praeludio perloquuntur. Nam in eo quod alios mortuos plorant, se quoque mortales factos deplorant: a qua misera mortalitate se per Christi gratiam erui, et ad beatam immortalitatem perduci hujusmodi oratione exorant. Quod si ad Evangelium stylus transferatur, apparebit non frustra dictum beatae Virgini matri: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius . Qui ejus animam non pertransisset, nisi ineffabiliter quodam humanitatis affectu, de morte Dei et sui Filii doluisset. Quae licet non dubitaret mortem Filii sui esse vitam mundi, eum tamen dire doluit morientem, quem mire noverat a morte homines eruentem. Maneat ergo inter nos, o dilectissimi mihi, occultus nostrae deplorationis affectus, et his exemplis beatos matris cineres defleamus; sitque jam delectabile quod fuit lamentabile, ut quae nos vivens peperit cum dolore ad praesentem miseriam, jam carne mortua pariat cum jucunditate ad sempiternam gloriam. Pariet, inquam, animas precibus, quae, ut dixi, nostram carnem peperit cum doloribus: sitque illi hoc ad singulare refrigerium, cum eos, quos ex se mundo protulit, coelo quoque secum intulerit. Audeo et de ipsa hoc dicere, ne quis hoc me temere judicet affirmare, quoniam et conversio ejus a mea opinione in nullo dissentit, et conversatio ipsius mecum nihilominus per omnia sentit. Talis enim exstitit, quae, in quantum homini cognoscibile est, et sibi sufficere, et alios debeat adjuvare. Veniat ergo tantae feminae conversatio admiranda in medium, ut ea cognita me vera dicere cognoscatis, et animos moestitia exasperatos jucunda lectione et mutua collatione leniatis. Erit hoc absentis et defunctae matris quaedam vivax praesentia, et imago verorum aemula a cordis nostri penetralibus non recedet, qua nec post occasum vobis occidere, nec post tumulum valeat interire. Cogit ipsa rei utilitas, de qua agitur, non silere, ne si dicenda tacuero, tantam vobis materiam videar invidere. Non debet alicui nostrum aliquid fieri singulare quibus non solum charitas, sed etiam natura totum voluit esse commune. At ego nec claritudinem possessionis, nec quantamlibet in ea commendandam suscepi gloriam carnis: quarum illa rerum multis superior, paucis inferior erat, sed devotum Deo animum, mundi contemptum, coelestium appetitum. Ad quae ut compendiosum transitum faciam, cum in flore feni adhuc recubans, juncta esset viro, alligata mundo, ad ea velut captivus ad libertatem, vinctus ad solutionem, exsul ad patriam suspirabat, et se conjugali vinculo praepeditam, hominibus ignoto, Deo cognito mentis angore deflebat. Ea de causa cum cives civitatis illius cui inhiabat, vel ad quam suspirabat, forte occurrissent, adorabat, suscipiebat, colebat, et abjecta omni domestica et mundana cura, se totam in eorum affectus et obsequia transfundebat. Suscipiebantur monachi, trahebantur eremitae, et omnes habitu vel fama religionis ornati, passim ad hospitandum, etiam cum resisterent, cogebantur. Non audebat jam quilibet talium per terram ejus juri subditam commeare, quin ad eam diverteret, et uno die vel pluribus apud ipsam manendo, devoto erga divina animo satisfaceret. Flebat remotis arbitris coram notae sanctitatis viris, et profundos gemitus profundebat, quod a lege viri nondum soluta, servire saeculo cogeretur, aliorum curam gerere, sui negligere, exterius tumultibus implicari, interius occupationibus impediri, praesentia amplecti, futura contemnere, et iram sibi in die irae malis innumeris thesaurizare. Haec dicens provolvebatur ad genua sanctorum, et velut cum Maria peccatrice, pedes eorum lacrymis abluebat. Orabat eos, ut pro se ad fores aeternae misericordiae instanter pulsarent, quatenus quae per se audiri non merebatur, eorum precibus mediantibus audiretur. Producta est eo usque talis intentio, nec a coepto cursu potuit fatigari, donec famoso illi Roberto de Brussello ad se venienti, et secum aliquandiu moranti, impulsa violento aestu animi se in monacham ignorante viro redderet, ut eo defuncto, vel concedente, statim ad fontem Ebraudi, si superviveret, demigraret. Fecit hoc, et timori Dei, quem conceperat, velut inferiori mole superiorem adjungens, beata spe Domini misericordiam exspectabat. Et ne conjugem, cui idem quod sibi debebat, tanto charismate fraudare videretur, eum adit, occulta detegit, secreta pandit, horrenda aeternae mortis mala intentat, optanda vitae aeternae gaudia commendat, praedicat fallacis mundi contemptum, obsecrat celerem ab eo recessum. Tandem tanti dux femina facti, ad hoc maritum impellit, ut, Deo sibi vitam largiente, congruo tempore se cum ea velle renuntiare sponderet. Quod si alterutrum prius obire contingeret, superstes statim votum utriusque compleret. Nam nec ipse in toto expers divini timoris vixerat, fide singulari vigens, orationes frequentans, sepulcra sanctorum annuatim disquirens, eleemosynis insistens, hospitum indiscreta susceptione, ultra quam dici possit, exsultans. Hoc inter conjuges pacto firmato, cum innumeris et maxime praeliis utriusque devotioni obviantibus res protraheretur, supervenit moeroris dies, quo conjuge de vita sublato, sicut turtur socio viduata remansit, in quo casu qualiter se habuerit, quam virili tantum infortunium animo tulerit, quam fidelem se viro conjugem (quod perrarum est, etiam post mortem) ostenderit, si narrare incipio, deficio; si aggredior, vincor; si conor, dejicior. Credite, charissimi, vereor verba mea, et cogitans quae dicenda, et qualiter sint dicenda, pene acceptum desero. Sed quid agam? Ignorantia prohibet, amor impellit, materia deterret, charitas adhortatur, pondus premit, natura instigat. Sed meo hic judicio magis timenda est inutilis taciturnitas, quam quaelibet incompta loquacitas. Dicatur ergo utcunque, quod prope nefas esset silere. Decumbente illo, assidebat lecto immota, suique oblita, nihil nisi ejus salutem meditabatur. Ad quam procurandam totis mentis facibus ardebat, a qua ne vel in modico infirmantis intentio avocaretur, ab omni cura corporali ejus primo animum absolvit, testamentum eo praesente composuit, lites diremit, haeredes instituit, castra divisit, et ad unguem universa perfecit. His ita ordinatis, ut animae suae jam liber a corporalibus consuleret, velut de quadam docentis cathedra me audiente admonebat, ut conscientiam scrutaretur, peccata confiteretur, sua pauperibus et monasteriis largiretur, tremendum esse Dei judicium, multam ejus misericordiam, spiritui absolutionem, corpori provideret, dum adhuc viveret, sepulturam. Intonabant clamoribus omnia, luctu et lacrymis universa miscebantur, confusae populorum voces coeli altissima quatiebant, filiorum corona, familiae multitudo, nobilium caterva moesta gemebat, sola mulierem excedens siccis oculis virili constantia perdurabat. Judicabat satius esse occupare animum utilitate morientis quam sociari populi fletibus, inutiliter abjecta ratione dolentis. Unde postquam confessione munitum, corpore Christi refectum, monachili cucullo indutum, gaudens pariter et moerens praemisit, corpus ejus, innumera hominum praecedente et subsequente multitudine, Celsinanias detulit, ac eum monachis inter monachos ut monachum tumulandum contradidit. Ita terrae terram commendans, et velut quoddam depositum suo tempore restituendum committens, ad procurandam requiem spiritui totam operam convertit, et amoris stimulis agitata, universa perlustrat, provincias oberrat, ecclesias visitat, monasteria circuit, exhaurit in pauperes aerarium, facit sibi amicos de mammona iniquitatis, nefas putat, si quem nisi munere donatum relinquat. Orat pro defuncto, orat et pro seipsa, ut et illi peccatorum remissio, et sibi detur a peccatis conversio. Ordinat interea fugam, et mundo novis rursum retibus gressus ejus impedire quaerenti, spe remanendi data, beata fraude illudit. Nam magnis amicis monentibus ut demum nuberet, posse se magnarum opum et potentiae copulam inire, majores rerum successus in promptu adesse, ita respondit: Et quidem facio quod consulitis, et quam in brevi potero, novos thalamos iterato nupta intrabo. Tali responso velut alia curantem diabolum deludens, et condigno talione fallaciae principem fallens, praedam quam ille jam faucibus se continere credebat haec furari et subripere qua poterat arte curabat. Celat ergo imo in pectore salutis suae arcanum, et quasi raptoribus thesaurum abscondit, ut ab omnibus posset esse tutum quod omnibus maneret occultum. Sed quia aliquorum agenda egebat auxilio, duobus tantummodo mysterium aperit, quorum nota fides et constantia credenda eis omnia suadebat. Uni, qui laicali licentia vivebat, omnem ut strenuo fugae apparatum committit; alii probatae religionis monacho spiritualia secreta prodit. Constituitur dies, quo de Aegypto exeat, quo gravi diu fasce depressa, a jugo Pharaonis colla subducat. Sustinentur spe libertatis jam leviora Aegyptiorum onera, et opera lutosa in brevi commutanda feruntur. Exspectatur novum Pascha, quo abjecto fermento malitiae et nequitiae epulari liceat in azymis sinceritatis et veritatis. Et, o quanta interim dissimulationis arte mentem vultu velabat! quanta de se saeculo promittebat! quam hilarem se, etiam plus solito, quibuslibet exhibebat! Videbatur se totam saeculo devovisse, et nunc magis quam ante saecularibus commodis inhiare. Sed in abscondito Deo canebat: Domine, ante te omne desiderium meum: et gemitus meus non est a te absconditus . Appropinquabat optatus dies, et fervens spiritu animus requiescere nesciebat. Nocte itaque diem mundi ultimam praecedente, Nicodemum aemulans nocturna advenit, et (o inaudita devotio!) sepulcrum conjugis adiit, et clam universis, praesente tantum jam dicto monacho, se contra illud projecit, et, lacrymarum fonte laxato, largis illud imbribus inundavit. Deflebat in conspectu pii conditoris primo defuncti excessus, deplorabat et proprios infinito cum moerore reatus. Satiato dehinc post multum noctis spatium luctuosis planctibus animo, ad confitendum conversa, ordiri ab initio et narrare universa conjugis, et deinde propria peccata seu crimina coepit, et confitendo ad mediam usque fere noctem processit. Loquebatur velut ore defuncti, et quasi commutatis personis in conjuge vir poenitebat. His ita expletis, et veteri peccatorum faece penitus exinanita, obsecrat ut se omnium criminum ream, sacerdos et vicarius Christi, cui vulnera animae suae patefacerat, duris medicinae legibus subdat, et apud Marciniacum perpetuo poenitentiae carcere claudat. Hunc enim supranominato fontis Ebraudi monasterio praetulerat, quoniam et venerabilis Robertus, cui se devoverat, jam vitam mortalem excesserat, et post primum claustri ingressum more illarum sanctimonialium extra pedem protendere nefas ducebat. Horrebat plane saltem cernere, quod ei jam coeno deformius sordebat; et non superbo, sed superno animi fastu terrena omnia ut abjectissima contemnere incipiebat. Ideo prae caeteris locis sacris Marciniacum elegit, ubi velut columna coelesti apta aedificio, immobilis perpetuo permaneret, et proprium prae oculis semper habens sepulcrum, ut mortuam se continua lamentatione defleret. Nec timuit mutatae sponsionis notam, quando mutati loci occasio ejus exstitit aucta devotio. Nam licuit ei locum eligere, ubi Christo tenacius posset inhaerere. Suscepto dehinc a monacho, quod ipsa sibi paraverat gravis poenitentiae jugo, a terra mente simul et corpore surgit, et ipsis nocturnis tenebris celans opera sua, ac conjugi sepulto ultimum vale dicens, ab ejus sepulcro ipsa jam jamque sepelienda recessit. Eleeto deinde sapientium quorumdam et nobibilium comitatu, ut consueto more ea quae mundi sunt sapere videretur, velut Cluniacum itura, et sanctos fratres pro viro rogatura, patrium solum deserit, et alienos fines peregrinando ingressa, Cluniacum, sicut dixerat, contendit. Quo devota perveniens, et quantum sibi ac loco congruere judicabat, de suis largiens, impletis omnibus quae proposuerat, festina redit, et votis iter praevenientibus, tandem Marciniacum, inde paradisum ingressura, ingreditur. Suscepta est immenso fratrum et sororum gaudio, qui nescientes quid animo gereret, ut novam hospitam multo eam honore colebant. Erat tunc domus illa valde rebus necessariis attenuata, utpote quae fere centenarium sororum numerum continebat, et quoslibet advenientes indifferenter propriis sumptibus procurabat. Erat et angusta loci possessio, et redditus agrorum vix parvo numero sufficiebant. Tunc et sub domino Gaufredo Semmurensi erat Gerardus loci sollicitus procurator, de cujus devota et sincera conversatione in libro Miraculorum primo plenius memoravi. Is sicut erat totus divinis operibus et sacris coelestibus celebrandis perpetuo occupatus, quibusdam virtutum viris, quos ipse noverat, sibi associatis, aures misericordis Domini precibus impleverat, ut domum suam visitaret, et sibi servientibus necessaria provideret. Hic quodam die dum altari astans, missam de more celebraret, sicut ipse, Christum verbi sui testem adhibens, affirmabat, vocem ad se delapsam audivit in hunc modum: Quod petiisti, noveris te consecutum. Inde, cum nocte more solito cubitum isset, aspexit, ut referebat, in somnis, et ecce columba niveo candore decora ad eum accessit; et supra atque in circuitu volitans, eum ad se capiendam quodammodo volatu domestico invitabat. Quam ille manu comprehensam, gaudens Hugoni sororum priori offerebat. At ille laetus eam suscipiens, fractis, ne avolare posset, alarum remigiis, lignea cavea includebat. Haec qui referente Gerardo audierunt, de ipsa interpretati sunt: quae vera fuisse ipse rerum exitus indicavit. Nam superveniente die sacri loci penetralia introgressa, convocato monasterii priore, accersitis sororibus, adhibitis etiam ad insperatum spectaculum sociis, haec ad eos orsa est: Diu, charissimi, communi lege vivendi socios nos mortalis vita habuit, et ab ipsis infantiae cunis ad aevum jam fere senile perduxit. Percurrimus omnia, lustravimus oculis universa, probavimus quaecunque gratiora promittere potuit, nec aliquid horum quae coram cernuntur, curiosa sagacitas intentatum reliquit. Divitiarum copia, parentum turba, amicorum populus, alti sanguinis decus, ampla potestas, carnis voluptas, superbia vitae, nil in terris extra se quaerere suaserunt. Nihil ergo in imis ultra nobis restat quaerendum. Invenimus quidquid terra promittere, quidquid reddere potest. Sed videte si ista nobis sufficere possunt. Multum viximus, sed sic est, quasi nec momento temporis vixerimus. Plura habuimus, sed quae jam habita transierunt, nostra jam dicere nullo pacto valemus. Carnem oblectavimus, sed nec quamlibet parvas reliquias delectationis tenemus. Nunquam igitur ista nos satiant, sed quanto magis his inhianter vescimur, tanto magis nos jejunos sui saturitate dimittunt. Unde quaerenda sunt alia alibi remedia, quae esuriem reficere, sitim exstinguere, egestatem valeant propulsare: instigat ad haec infida mundi amicitia, quae illos tantum decipit quos in se spem posuisse cognoscit. Et, ut de proximo exempla sumantur, quid conjugi nostro tanta de vobis merito, qui vobis arma, qui equos, qui pecunias, qui terras largiebatur: vos fidi, vos intimi, vos praecordiales amici, saltem sine corporalibus expensis defuncto retribuistis? Quem pro ejus aeterna requie exorastis? Quem sanctorum adistis? Quem monachorum rogastis? Quam vel modicam eleemosynam erogastis? Cumque respondissent se vere nihil horum fecisse, adjecit: Doctores, ait, mei effecti estis, et quid agere, vel quid cavere debeam, judicastis. Non potero a vobis amodo exspectare quod tanto vestro domino et amico vos video denegasse. Stultum esset in homine ultra spem ponere, cum nec in amicissimis spem quilibet valeat invenire. Agendum mihi est pro meipsa, nec in alio spes propriae salutis reponenda, ne forte, dum alienum otiosa praestolor auxilium, per meam culpam amittam divinum. Laboret corpus, dum vivit, et pro seipsa Deum anima exoret, ne si prius defecerit, non sit qui pro mortua interpellet. Et ut brevi fine multa concludam, et vobis quod hucusque celavi, aperiam nunquam ostii limina, quod videtis, excedam, nunquam me mundus sub divo videbit, nunquam ab hac, quam mihi elegi, ulterius exeam sepultura. Ad haec illis insurgentibus, et quasi in amentiam subito moerore versi essent, domui ruinam, si retineretur, inclamantibus, indeque ad lacrymas conversis rursum ait: Post tempestatem quies, post pluviam serenitas redit; et post fletus vestros risus more nobis noto succedet. Interim vos redite ad saeculum, ego coram vobis jam vado ad Deum. Et haec dicens, comitata sororibus claustrum ingreditur, et crine amputato, veste mutata, corde gaudente, columba jam dealbata a domno Hugone priore secundum visionis tenorem, in caveam includitur, et sanctis mulieribus beata jam mulier associatur. Gaudet erepta de Babylonis fornace, et de igne in refrigerium introducta, atria Domini ingressam se esse laetatur. Discurrit jam laetabunda per gramina paradisi, et in loco pascuae collocata super aquam refectionis educatur. Carpit ut ovis Dominica avidis morsibus amoenos flores, et pinguia prata oberrans, antiquam famem copioso pastu compensat. Congregat in brevi multarum opes virtutum, nec patitur in via mandatorum Dei aliis segnior inveniri; sed aequans nova velocitate priores, festinat veteres citatis gressibus anteire. Ac primo se omnibus humilitate subjicit, ancillam fatetur, famulam exhibet, quia secundum Dominum, non venerat ministrari, sed ministrare. In qua virtute ita omnibus complacebat, ut nihil de affectu defraudantes, toto eam cordis amplecterentur complexu. Quid vero de cordis contritione, et de quotidiana confessione, de continua lamentatione memorare potero, quando nec Ninivitis in contritione, nec David in confessione, nec Maria in lamentatione inferior apparebat? Nec primo tantum conversionis tempore, ut quibusdam moris est, ista egit, sed toto, quoad vixit, aevo, corpus labori, cor poenitentiae, oculos lacrymis dedicavit. Erant illi lacrymae suae panes die ac nocte, ita ut saepe spiritualiter diceret animae suae: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me?  Et consolando subjiciebat: Spera in Deo quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei, et Deus meus. Testabantur sorores ita eam plerumque fletibus affici, ut pene videretur exanimari. Prosternebatur in corpore in conspectu piissimi Redemptoris humilis ejus ancilla, et cum aliquando flexis genibus oraret, violento aestu animi in terram, etiam cum nollet, dejiciebatur. Tanta erat in ea vis spiritus, ut animo ad coelestia rapto, quandoque impos proprii corporis videretur. Occultabat se tamen quantum poterat, sed, dum semper Ecclesiam occupat, sola semper esse non poterat. Vigiliis insuper et jejuniis immanem corpori persecutionem indixit, et in tantum his et aliis laboribus vires et carnes exhausit, ut carnibus exinanita, cute ossibus adhaerente, mihi post aliquot annos Marciniacum advenienti, ut filio mater alludens, secreto diceret: Gratias Deo, quia superflua mundi amisi, veteres carnes, quibus saeculo servieram, perdidi. Jam novas induam, quibus nova Deo obsequia impendam. Psalmos quos et in saeculo didicerat, assidue decantabat. Cum igitur omni studio spirituali theoriae intenderet, et animum omni virtutum provectu, quotidianis incrementis ad coelestia sublevaret, ad Marthae eam ministerium transtulerunt, et propter singularem industriam cellerariam esse monasterii praeceperunt. Nam non erat illa columba seducta, non habens cor ; sed erat columba super rivulos aquarum, simplicitatis evangelicae lacte lota, et serpentis non malitia, sed prudentia praedita. Retulerat de Aegypto spolia Aegyptiorum, quae Hebraeis fratribus impenderet, et quibus Deo in deserto hujus peregrinationis serviret. Unde obedientia compellente, invita de claustro educitur, et curam sororum suscipere cogitur: in quo officio qualiter ministraverit, vix a me explicatur. Agebat eo studio curam universorum, ut amore mater, obsequio ancilla omnium diceretur. Exercebatur ardor dudum conceptae charitatis, et ignis in ejus pectore diu occultatus in flammas prorumpere gestiebat. Oportebat ut quae Deum ex toto corde in silentio diligere didicisset, se quoque secundum Domini mandatum diligere proximos eis obsequendo probaret. Servabat tenaci memoria nomina singularum, et velut de libro quotidie proferebat, cum nominare aliquam quaelibet earum necessitas exigebat. Scripserat in mente sua, quo unaquaeque corporali incommodo laborabat, et morbos earum vel qualitates sollicita adnotaverat, ut posset unicuique absque errore subvenire, cum nihil eam talium contingeret ignorare. Noverat eas ut nobiles et delicatas, ut fragiles et infirmas, pro sexu, pro loco, pro usu multis egere: et ideo mentem, ne quid eis deesset, multo sollicitabat angore. Occupabat omnium servilium cura officiorum, et ancillarum Dei se famulam esse gavisa, vilia quaeque ministeria procurabat. Variabat in corde suo diversos apparatus ciborum, et talium inexperta, coquinae disciplinam addiscere cogebatur. Huic assa, illi elixa; salsa isti, insulsa alteri providere, sollicita circa frequens ministerium satagebat. Praeparabat ipsa, coquebat ipsa, inferebat ipsa; et ut nil sibi de mercede periret, nihil sibi de labore imminui patiebatur. Collegerat uno suo in corde animos singularum, et quid unaquaeque magis affectaret agnoscens, effectu operis omnium affectibus consonabat. Cumque saepe paupertas charitatis ejus divitiis non responderet, tristabatur, dolebat: et quia satisfacere universis pro voto non poterat, magno tormentorum supplicio torquebatur. Et cum a non habente multa exigerentur, secundum Regulam patientiam servabat in corde, mansuetudinem referebat in sermone; nec inanis ab ea recedere poterat, quam mentis hilaritate ac verborum jucunditate replebat. In qua virtute ita praecelluit, ut sorores omnes ea defuncta attestarentur, nunquam per viginti fere annos, quibus inter eas conversata est, verbum aliquod durum ab ejus ore vel leviter se audisse. Sic semper hilaris, semper jucunda, non solum nihil nubilum praeferebat, sed, etsi quas tristitiae nebulas in perturbatis mentibus aliquando offendisset, sereno verborum lumine exturbabat. Habent hoc proprium sanctae mentes, ut semper in spirituali gaudio conversentur, et non in saeculo, sed in Deo exsultantes, implent quod Apostolus ait: Gaudete in Domino semper; iterum dico, gaudete. Quod non frustra ab Apostolo ingeminatum, si quis attendit, intelligit. Nam, sicut nequam homines pessimi corde tenebras in vultu praetendunt, et quo demigraturi sint furiosorum verborum horrore praeloquuntur, sic sanctae animae gloria felicis conscientiae serenatae, et spe futurorum bonorum adgaudentes, nil nisi laetum sapere, nil nisi jucundum loqui noverunt. Ita famula Dei, discens a Christo mitis esse et humilis corde, et audiens ab eo: Beati mites, et a Propheta: Diligit mansuetos Dominus , cordis humilitati et verborum mansuetudini operam dabat, et ancillis Domini sui, ut de beata Caecilia legitur, sicut ovis argumentosa deserviebat. Et licet ita in verbis suis omnibus complaceret, nihil tamen ludicrum, nihil otiosum ab ea proferebatur; sed eum linguae loquendi modum imposuerat, qui et regulam non excederet, et omnibus satisfaceret. At cum ad quarumlibet rerum collationem aut sponte aut vocata accedebat, tunc vere erat sentire quid intus gereret, vel quid apud se sedula cogitatione versaret. Nam, ut quod sentio fatear, superabat quoscunque vidisse me recolo gravitate simul et sanctitate verborum, ut, si eam audires, non mulierem, sed episcopum loqui crederes. Totus sermo ejus sacro sale conditus, nihil insipidum exhibebat, totus de coelo pendebat, totus praesentium contemptum, amorem invisibilium praeferebat. Nec poterat diu, quando secretius agebatur, de talibus siccus sermo haberi; sed mox quo spiritu loqueretur, affluentes lacrymae prodeuntes prodebant. Nam recolo quoties, me Marciniacum veniente, super filii velut super patris genua fleverit, ream se clamans, absolutionem postulans, mundi mala deflens, desiderio Christi anhelans. Inde cum se in terram prosterneret, et ego eam debita reverentia elevare conarer, non assentiebat, sed immota permanens, ac si nunquam ante poenituisset, novis rursum lamentationibus poenitebat. Gemebat incolatum suum prolongari, et, ut cito finiretur, votis, precibus, gemitibus implorabat. Inter hujusmodi verba, cum me simul filium et patrem vocaret, a patre pro officio absolvi rogabat, filium materno animo, singulari sapientia instruebat. Cumque jam recedere tempus urgeret, hoc semper vale novissimum erat: Fili, sancto Spiritui et beatae matri Virgini te commendo. Hoc quippe etiam in saeculo, semper in usu habuerat, et ita os suum assuefecerat, ut, prae caeteris sacris verbis, sanctum Spiritum et beatam Virginem nominans frequentaret. Et merito haec duo loquens conjungebat, ut ex quo conjuncta sunt, nunquam divisa fuisse ipsa sua locutione doceret. Jam ut ad priora regrediar, cum quidquid apud se virium, quidquid scientiae, quidquid studii erat, Deo et domesticis sororibus impenderet, nullo modo tamen hospitum et pauperum obliviscebatur, hos honorifice suscipiens, istis sollicite providens, ut nec illis congrua, nec istis deessent necessaria. Cura tamen propensior circa pauperes erat, quorum egestas in corde mulieris sanctae praeponderabat, ut quos major premebat indigentia, major illis adhiberetur prae aliis diligentia. Ea de causa si quid de commissa obedientia superesse poterat, in usus eorum devote expendebat. Erogabantur frequentes eleemosynae, vestes pro posse parabantur, et aut emebantur novae, aut veteres sororibus subreptae dabantur. Omnibus, secundum Evangelium, petentibus absque quaestione, quidquid cibi vel indumenti undecunque corradere poterat tribuebat. Quosdam vero quos et filios ludens vocabat, quotidiano victu et sumptibus reficiebat. Pausabat in eis mens dedita Deo, et velut ab antiquis mundi laboribus requiescebat, nunc tandem reputans invenisse se locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Quidquid enim in pauperes dispergebat, sibi totum congregari gaudebat, sciens proprium esse lucrum quod ab aliis credebatur substantiae detrimentum. Sed quid his plura? Ita de universis magna materfamilias curam agebat, ut sororibus ministrans Martha, hospitibus serviens Sara, pauperibus pie providens Tabitha crederetur. Sic femina virtutis abnegans semetipsam, tollens crucem suam et sequens Christum, quidquid sibi olim in saeculo vixerat, totum vivens aliis expiabat. Vivebat, inquam, Deo, vivebat proximis, Deo ad obediendum, proximis ad obsequendum, ut pro modulo suo voce Apostolica dicere posset: Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Cumque difficile sit mentem fusam per diversa facile se recolligere posse, et contractus terrenis actibus pulvis non leviter a mentis oculis abstergatur, hoc in ea admirandum apparebat, quod ab exterioribus ad interiora rediens, nunquam se ab intimis recessisse judicabat. Succedebat illico profundum verbis silentium, hilaritatis civilitas coelesti gravitate permutabatur; post publica negotia fletus uberes exundabant. Mirabantur haec mihi referentes sorores, animum tam subito ad varia permutari, nec posse tantis occupationibus a suo proposito in aliud derivari. Efferebant in ea Marthae negotiis nihil otio Mariae detrahi, nec Mariae quietem Marthae laboribus impediri. His studiis ita sibi omnium animos unierat, sic sui affectum in universorum cordibus collocaverat, ut mero [miro] eam amore diligentes, matrem illam monasterii nominarent. Sed quandiu, o anima, verbis immoraris? Quandiu quod tandem dicendum est differs? Scio quid refugias, novi quid dubites, adverto quid verearis. Times audire mortuam, cujus vitam, si fieri decuisset, etiam hic optasses aeternam. Metuis exstingui lucernam tuam, ne invisae tenebrae luce fugata succedant. Horrescis in absynthium mel converti, diem in noctem mutari formidas, cujus te dulcedo reficere, cujus te claritas solebat illustrare. Quae si de aliis tanta meretur, quanta de te eam aestimas promereri? Quid enim illa in terris adeo coluit? Quid ita dilexit? Quid in humanis affectibus tibi non dico contulit, sed saltem aequavit? Et erant certe illi alii filii, sed in amore materno collati videbantur alieni. Fuerat illa tui non semel tantum mater: quae multo cordis angore te parturiebat frequenter. Instabant, inquam, ei frequentes partus, et quotidiano ad omnes casus tuos pavore innovatis te rursum doloribus pariebat. Sollicitabatur assidua cura, et tibi totum cogitatum impendens, sui saepius obliviscebatur. Metuebat omnia tibi, neque aliquid satis tutum esse putabat. Suspendebat animum ad omnes eventus rerum, et rumores etiam optimos formidabat. Quocunque regressum convertere audiebat, ad regiones quoque exteras clausa sequebatur. Si ad Britannias transfretasti, si Italiam penetrasti, si Romam adisti, tecum maria enavigavit, Alpium horrenda cacumina, Appennini profunda exsuperavit, pericula universa subivit, et ad omnes asperos casus comes in remota permansit. Officii onera tu quidem sentiebas, sed illa sustinebat. Tu portabas, sed illa supportabat. Tu humeros supponebas, sed illa vires precibus ministrabat. Discurrebat, satagebat, orabat singulas, orabat omnes, ut pro te satagerent, pro te misericordis Domini misericordiam implorarent: debere hoc eas charitati, debere tibi, debere sibi; charitati ex mandato, tibi ex debito, sibi ex obsequio. Hoc sororibus, hoc fratribus, hoc advenientibus indefesse dicebat, et omnes absque discretione longe amplius pro te quam pro se exorabat. Super hoc toto conatu ipsa precibus incumbebat: et omnes coram Deo animi vires exhauriens, viscera sua pro te Domino lacrymans effundebat. Canonem precum ipsa sibi praefixerat, ut si forte alia intermitterentur, illud pro salute tua quotidie Domino solveretur. Suggesserunt saepe, si bene recolis, sorores, ut eam a lamentationibus compesceres, et a nimia pro te sollicitudine inhiberes. Quod et fecisti, sed nihil prohibendo profecisti. Quomodo ergo hanc morientem videbis? Qualiter hanc defecisse narrabis? Quo spiritu exspirantem cernere, quibus verbis salutare, quibus lacrymis ad deflendum tantum funus sufficere praevalebis? Veniendum tamen est ad rem, et sors communis patienter excipienda, donec ipsa creatura liberetur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Quiescebat nocturnis horis post diurnum laborem ancilla Dei fatigata in lectulo, et ad laborem acrius resumendum artus labore solutos somno fovebat. Et ecce conspicit decori vultus feminam sibi astare, et ut sequeretur, nutu et signo manus vocare. Evigilans illa, et aliquam sororum fuisse, quae se ad nocturnas laudes suscitasset, existimans, surgit; et velut inertiae suae irata, citato apparatu ad ecclesiam festinare disponit. Sed oculis huc illucque conversis, cum omnes in circuitu jacentes videret, errasse se cognoscens, rursum caput ad dormiendum deponit. Quae mox ut primum sensum sororis attigit, eamdem quam prius personam, eodem quo prius ordine se vocantem videt. Unde rursum experrecta, eadem quae primitus cogitare incipiebat. Sed tertio in se reversa, tertio sopori reddita, tertio a formosa visitatrice est, ut sequeretur, vocata. Additum etiam, ut sub celeritate veniret, neque ultra in veniendo moras faceret. Inde, cum demum tertio evigilasset, sensit jam in seipsa signum vocationis, et illico morbo correpta, sororibus se defungi mandavit. Fit statim universarum concursus ad eam, et luctuoso gemitu illam ex omni parte circumdant. Concurrunt velut ad matrem filiae, et quasi cum ea defungi deberent, damnum, ut dicebant, irreparabile lamentantur. Non poterat quisquam consolari afflictas, et moeror infinitus nunquam finiri posse putabatur. Jacet illa immota in medio moerentium, et, licet moriens, integro sensu animi perdurat. Colloquitur sororibus, confitetur peccata, petit absolvi, absolvitur ab omnibus, exspectat firma spe Dominum suum quando revertatur a nuptiis, nec aliquid sacrorum salutarium intermittit. Viguerat in ea ardens fidei fervor, ut pene secundum Dominum, grano sinapis potuisset aequari : qui nec longo vitae cursu veterascere, nec gelidae mortis incursu potuit refrigescere. Inde sua postulatione oleo sacro inuncta, Christi corpore ad aeternitatem refecta, humilitate munita, confessione secura, crucem cum Domini imagine sibi deferri rogavit. Qua allata, ad iteratos gemitus concitat monasterium. Adhibet ori suo Dominicam effigiem, et pedes ejus lingua allambens, vultui suo tota virtute corporis imprimit. Adorat Salvatoris passionem, et ejus mortem ac vulnera salutem conferre adjurat. Nullam sibi gloriam, nullam spem superesse salutis, nisi in cruce Domini sui, omnibus audientibus profitetur. Cumque expleta oratione, circumstantes a vultu ejus imaginem Domini amovere tentarent, accensa calore fidei ait: Quid vultis auferre Dominum meum? Permittite eum mihi, quandiu vivo, ad quem statim sum moriens transitura. Ita non imaginem, sed ipsum Christum in cruce illa se videre reputans, ab amplexu ejus divelli non poterat. Tandem infirmitate simul et oratione fatigata, corporis viribus sensim deficientibus, tertia jam die, ex quo morbo correpta fuerat, ad extrema pervenit. Agebatur tunc solemni more Nativitas praecursoris Domini, et, licet in luctibus, attulerat auspicia gaudiorum. Nam, quia ipse summus praeco aeterni gaudii fuerat, congruum erat hanc ea die de luctibus ad gaudia transmigrare, de qua voce angelica dictum fuerat: Et multi in nativitate ejus gaudebunt. De quorum numero, ut crederetur, in Nativitate illius defuncta est, in cujus nativitate gaudium multis ab angelo promissum est. Illa ergo die, quae vere ei dies fuit, qua ad sempiternam diem transiit, jacebat pene exanimis Christi ancilla et omni corporis virtute emortua, solius spiritus detrimenta non noverat. Vigebat in ea solus defecto corpore animus, et in coelestibus mente suspensa, horam qua Dominus domus veniret exspectabat. Et jam eo appropinquante, visum est sororibus, ut eam a lecto levatam in cinere et cilicio componerent. Cumque manus ad hoc faciendum aptarent, Sinite, ait, et me paululum sustinete. Et cum eam dimisissent, conversa ad Dominum: Novi, inquit, piissime Redemptor, quo corpus hoc deferatur, et quo anima sit transferenda ignoro. Habet corpus, Domine, suum ad praesens in terra hospitium; anima autem, o benigne Jesu, o aeterne Salvator, ubi hac nocte hospitabitur? Quis eam suscipiet? quis occurret? quis consolabitur? Quis a morte, doloribus, moeroribus liberabit? Quis locum, vitam, quietem, post tot mundi labores, providebit? Nullus, ait, nisi tu, pie Jesu Salvator meus. Longe fient a me omnes proximi mei, nec potero invenire refugium, nisi apud te, Deus meus. Tibi ergo quod creasti committo, tibi me omnium malorum ream confiteor, a te misericordiam, quam diu exspectavi, nunc postulo, et in manus tuas corpus et animam meam commendo. Jam nunc, inquit sororibus, me accipite, et quo portare volebatis deferte. Tunc velut ab initio in novos fletus et lacrymas universis commotis, sublevata est, et in cinere et cilicio, exsul, inops, humilis Christi ancilla reposita est. Inde post modicum, hora, hora illa qua pius Redemptor pro mortuorum vita moriens inclinato capite tradidit spiritum, mitis ejus famula placido fine transivit ad Dominum. Testatique nobis sunt qui adfuerunt, jam exanimi corpore, glorificati hominis vidisse se gloriam. Vultus ejus luce clarior renitebat; et quae in aliis perimit, in ipsa decorem mors vitalis adauxit. Sed mirabitur forte aliquis, cur ea quae de magno Martino dicta sunt, mulieri longe impari adaptaverim. Quae si quis cogitaverit, advertat quanta in Scripturis canonicis leguntur, quae de Christo principaliter dicta, ad corpus sanctorum, cui [cujus] ipse caput est, referuntur. Haec quia innumera sunt, ea singillatim referre nolo, sed eum ad Scripturarum latitudinem remitto. Recolat quanta in martyrum natalitiis, quanta in confessorum festivitatibus de prophetis, de psalmis, de Evangelio recitentur, quae ita servis congruunt, ut Domino nihil minuant. Noverit non indignari Dominum de indiscreta cum servis communione verborum, quibus ipse universa pene nomina sua imposuit, et quaecunque audivit a Patre nota eis fecit. Et ne peccatores justis aequari scandalizetur, sciat non de meritis, quae omnibus incerta sunt, sed de miraculis, quae universis nota sunt, parem me ferre sententiam. Quid enim? Et si mortuos Christus suscitavit, si leprosos curavit, si caecos illuminavit, si daemones effugavit, si et alii mortuos suscitasse, leprosos curasse, caecos illuminasse, daemones effugasse creduntur, Christo propter similia opera componi dicuntur. Non est injuria, sed laus nominis Dei, cum non in uno, sed in multis mirabilis dicitur Deus in sanctis suis. Et ne in hoc faciei miraculo solus putetur justus esse Martinus, accedat et peccator Theophilus, qui, ut scriptura apud plures jam usitata narrat, post quadraginta dierum poenitentiam, Christi corpore suscepto facie refulsit ut sol. Unde quid mirum si post multorum annorum poenitentiam et commendabilem vitam, beatae feminae vultus inusitato candore enituit, cum post paucorum dierum contritionem tantis criminibus deturpata facies, ut sol fulgore praevaluit? Potuit hoc in nostri temporis muliere Christus facere, quod in illius temporis peccatore Theophilo et justo Martino voluit demonstrare. Quod si res ipsae consimiles sunt, quid rerum ipsarum consimilia verba a me reformidanda sunt? Ergo similiter dicatur quod non dissimiliter actum esse probatur. Nec idcirco pares judicari videbuntur, quia parilitatem non facit similitudo miraculorum, sed aequalitas meritorum. Enituit ergo visibili splendore spiritus ipse visibilis emortui corporis vultus, et quod ad regionem lucis filia lucis migraverit, caro facta lucida demonstravit. Exinde circa beatae mulieris exsequias sanctae congregationis obsequia quis explicare sufficiet? Apparebat vere in eis magnum quoddam exemplar amoris aeterni, et status supernae Jerusalem in illo ancillarum Dei officio praemonstrabatur. Fervebat ardor spiritu Dei inspirante conceptus, et ab ubertate domus Dei rivulus charitatis in eas derivatus, pietatis uberibus profluebat. Non valebant satiare animos psallendo, flendo, orando. Et licet hic corpore remansissent, toto eam affectu ad peregrina euntem comitabantur. Implorabant Dominum ne frustraretur ab exspectatione sua, et ut ejus longos gemitus pius Redemptor consolaretur, supplicatione assidua precabantur. His sacris studiis noctem proximam diei continuantes, sequentem quoque lucem praecedentibus adjunxerunt. Qua tandem die frequentatis pro ejus aeterna requie sacris oblationibus, cum sanctae sorores vigiliis, psalmodia, orationibus ac lacrymis fatigatae vix subsistere praevalerent, delata ad tumulum est, et grata Deo, chara hominibus, vivens Christo, mortua mundo, Christiano pro more sepulta. Recesserunt moerentes sorores, secum eam a tumulo cordibus referentes. Quam, licet in sepulcro exanimem reliquerint, apud se eam vivere, dum vivunt, perpetuo confitentur. Jam ego vobis, o sanctissimae sorores, quid pro tanta mihi impensa gratia reddere, quid pro tanto munere rependere, quid pro tantis beneficiis retribuere digne valebo? Nam servastis animam meam mihi, eripuistis eam a morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Liberastis me de laqueo venantium, et a verbo aspero. Factae estis domus passeris, petra refugium herinaciis. Haec, inquam, omnia mihi fuistis, quando illud lumen meum a tenebris fugiens excepistis, quando flamma sacri pectoris vestri tandiu, ne exstingueretur, fovistis, quando magis ac magis aeterni amoris fomite id accendendo, nunc tandem aeterno lumini jam lumen individuum adjunxistis. Manet vobis in coelo reposita etiam hujus beati operis vestri merces, nec benignus Salvator erga salvatam peccatricem studiorum salutarium obliviscetur, quia qui ministratum saluti corporeae calicem aquae frigidae perire non posse fatetur, multo magis salvandae in perpetuum animae tantam a vobis operam impensam, perditum iri nullatenus patietur. Gaudent angeli Dei super uno peccatore poenitentiam agente, qui tamen nondum a corpore mortis hujus liberatus, adhuc cum carne peccati et nequitia mundi et angelis apostaticis, incertus de belli exitu pugnat. Gaudete et vos, dilectissimae, quibus de poenitentia peccatricis vestrae certissima gaudendi materia datur, cujus ad eos fines poenitentiam praevia gratia perduxistis, ut jam non sit unde ei timere, sed unde congratulari secura laetitia debeatis. Det augmenta laetitiae vestrae, quia in vobis speratis quod in ipsa tenetis, quoniam pro certo consimile certamen laborum similitudinem quoque pariet praemiorum. Ecce sepulta jacet in conspectu pietatis vestrae humilis Dei ac vestra ancilla; et, licet exanimis ac silens, vivo tamen ac multo, si advertitis, clamore hortatur. Offert assidue seipsam vobis, ingerit oculis vestris cineres suos, et ut sui recordemini, et vestri non obliviscamini, ut soror sororibus, mortua mortalibus inclamat. Ostendit quid ipsa nunc, quid post paululum vos; ubi corpora vestra humanda, quo spiritus sit migraturus commendat. Cernitis quotidiano intuitu sepulcra vestra, et hospitia mortalis naturae coram semper intuemini, ubi, quandiu mors dominatur requiescere, et unde morte absorpta speratis resurgere. Sit ergo hic vester contuitus vobis sermo continuus, et ad concupiscenda toto nisu perpetua, ipse vos temporalium, quem cernitis, defectus inflammet. Seruntur interim velut in horto arborum semina, sic in sacro coemeterio vestra corpora, quae, secundum Apostolum, vivificari non possunt, nisi prius moriantur, nec resurgere nisi occidantur, nec revirescere nisi putrescant. Oportet plane illa putrescere, ut possint revirescere; arescere, ut possint florere; occidi, ut possint resurgere; mori, ut possint vivere. Toleranda est hiems praesentis vitae, et nivium imbriumque magnanimiter asperitas sustinenda, quandiu arborum fructuosa amoenitas latet, quandiu nondum apparuit quid eritis, quandiu vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Veniet tempus, quando, aere serenato, gelidis tempestatibus ver aeternum succedet, cum Sol nunquam occasurus exoriens, splendore tenebras, calore frigora universa propellet, et incognito terris lumine mundum, natura stupente, perfundens, veteri nocte deturbata, novam et continuam diem adducet. Tunc tempore mirabili tellus fetata in novos flores ac fructus semina corporum vestrorum erumpere coget, cum corruptile hoc incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Tunc affectu et re ipsa cantabitis quod voce ac fide cantatis: Flores apparuerunt in terra nostra, quando Sponso cum ardentibus lampadibus occurrentes, ad nuptias nunquam finiendas intrabitis. Tunc et cum Propheta gratulando dicetis: Et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei. Erit enim tunc voluntaria, non coacta confessio, quando, juxta alium psalmum: Voluntarie sacrificabitis Domino, et confitebimini nomini ejus quoniam bonum est. Ubicunque enim fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae: quia, cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Et vos, quibus hanc epistolam scripsi, fratres mei, tantae matris filii, erubescite degeneres videri; sed a qua sumpsistis vitae hujus originem, ab ipsa in vos derivate coelestis, cui vos a puero devovit, amorem. Quae fuit mater corporum, sit rursum genitrix animorum, ne qui ei consimiles estis corporibus, dissimiles (quod absit) inveniamini moribus. Parturiat vos exemplo et precibus, donec formetur Christus in vobis, ut per eam illum habere mereamini Patrem, per quem ipsam meruistis habere et matrem.