PROLOGUS. Gloriosissimi athletæ Christi Prudentii præclara correcturus miracula, quæ olim adolescentulus sub ipsa studiorum & flagrantis ingenii acrimonia sparsim edideram, primo prælibare visum est, unde, & quando, & a quo delatus, Besuensi ecclesiæ tantus concessus sit thesaurus, corpus videlicet ipsius, sicut partim a majoribus, partim etiam in ipsa, in qua diutius obversatus sum, Aquitania, accepi a fide dignis & probatissimis auctoribus. Res quidem difficilis atque ardua, dum incomprehensibilem ipsorum miraculorum numerositatem atque magnitudinem mecum ipse reputo. Verum reticere de hujusmodi rebus infructuosum, Deoque valde displicens probatur. Cum deses servus pro talento humi defosso gravi sit addictus sententiæ. Talium siquidem rerum promulgatione divina, quæ semper mirabilis est in Sanctis suis, prædicatur magnificentia, & fortissimorum Christi bellatorum per palmam magis magisque celeberrima coruscat gloria ; auditoribus quoque sacræ devotionis vehemens inspiratur flamma ad eorum deposcenda suffragia, & robustissimæ stimuli virtutis suscitantur ad ipsorum (si res sese præbeat) beatissima imitanda vestigia ; siquidem & ipse cælestis Imperator ad corroborandos in acie spiritali dimicantium animos memoriam fecit mirabilium suorum, atque virtutem operum suorum annunciat populo suo, ut supernam nanciscantur hæreditatem. [2] Et ego quidem, ut jam præmisi, a primævo impuberis ætatis flore ad ea scedulis imprimenda, licet temerarius, animum appuleram, sed hinc philosophicis occupatus studiis, inde vero universæ materiæ mole considerata & exilis ingenii, facundiæque tenuissimæ inopia, multis opus illud intermiseram lustris : at ubi, scholaribus omissis gymnasiis, desertor & transfuga sacratissimæ Christi me reddidi militiæ, efflagitatus sum fraterna charitate, ut incepta perficerem, pueriliter edita corrigerem, omissa repeterem, involucris obstrusa enuclearem, &, si quid minus facete prolatum fuerat, urbanæ comitatis lepori restituerem. Tandem assensum præbui, ne videlicet beatissimi Martyris opera insignia, temporum labentibus curriculis obsoleta, oblivione invida funditus interirent. Quapropter ad gloriam Regnatoris Olympi, ipso Sancto amminiculante, conabor virtutum ejus, non omnia (cum sit impossibile) sed de innumeris pauca retexere miracula, quæ vel celeberrima opinione, vel a veridicis comperi relatoribus, de quibus ambigere nefarium est. Quod si forte (ut fit) oratio incuria aut ignorantia aliquibus in locis suum nativum decus non videatur obtinere propter invenustioris eloquii insulsam vapiditatem, id diuturnæ imputetur desuetudini : Sancto ergo Spiritui devota committamus carbasa, ut illæsus secundo successu epibata jocundissimum canendo celeuma ad optatum feliciter perveniat portum, invocata in auxilium Deitate. MIRACULORUM LIBER I CAPUT I. Sancti Prudentii natales, gesta aliquot, martyrium & ecclesia prope Narbonem. Postquam cælestis granum Frumenti, solo creditum, triduo cum multiplici animarum fruge a tartareis emergens umbris, sydereis se reddidit horreis, misso Sancti Spiritus imbre, sparsoque divini verbi semine per orbem, assiduis incrementis fidelis cœpit seges succrescere. Ardebat autem beata colonorum manus sacris incumbere sationibus, ut ante summi Patrisfamilias conspectus laborum suorum inferret fructus. Sed quid humani generis antiquo hoste malitiosius ? Mox etenim, ut divinum animadvertit egregie pullulare agrum, cuncta corrumpere, aut potius radicitus extirpare germina, cunctisque cultoribus contendit supremi occasus inferre exitia. More videlicet faciens suo, ut, qui dudum in Domini sanguinem atrocissimas invidorum armaverat dextras, in servos etiam totius nequitia machinantis impia effunderet robora. Verum quia id per se solum, utpote longe alterius naturæ, quam nos, & nostris ab aspectibus semotæ, perficere non poterat, per sequaces pravitatis suæ principes adimplere satagebat : nam sicut exortu synagogæ sceptriger Nilicola in Hebraicam desæviebat infantiam per proceres, impiis obsequentes imperiis, ita & in exordio nascentis Ecclesiæ diabolus, rector tenebrarum, per suos apparitores Christianam moliebatur extinguere infantilem innocentiam : sed, licet lethifer adversarius contra Christianismum mille admoveret deceptionum machinas, tamen diffundebantur diatim Catholica semina, & inter vulniferos sævientium persecutorum mucrones ager Ecclesiæ fœcundabatur. [4] Denique, prostratis illis primis satoribus, quibus divini ab initio cura commissa seminis fuerat, ad devastandam Dominicam messem tota Romana respublica avide conspirat, &, veluti egregiis peremptis ducibus, atrocium hostium rabies non nisi multo mitiganda cruore in tota commilitonum offeratur agmina, incursantur beatæ plane cohortes, æthereo Regi digne militantes, & pro fide, quam sub religionis vexillis professi sunt, millenis proterendæ suppliciis exponuntur: ubique locorum adversum te, Christe, feralia pendent edicta, & Christianum nomen, quod juxta Paulum super omne nomen habetur, non modo verbis, sed etiam verberibus insectantur & gladiis, triumphant sacri præliatores certaminis interfecti, meliusque moriendo, quam vivendo, hostiles devincunt cuneos. O nova sane & transactis sæculis inaudita prælia ! Victi, ut putabatur, coronantur athletæ Christi, & interfecti regnant. Sciendum tamen, quod tripliciter antiquus hostis adversus eos nefandam produxit aciem, spiritaliter scilicet & corporaliter : & spiritaliter quidem, quia pravis suggestionibus conabatur animos eorum a fidei tramite declinare : corporaliter vero gemino modo, quia aut prosperis aut adversis divinæ legis rebelles contra eos debacchabantur, ut, quo videlicet malesuada secunda non flexerant, immanium frangerent ad idololatriam acerba genera tormentorum. Sed quamvis ubique sine intermissione inenarrabilibus suppliciorum argumentis Christiana trucidaretur proles, oboriebantur tamen robustissimi proceres, qui titubantis statum Ecclesiæ documentis erigerent, æquissimis actibus consolidarent, ad ultimum etiam purpurea passione decorarent. Quorum celebria pro sacra religione confligia, quaquaversum per orbem Christiani vocabuli titulus porrigitur, solemni cantitantur lætitia. [5] Inter quos insignis martyr Prudentius, juxta divinam vocem lux existens mundi, egregiis victoriarum emicuit laudibus, qui, ab ipsis crepundiis Christianis redimitus sacramentis, adhuc tenerrimus litterarum imbuendus traditus est gymnasiis. In quibus quam docilis, quam sagax, quamque solers & efficax floruerit, res ipsa luce clarius postmodum assignavit : instruebatur profecto arcana Divinitatis dispositione, ut futuræ Christi lucernæ lumen sacræ doctrinæ affatim exuberaret, ad illuminanda incredulorum & corroboranda fidelium pectora proficiebat quotidie sub tyrocinio Christi devotissimus Adolescens ætate, sapientia & egregiis moribus, ut jam Sacri Pneumatis domicilium esse ejus non ambigeres in pectore. Fuit autem, ut ipsius perhibent Gesta, nobilissima oriundus prosapia, Narbonensium partium indigena. Denique archidiaconus urbis ejusdem decoratus apice, longe lateque salutifera doctrina, vita atque magnificis coruscabat miraculis. Tanto siquidem splendore divinæ, quod primum est, atque secularis radiabat philosophiæ, ut, quamvis ea tempestate multi doctissimi & facundissimi viri gloriosa prædicarentur laude, nemini prorsus in Gallicis vel Hispanis oris haberetur secundus. [6] Plurimus namque lepor & facetiarum nitor, jocunda & gratissima urbanitas ejus inerat eloquio, sapientiæ sale condita, per quod ipsius pectoris ager fecundus multarum fruges animarum placita ubertate Christo adquisivit. Denique qualis quantusque in divinis documentis atque virtutum fuerit exercitiis, ipse rationis ordo enucleare nunc exigeret, nisi textus Gestorum & passionis ejusdem etiam curioso satisfacere videretur. Ideoque de his scribere diutius supersedeo. Itaque postquam Vir excellentissimus doctorque præcipuus sacrum ovile Christi plurimum augmentavit, cum hoste ferocissimo acerrimo congressus duello, tandem pro beata fidei confessione, variis atque acerrimis furore gentilium attrectatus suppliciis, ut in cælestis Hierusalem aptius locaretur ædificio, sacratissimæ passionis palmam promeruit, martello contusus demurario, quarto die noni mensis, hoc est, pridie Nonas Septembris. Qui videlicet martellus (ut perhibent, qui viderunt, dum sacerrimæ ipsius transferrentur reliquiæ a piæ recordationis abbate Stephano) cum beatis adhuc contineretur pignoribus, in osse quoque sacri capitis hactenus fracturæ apparent, scilicet vestigia passionis : taliter ergo robustissimus Athleta de hoste prostrato referens trophæa, æterna donatus laurea, cæleste capitolium ingredi promeruit, applaudentibus hymnidicis Angelorum choris. [7] Perempto itaque Christi milite Prudentio, cum vesana persecutorum rabies, necdum satiata, immane adhuc fureret, artus sacratissimos, mausoleo atrociter erutos, in quo a fidelibus furtim nocturno conditi fuerant silentio, feris avibusque diripiendos longiuscule ab urbe sub divo exposuerunt. Tanta enim furoris insania diabolus gentilium exagitabat pectora, ut Christi militum punitorum membra, a suprema arcentes sepultura, bestiis & alitibus projicerent devoranda. Superna vero provisione servatum beatum funus (neque enim perire poterat, quod Omnipotentis dextera protegebat) a Christicolis noctu pia rapina iterum abripitur, & pro tempore aggere in ipso, formidine paganorum, vill potius obruitur, quam sepelitur tumulo : ubi etiam multis annorum latuisse dignoscitur curriculis, tametsi Christiana devotio clanculo venerabiliter locum orationis gratia frequentaret. Tandem superna Miseratione de cælo in terram aspiciente, ut audiret gemitus compeditorum, & solveret filios interemptorum, sopitis persecutionum tempestatibus, Sponsa Christi respirare ad tempus radio tranquillitatis cœperat. [8] Quapropter a religiosis in loco fabricata est basilica, non multæ capacitatis quidem, nec tanti Martyris dignitati responsura, sed tamen tali tempore fidelium devotioni opportuna. Denique sarcophagum ipsum, in quo positum primitus funus beatum fuerat, apud Narbonam adhuc tantæ reverentiæ, tantæ habetur formidini, ut nemo prorsus tangere audeat ; sciens pro certo, se non impune laturum. Quod jam sæpius quamplurimis probatum est experimentis : fuit ergo in eadem ecclesia multis temporum evolutis discursibus, nec ab ullo gentilium vel Christicolarum (ut res ipsa declarat) prorsus tolli potuit ; licet id quamplures temptaverint, tam gentiles, quam sacræ fidei homines, quod utique clarissimi vice posuerim miraculi. Nam sæpenumero idem sacer locus, totaque circumjacens regio, venientibus hinc & inde barbaris, in heremi redacta est vastitatem : nec tamen sacratissima pignora ab ullo contingi potuerunt. Tempore siquidem Dagoberti, filli Childeberti, regis Francorum, jam abundante iniquitate & refrigescente charitate multorum, gens Saracenorum ex Africa transiens per angustias freti Athlantici, quod, Septe vocitatum, Africam secernit ab Europa, totam pervadit Hiberiam. [9] Post annos vero decem, anno scilicet a Verbo Humanato septingentesimo tricesimo tertio, cum uxoribus & filiis rebusque familiaribus transcenso Pyreneo, Citeriorem Hispaniam & Aquitaniam, ut habitaturi perpetuo, ingrediuntur : urbes, oppida, castella, villas quaquaversum depopulantur, ecclesias ubique & sacra loca incendunt vel diruunt, inter quæ etiam beatissimi Prudentii ecclesiam edax consumpsit incendium, nec tamen sacrum contingitur lipsanum. Tunc Carolus, agnomine “Tudites” vel “Martellus” filius Pipini Brevis & Vetuli, metuens, ne forte etiam Franciam pervaderent, adversus eos profecturus, utpote major-domus, maximas molitus est pugnatorum conflare copias : nam tunc regalia per proceres administrabantur. Cum ergo, regali exhausto ærario, opes minime suppeterent, quibus stipendia & donativa, ut moris est, regia munificentia largiretur, militibus, gravissima compulsus necessitate, decimas ; & (quod dictu nefas est) ecclesias, ablatas sacris ministris, dedit eisdem militibus exercitus sui. Nec mora, facto impetu cum Eudone, duce Aquitaniæ, terga dant hostes. Cæsa sunt ibi trecenta & septuaginta quinque millia Saracenorum, mille quingentis tantummodo Francis occumbentibus. [10] Exinde sacer ille locus a militibus hæreditario jure per succedentia tempora possessus, ut ecclesiæ pleræque neglectui habebantur. Nec multo post Abdirama, rex Cordubensis, cum duodecim regibus Saracenorum, universis conflatis copiis, totam invadit Aquitaniam, ipsamque obsidens Narbonam, cuncta finitima rapinis & incendio pessumdedit, Sancto penitus (ut solebat) intacto. Quos iterum Carolus, conserto prælio, ita contrivit, ut vix aliquis evaserit. Quem vero exitum præfatus sortitus sit Carolus pro decimis & ecclesiis, quas militibus dederat, licet digressionem præter rem facere videar, quia illud profuturum reor, paucis retexam. Defunctus enim acerbissima valdeque terribili morte, sepultus est in basilica beati Dionysii martyris. Quo sepulto, mox tantus fœtor, tamque pestifer aer ab ejus cœpit egredi mausoleo, ut etiam longe semotas tabo inficiens auras, multos leto dederit, & quamplures morbo gravissimo affecerit. Voces etiam lugubres, gemitus & ululatus miserabiles exinde creberrime audiebantur. Quo comperto, Pipinus filius ejus jubet reserare sarcophagum, eoque patefacto, draco miræ magnitudinis, ex cujus ore letifer ille procedebat halitus : de corpore vero Karoli nichil penitus repertum est : hoc autem dictum sit ad sacrorum pervasores locorum, qui adhuc violenter sancta detinent loca, suisque hæredipetis hæreditates concedunt perditionis. CAPUT II. S. Prudentii reliquiæ Besuam allatæ. Anno vero a Numine Incarnato octingentesimo quadragesimo primo, jam deficiente Caroli Magni prole sceptrigera, exorta simultate gravissima in Francia inter fratres, filios videlicet Ludovici, filii Caroli Magni, de finibus regni, genitore jam defuncto, barbaræ gentes, Normannorum scilicet, Danorum & Brittonum cum copiosa multitudine Gallias depopulandas atrociter invadunt. Fiunt itaque innumeræ strages Christianorum, ruina urbium, oppidorum, villarum & sanctarum exustiones ecclesiarum ; denique rapiuntur inclytæ civitates Andegavis, Aurelianis, Lemovigas, Burdegala, Tolosa, Narbona, totaque miserabili exitio traditur Aquitania, beatissimo Prudentio sua sibi defendente. Sed hæc hactenus : nunc vero, aliis omissis, ad gaudia nostra accedamus. Qualiter scilicet ipsum beatissimi Martyris corpus ad nos pervenerit. Aliquantis autem temporum elapsis voluminibus, regnante gloriosissimo regum Carolo, Ecclesiæ Christi longe lateque festiva per orbem pace floruerunt. Invigilabant namque sacri pastores supra sibi commissa agalmata ; rationales quoque pecudes, justis pro posse insistebant actionibus: eodem itaque tempore, ut in Chronico continetur, venerabilis Geylo Lingonensis urbis pontificalem gerebat infulam, vir præclari stemmatis linea pollens, sed illustrior animi virtutibus, quibus admodum divinis præeminuit in rebus. Qui cum inter cæteros bene moratæ mentis habitu orationi incumberet assiduus, etiam longinqua celebrium Sanctorum suffragia, paupere spiritu ditissimus præsulum, expectabat : legerat quippe, neminem per se posse salvari, ideoque dilectorum Domini supplex requirebat adjumenta. Unde factum est, ut, Jesu Domino disponente, tam fælicis viæ auspicia pro suorum abolitione peccaminum famosissimi per orbem Jacobi Apostoli adiret limina, in extrema pene parte telluris sita, juxa Oceani latus. [12] Dum igitur, satisfacto votis, alacer repedaret religiosus pontifex, Aquitanicas tandem attigit oras, post multa terrarum transmissa spatia, nec multo post, Dei omnipotentis instinctu, cuncta clementer justeque disponentis, quadam die advesperascente, pervenit ad villulam in strata publica sitam (ut præmissum est) peneque desolatam, in qua gloriosissimus corpore quiescebat Prudentius, qui, lassitudine cogente & temporis instante densitate, hospitium metatus est cum suis apud ejusdem Martyris ecclesiæ matricularium. Et poterat utique vir egregius & multarum copiis ditissimus rerum largioris nobiliorisque ædis potiri hospitio, nisi ei talis magis placuisset mansio, quæ solito surgentis noctis conticinio ad divinos decantandos hymnos domo Domini esset propinquior. Susceptus itaque officiose cum suis comitibus, prout possibilitas admisit, largis reficitur obsoniis. Ast ubi pulsa fames & surrexere, relictis rite thoris, percunctatur beatus Præsul hospitem suum, quisnam diceretur, quoque honore finalis professionis, martyrii scilicet, an confessionis insigniretur is, cujus memoria in contiguo ab incolis venerabatur oratorio. Ædituus consultus ait, Prudens vocitatur, Martyrii titulo celebri fama decoratur : Qui primævus adhuc Christi documenta sequendo, Jam Juvenis meruit palmam fidei moriendo : Dansque polo flatum, tenet istic corpore stratum. Nunc pia vota juvat ad corpus ferre beatum ; Quippe piis votis solet ipse favere precantum, Si perfecta fides flagret sub pectore tantum. Sed quia barbarici ruerant huc sæpe furores, Ædibus eversis, nostri periere priores. Villam, quam cernis, credas nos destituisse : Hanc quoque basilicam sine tunc cultore fuisse. [13] His & hujusmodi auditis, reverentissimus antistes profundo volvebat pectoris arcano, quod postmodum, Deitate annuente, efficaciter mancipavit effectui. Quid multis moror ? Nox terram solita totam contexerat umbra : traduntur placido mortalia corpora somno. Medio vero noctis intempestæ silentio, religiosus pontifex de more ad cœlestes cum clericis suis consurgit laudes, juxta quod ait regius Psalmicen sub typo Ecclesiæ : “Media nocte surgebam ad confitendum tibi, Domine, super judicia justitiæ tuæ.” Ingressi autem basilicam divina dulciter concrepant cantica ; deinde, dum sacra ab eis percelebrantur præconia, vir vigilantissimus dignusque episcopi etymologia, curiose perscrutans ecclesiolam, tandem ad ligneam pervenit capsam, quæ, retro altare posita, sacratissimi Martyris continebat soma, & jam pene tota cariosa vetustate computruerat ; qua facile patefacta & illato lumine, sanctissima contemplatur ossa, vilibus & diuturnitate temporum consumptis pannis obvoluta. Qui, protinus evocato capellano suo, altaque ab imo pectoris ducens suspiria : Heu ! inquit, quod tam splendiflua lucis æternæ lucerna tam angusti offunditur tenebris modii, cum potius orbem illuminatum sublimissimo digne foret imponenda candelabro. Proh dolor ! Ecce topazion, ille lapidum pretiosissimus, cunctas repellens larvas, imperialique aptissimus diademati, humili diversatur in pulvere. Sed si forte gratum nossem beatissimo Martyri, sine dubio, Aquitania nobis discedentibus, viduata remaneret urna tanti Patroni. O nos vere felices, si nobiscum, sancte Martyr, hinc abire velles ! [14] Vix lacrymas reprimens hæc paucula dixerat heros ; cui capellanus, vir eruditissimus urbanæque eloquentiæ, non multa pro tempore fans sic intulit : Mirari satis nequeo, honorificentissime pater, cur ille æquissimus Arbiter rerum, qui omnia in pondere, mensura & numero disponit, tam præclari meriti Virum, & Gallicana dignum amplitudine, tam exiguo, tamque neglecto contineri sinat domicilio : nam, quantum præsentium rerum colligitur indicio, vix semel hic Missa celebratur in anno. Hæccine, gloriose Martyr, placet mansio ? Hoc recondi juvat angulo, dum populis benigno non vis opitulari suffragio ? Sed absit a pio Viro livida invidia ; melius sane acceptiusque foret sydereo Regi, quantum ad judicium meum spectat, si populosa constitutus in urbe supplices placita protegeres interventione, corporum morbos debilium propelleres, recidiva consequente sospitate. O utinam sempiterno liberet Numini, Lingonicæ te inferre civitati ! Procul dubio sacerrima ossa hæc decorarentur auro vel secundi honoris metallo, quæ hic carioso non circumteguntur, sed potius deturpantur ligno. Age, tam copiosus, tantique pretii thesaurus lutulento eruatur loco, urbanisque inferatur gazophylaciis, haud est metuendum furtum, quod Omnipotenti probatur esse placitum, multisque mortalibus profuturum. [15] Talia dum dicunt, visus in Martyre figunt, Vela revolventes & noscere cuncta volentes. Mox breve, mox igitur, quod continet, hic reperitur, Discat, qui nescit, Prudentius hic requiescit, Qui Domini testis fuit indiciis manifestis. Hæc ut legerunt, ea tollere disposuerunt ; Sed paulo dubitant, quia Sanctum tangere vitant. O bene devoti, culpæ formidine moti, Quid formidatis ? Nihil est hic, quod paveatis. Non irascetur Martyr, quia mitis habetur ; Jam dudum siquidem remorari nollet ibidem. Mitis inhumanos dimittere vult Aquitanos : Vobiscum certe cupit ire, jubetque referre. [16] Postposito ergo religioso timore, auferunt beatas reliquias totius corporis, adeo ut nil desertæ relinqueretur arculæ, continuoque Hispanica reverenter obvolutæ palla, celerrime, priusquam diesceret, capacibus infarciuntur crumenis : erat enim locus isdem pene habitatione humana destitutus, tam barbarica infestatione, de qua jam satis præfatus sum, quam etiam indigenarum, eum sibi usurpare volentium, alterna pervasione, ideoque valde opportunus ad tale peragendum negotium. Ast ubi more suo de cardine surgit Eoo florigero curru tenebris aurora remotis, conscensis sonipedibus, redux ingrediuntur iter, nullo penitus accolarum animadvertente, quod factum fuerat. Quæ enim in viro tantæ gravitatis, tantæque authoritatis haberi suspicio furti poterat ? Quis vero, ut alia omittam, pontificem quemlibet latrocinii reum umquam audisse se, meminit, nedum virum præcelsa stirpe progenitum, & ob id late notissimum, sanctitatisque non inopem ? Sed, o felix plane latrocinium, egregia laude per sæcula cuncta fruiturum & coram altithrona Majestate gratissimum ! Dicat aliquis, præsulem sanctum tale quid attemptare, nullatenus debuisse. Sed multorum discimus exemplis, sanctos spiritus plerosque, Deo in superis jam post busta conjunctos, vel gratanter pati, corporum suorum reliquias ad uberiorem salutem, suique majorem venerationem ad alia deferri loca. Denique protomartyrem Stephanum ab Hierosolymis Constantinopolim, Nicolaum a Mirea Barrum, Magdalenam Mariam ab Aquensi regione Vizeliacum, ipsum quoque monasticæ philosophiæ legislatorem Benedictum fideli furto vel rapina a Cassino in Gallicas delatum legimus oras. O utinam tale mihi facinus, tantumque patrare contingeret furtum ! [17] Sed quid diutius gaudia nostra per plurima demoror ? Ingressus itaque beatus pontifex Geilo Burgundiam cum ingente gaudio, Aquitania spoliata, grates referebat Majestati divinæ. Tandem vero superna clementia ei Besuam reduxit in memoriam, quam plurimum in visceribus Christi sancta complexabatur charitate, ut eam pauperem & egenam tanta ditaret opulentia. Ut autem episcopii sui contigit terminos, tanta procerum, clericorum, monachorum atque populorum multitudo diversi sexus, conditionis & ætatis occurrerunt, ut conglobati confestim per semitas pia violentia ipsum sanctum præsulem remorari diutius compellerent, videntes miracula & sanitates, quas beatus Martyr pie credentibus publice conferebat. Quid plura ? Tandem post multas difficultates cum onere illo sacratissimo, copiosis stipatus agminibus, gratulabundus Besuanos subintrat penates. Susceptus vero officiosissime, ut tantum decebat præsulem, peracti itineris accidentia (ut assolet fieri) refert, Prudentiique beatissimi gloriosam rapinam inter alia commemorat ; qui, obnixe ab abbate fratribusque exoratus, tantum, tamque incomparabilem Tyberianis gazis thesaurum Besuensi concedit ecclesiæ anno ab æterno Verbo humanato octingentesimo octogesimo tertio. Nec hoc solum, verum etiam, ne Sancto deesset luminare interdiu & nocte, quasdam episcopii ecclesias eidem loco dedit liberrime, quæ nominatim exprimuntur in rerum datarum Codice, ipso beato antistite hoc idem ubique diffamante. Quantum autem Besuanam dilexerit ecclesiam, qualiterve provexerit, in eodem libello benevolus & studiosus lector copiose reperiet. [18] Deposito ergo Besuæ gloriosissimi Martyris corpore Nonas Octobris, eodem die annuatim decernitur lætitia pro tanti exceptione Patroni ; nec immerito. Si enim olim Octaviani triumphi exceptio festivo quotannis recolebatur gaudio, qui animam post letum sævo tradidit orco, quanto magis beati Prudentii, æterna in superis gloria & honore coronati, jocundissimus ad nos adventus perenni (si posset fieri) mancipari deberet celebritati ? Notandum vero, quod plerique arbitrantur, beatissimi corpus Prudentii non a venerabili Geylone ab Aquitania delatum, sed ab ipsis Aquitanicis ob metum Saracenorum, ab Hispaniarum partibus, transcenso Pyreneo, in Gallias sæpius irrumpentium, allatum Divioni propter firmissimam loci munitionem ; sicuti corpus egregii doctoris Hilarii, & beatæ Radegundis a Pictavensibus, aliaque perplura Sanctorum pignora ab aliis provinciis. [19] Quod profecto non immerito ut verisimile credi posset, nisi venerandæ memoriæ Agrimus, præsul Lingonensium, successor ejus, in quodam suo dixisset privilegio : “Ad multorum,” inquit, “constat pervenisse notitiam, qualiter Geylo, piæ recordationis episcopus, prædecessor noster, S. Prudentium ab Aquitania transferens, in nostrum episcopium Lingonense detulit, & in Besua monasterio ad laudem & gloriam nominis Dei solemniter collocavit.” Ex quo liquido perpendi potest, ab oris Aquitanicis pontificem sæpefatum, nostrum illustrissimum detulisse Martyrem, & Besuensi contribuisse cœnobio. Quantis autem quibusve ibidem, in basilica videlicet beatorum Apostolorum Petri, & Pauli virtutum coruscaverit radiis, a nescio quo nostratum satis plano expeditum sermone, celebri effertur memoria, quæ etiam virtutum insignia in hoc Opere nostro dignum duximus inserere, ut vetera novis copulantes superflua recidamus, hiantia suppleamus, minus commode dicta, veletiam vitiose, adgnormam dirigamus. Sed ne forte aliena sublegisse, & alterius gloriam in nos impudenter videamur transfundere, ipsis priscis miraculorum ejus virtutibus subsequentem libellum dicabimus, ut, quid nostrum, quidve alterius sit, sagax lector dispiciat. Explicit liber primus. LIBER II. CAPUT I. Depositis Besuæ S. Prudentii reliquiis, varia ibi miracula ad illius invocationem eduntur. Decursis in priore volumine, qualiter sacratissimus martyr Prudentius, hostibus evictis, policam conscenderit aulam, quoque rerum ordine nostras delatus ad oras, Besuanos subierit lares; in secundo nunc, quibus quantisque sese apud Besuam declaraverit virtutibus, ut olim scriptæ sunt, assignare rationis ordo postulare videtur : fides autem rerum ipsarum ad primum referatur authorem. Igitur dum ipsum corpus reverentissimum adhuc eminus a monasterio esset in itinere, quo deferebatur Besuam, innumeris populorum vallatum catervis, homo quidam, Johannes nomine, qui quondam monachorum procurando ovilia, opilionis functus erat officio, asello residens ei occurrit obvius, qui jam ab annis pristinis paraliticam inciderat ægritudinem, adeo ut, membris inferioribus dissolutis, nonnisi alieno vaderet adminiculo ; moxque humi prostratus, beati Martyris luctuose invocando auxilium, tibiarum quidem extensione potitus est, ita ut aliorum sublevatus adjutorio erigeretur, denegato sibi adhuc commeandi officio. In quo utique facto, quiddam minus rectæ fidei creditur habuisse, dum, quod voluit, ex toto impetrare non potuit. At ubi templum sanctorum Apostolorum Petri & Pauli Besuense beatum corpus ingressum est, anus quædam plebeia, nomine Christina, quæ undecim annis contractionis laborabat incommodo, interventu B. Prudenti, cujus incessanter implorabat suffragia, eundi reparato officio, suis jam, non alienis, viribus loculum, quo beatus Martyr ferebatur, gaudens subsecuta est. [21] Postquam autem in ecclesia Apostolorum Petri & Pauli sancti Martyris corpus positum est, Martina quædam infantula octennis, ab alvo materna cæcitate damnata, dum a parentibus illo fuisset deportata, quo sacer quiescebat Martyr, divina in se operante virtute, subito lucernarum rutilos cœpit intueri fulgores ; &, ut nativus infantibus mos est, quo sibi propius exhiberentur, veluti pulcherrimæ res & insolitæ, quo valebat modo, cœpit deprecari. Processu tempus effluxerat, & femina quædam, nomine Osanna, adducitur, quæ ita diræ valetudinis angore fatigabatur, quippe membris omnibus ægritudinis lethali pondere pressis, & hominum etiam levissimos horresceret tactus : quæ, dum limina almi Clavigeri Doctorisque egregii tetigisset, omni propulsato dolore, pristinam promeruit sospitatem. Wichildis etiam nonagenaria, ut putabatur, quæ usum pariter videndi atque incedendi perdiderat, tam ægritudine, quam provectiori ætate defessa, dum suorum amminiculo devecta, fuisset sacratissimo corpori [admota,] illico diu negatum recepit visum, &, gressibus rigido angore solutis, suis jam gavisa est vadere plantis. Nec dissimili privilegio pollet, quod Raynildis Solumgiaci ruris annorum ferme XXV jam longo ævo sinistri brachii chiragricum incurrebat morbum, ita ut manus sibi pollice infixo, & cæteris digitis superpositis pectori adhæreret, & nullo modo divelli posset ; huic divini medicaminis mox virtus adfuit, & dum, fusa oratione, limen oratorii, quo sanctus quiescebat Prudentius, fuisset egressa, pristinæ reddita sanitati, adstantes grates reddere Conditori incitavit. [22] Gautselinus quoque annorum decem & octo, villæ habitator, quæ vocatur Solumgiacus, præsentissimam S. Prudentii virtutem expertus est : nam illius undique membra subteriora ita sibi contractionis vendicaverat morbus ; ut non eo loco movere, nedum incedere posset. Contigit autem, ut, aliorum manibus lectica gestatoria vectus, basilicæ beatorum Apostolorum deferretur, qua venerabilis Prudentius martyr miraculis publicabatur. Cumque, peracto Officio, omnes ecclesia egrederentur, nullusque adesset, qui juvamen egressionis ægroto tribueret, remansit ibidem sui potestate privatus ; sicque factum est, ut monachi advenientes eum, solitudinis & debilitatis causa ingemiscentem, reperissent. Quocirca adstantes, miseratione ducti, immo magis divino instinctu, eo, quo fuerat lectulo deportatus, imponentes, sancto Prudentio obtulere curandum : qui pro sui scientia, oratione fusa, cum lacrymis Domino prostratus, vires recepit, omnium membrorum solutionem promeruit ; &, petito baculo, eorum, qui aderant, manibus erectus, pedibus rectus stetit, omnibus, ut par erat, laudes Domino referentibus. Pontivinceniæ Vulfrada quædam adolescentula oculorum octennem lugebat caliginem, quæ, dum prælibatum adiit locum, velut quolibet imperfectæ gratiæ obice argueretur, ex parte illuminata recessit. Dierum aliquorum evergente curriculo, puer quidam de villa, cui nomen est Flexo, utriusque officii, audiendi scilicet & loquendi, subierat infensam ; qui, dum limina SS. Apostolorum Petri & Pauli attigisset, ita curatus est, ut clare audiret & loqueretur. Mater vero, super mirifici operis spectaculo gratias agens Deo, cum gaudio remeavit ad sua. [23] Flaverta, Lingonicæ urbis indigena, decenni ætatis virore florescens, sexto mense ferme exacto, scapula cum brachio & manu ita fuerat enervata, ut nec quidem ea movere, nec contingere aliquid posset ; hæc dum biduo, quod S. Martini præcedebat festivitatem, Besuense cœnobium attigisset, ipsius vigilia memorati S. Martini, dum media nocte in ecclesia quiesceret, ubi sanctissimi Prudentii reverentissima gleba competenti frequentabatur honore, ipso mediæ noctis articulo, omni levata dolore, sanitati redintegrata est. Wandaldrudis quoque Adchiacensis villæ, octo quidem ætatis annos, cæcitatis vero tres & novem menses expleverat : quæ ipso die veniens, quo & superius curata, Matutinorum solemnitate peracta, gratia medendi in domo orationis stans atque orationi incumbens, visum recepit. Soror tamen ejus imparis ætatis & ipsa diu cum esset cæca, aliquantulum luminis promeruit, clare tamen videre non poterat. Warneldis etiam de Mentusca, jam duodennis, nativo lumine frustrata fuerat ; hæc ad præfatam contendens solemnitatem, ut debilium est consuetudinis, candelam obtulit, atque e vestigio clare lumen promeruit, omnesque ad laudes persolvendas Creatori perspicue incitavit. Ermenbertus plenæ indolis, utpote decem & octo annorum, Beriæ incola villæ, immundo spiritu arreptus, illius acriter vexabatur instinctu. Hic, dum a parentibus plaustro vectus, lorisque fortiter adstrictus, Ecclesiæ principum Apostolorum Petri & Pauli, in qua sanctus quiescebat Prudentius, præsentaretur, suffragantibus sanctis Apostolis, immo beato Prudentio interveniente, immundi spiritus caruit fœditate. Et quia ingrati hospitis diro horrore obtritus fuerat, licet sanæ mentis, diutino tamen laboravit incommodo. [24] Alius quoque, nomine Winebaldus ex villa Burbureno, eodem fatigabatur stimulo ; hic, dum eidem basilicæ sistitur, humi prostratus, orationem fudit, atque integerrimæ restitutus est sanitati. Quædam etiam femina partium sancti Sequani, ut ipsa fatebatur, octo annorum expletione ita nervorum contractionem incurrerat, ut calcanei natibus hærerent : hæc plaustro superposita ad locum, quo sanctus quiescebat Prudentius, devehi cœpit : sed antequam cœnobio propinquaret, obtentu almi martyris Prudentii mirum in modum ita curata est, ut, relicto vehiculo, suis ad prædictum locum vaderet plantis. His ita rite peractis, quædam femina, quæ, nonnullis evergentibus annis, ita curva manebat, ut sursum respicere omnino nequiret, præpediente infirmitate, immo & paupertate, a vicinis se ad monasterium deferri postulat : sed ejus necessitudini abnuentibus cunctis, anxie cogitando, quomodo illo deveniret, insperato sopore depressa est : sed mox evigilans ita morbo levata est, ut propriis pedibus incedendo, male denegantibus pudorem incuteret, cæteros autem ad Deo gratias referendum secum super collato sibi beneficio invitaret. Infans, longo jam tempore audiendi desuetus officio, illuc cum matre devenit : sed, opitulante sancto Prudentio, ex asse curatus est. Juvenis etiam quidam Lantiliaci ruris, cognomento Ermembaldus, viginti ferme annorum, ab ineunte ætate claudus, Sanctorum patrocinia expetiit, & integre sanatus recessit. [25] Beriensis villæ puer quidam præfato monasterio delatus est, qui ab ipsis cunabulis manu cum brachio dextro, cubito quoque & scapula ita viduatus fuerat, ut præmortua viderentur. Die autem Parasceves, fratribus ex more vigilias celebrantibus, cœpit magnis insistere vocibus, utpote divellentibus se ab invicem membris, & illico reformatus est sanitati. Operæ pretium est illud etiam litteris allegare, quod quidam, nomine Esemegaudus, ex villa, quæ vocatur Campo-Cervina, jam quinquagesimum ætatis agens annum, decennio claudus manebat, ita ut vehiculo de loco ad locum emigraret. Is ante Quadragesimam jam dictum cœnobium petiit, ibique sanctum Pascha spe recuperandæ salutis sustinens, eodem die divinam in se virtutem expertus est : nam ut sacrum officium, prout tempus dictaverat, exactum est, rigida diu membra, divina pietate medicata, cœpere paulatim extendi, ita ut, obortis lacrymis, magnis vocibus inclamaret. Quo spectaculo, signis ex more pulsatis, utriusque sexus non minima multitudo gratias cum lacrymis cœpit agere. Referendum etiam, quod cunctis perspicuum fuit : infantula quædam, nomine Adisindis, partium Chohone ex villa, cui nomen est Sauste, diutino cæcitatis somno sopita, tertia feria ante medium Pascha ad sæpedictum oratorium plebeia cum multitudine venit, & inolita bonitate Dei quarta feria subsequenti, quo caruerat, lumen accepit, omnibus superno Datori gratias referentibus, qui a seculo operatur mirabilia. [26] Creberrima sancti martyris Prudenti fama undecumque ad sui venerationem consciverat populos, qua comperta, vir quidam, nomine Ermenaldus, Magnimontensis accola, de villa Fluriaco, dum esset cæcus, sed inposterum a Deo curandus, die Ascensionis Domini jam vespera ad monasterium contendit. Cumque venisset ad locum, quo secunda crux in via scilicet posita erat, ubi claudus per interventum beati Prudentii curari meruerat, a regente gressus suos ammonetur, ibi adesse crucem, olim patratæ virtutis indicem. Sine, inquiens, puer, tangere me crucem, propter accessit, & sursum gestiens aspicere, velut umbra paulatim dilucescente, vidit eandem pendere crucem : hic cœpit ex oculis ejus aqua cum glaucomate egredi, medium autem lignum crucis, quod pendebat divisum, idem vir sustulit, & loco priori coaptavit : inde monasterium pergens, dum portas templi paulatim attigit, lumen ex integro recepit. Igitur fama boni odoris non modo vicina, sed etiam longe remota peragrante loca, non multis evolutis diebus, quidam ibi advenit, qui (ut ipse referebat) triennium expleverat, ex quo auditu fuerat viduatus : hic, orationis domum pia devotione ingressus, mirum in modum auditu recepto, gratias retulit Deo. [27] Sexto vero die, jam mense Junio inchoante, idem cœnobium adventavit puella, nomine Glismodis de Arco-fracto super littus Albæ fluvii, quadriennio cæca, quæ, dum ibidem recuperandi gratia nonnullis sustinuisset diebus, ex more monasterium egredientibus feminis, & ipsa, aliorum manibus deducta, pariter egressa est: hæc dum, cæteris suam ingredientibus viam, sola extra portam remansisset, nacta occasione eleemosynam rogitandi, paupercula quædam infantula illuc deveniente, cur ibi sola moraretur, ab ea stipulata est, quæ dum retulisset, se ductoris auxilio egere, illa, data ei manu, ante fores ecclesiæ reduxit, &, dum in porticu parumper remoraretur, veluti dilucescentibus tenebris, modicum cœpit intueri lumen, & mox oratorium ingressa, clare videre promeruit. Puerulus quoque, nomine Wlfranus, de Chyriaco prædio a parentibus pridie ante Vigiliam S. Joannis Baptistæ ille ad vesperam devectus est, qui rudis adhuc usum loquendi amiserat, & manibus tremens, easdem contractas habuerat : hic stans ante altare Principis Apostolorum, quo sanctissimum almi corpus quiescebat, collidentibus se ad invicem puerilibus membris, plenissimæ restitutus est sanitati. [28] Quædam etiam femina, cognomento Heldeverta, ferme annorum quadraginta, Dominico die ante Decollationem sancti Joannis Baptistæ Besuense cœnobium adiit ; hæc, tribus annis cæcitate deformis, capitis & superciliorum incisione a medicis valde est vexata, sed a nullo curata : quæ adhuc in itinere posita, cum pervenisset ad crucem, ubi claudum & cæcum sanatos supra memoravimus, a ductore affatur : Adest crux : at illa mentum manu sursum elevans (neque enim aliter cælum respicere poterat) velut desciscente nebula, cœpit parumper vexillum crucis aspicere. Demum nimio sudore suffusa, & tremebundis palpitans membris, ad locum destinatum pervenit, quo utriusque sexus contenderat multitudo : quibus præsentibus, dum Missarum solemnia celebrabantur, lumen, quod amiserat, non sine multorum alacritate & ammiratione recepit. Sed quid per visum ei actum sit, non est silentio tegendum. Pridie quippe antequam curanda venisset, dum sopori operam daret, visum est ei, illo ire debere, quo & vigilans venit. Sed dum potita sanitate domum rediisset, non multis post evergentibus diebus, oculus ejus dexter immodico dolore gravatus, cœpit tumescere atque caligine obduci : sed dum intempestæ noctis quiete deprimeretur, sanctus ei martyr Prudentius per visum adstitit, ejusque frontem aversa manu percutiens, dixit : “Surge & candelam ad mensuram status tui, quo ego jaceo, citissime defer ;” surrexit mulier, sanitatique reddita est, & candelam sibi indictam sancto Viro summa velocitate obtulit. [29] Vir etiam quidam, nomine Agnalays, ex comitatu Portuensi, villæ autem Floriacensis, dum sinistri brachii anno uno & eo amplius laboraret incommodo & a nullo medicorum redderetur incolumis, per visum uxori ejus revelatum est, ut candelas idem vir suus secum deferens, sancto se Prudentio devotus offerret ; cumque, mane jam facto, ab uxore super revelatione compellaretur, candelas magno studio præparavit. Et quia præ nimia morbi valetudine ipse ferre non potuit, statim ut eas ferendas portitori dedit, mirabile dictu integram promeruit sanitatem. Nec abs re videtur illud etiam huic Operi inserere, quod, antequam hæc agerentur, mulier quædam de Blaviaco villa filium manibus gestans annorum duodecim, nomine Germinium, ad monasterium detulit : hic quadriennio paralysi dissolutus, velut lapis rigidus existebat, ita ut tempore edendi & bibendi, resupinato eo, mater ori ejus cibum aut potum infunderet, tamquam cocleari in vas fundens liquorem. Hic, ut prædiximus, monasterio devectus, aliquandiu ibi demoratus, opitulantibus Sanctis, ex asse curatus est ; &, qui multis jam decedentibus diebus omnium membrorum caruerat officio, pedibus propriis hilariter, populi subsequente caterva, suam repedavit ad domum. CAPUT II. Ulterior miraculorum Besuæ patratorum enarratio. Juvenis quidam, nomine Arlevertus, immundo spiritu vexatus, dum a matre illuc adduceretur, acrius fatigari cœpit : sed a fratribus cum interrogaretur, quomodo se haberet ? & ille responderet, manus & os & omne corpus a teterrimis viris constringi, illi sollicite eum ante alcare deportaverunt, & pro eo orationi incubuerunt. Tunc iterum sciscitantes, quid ageret ? dixit, se dimissum ab hostibus, eosque procul circumstare. Illis iterum orationi diutius instantibus, cum interrogaretur, si aliquid melius ageret ? intulit, se eosdem malignos spiritus non videre, & incolumem permanere, surgensque coram fratribus & multitudine alacri vultu & rectis pedibus ad sua processit. Eodem die quidam puerulus dissolutionem perpessus, quasi una parte præmortuus, ibidem deductus est &, mire sanatus, rediit. Vir etiam, nomine Moringus, ex pago, ut fatebatur, Divionensi, annorum circiter quadraginta infirmitate curvatus, illic triduo pro sua recuperatione opperiens, dum rediret, necdum duobus milliariis completis, curvitatis morbo solutus, supremo gratias reddidit Conditori. Anus præterea, nomine Agelia, ex territorio Lingonicæ urbis, de villa Hyschioma, cæcitatis luebat infensam, quæ eo devenire cupiens, cum sedens equo a filio duceretur per vallem, quæ respicit monasterium a parte Aquilonari, antequam Besuensem fluvium adeas ; conversa ad domum Apostolorum, quo sanctus positus erat Prudentius, elevansque oculos, & noxio humore detergens, clarissime videre cœpit. Et pro sibi collato beneficio, iter, quod cœperat, peragens, ad laudes persolvendas devotissime prorupit. [31] Femina quoque, nomine Arisma, de villa, cui nomen est Burbureur, dum textrino operi insudaret, subito ambæ manus ejus complicari cœperunt & contrahi, ita ut immani stimulante angore, ad locum jam dictum ire compelleretur, quæ duobus diebus & una nocte, gravi stridore vexata, tandem, opitulante divina Clementia, curata recessit, semper habens in ore : Domine, miserere. Gautselinus, cujus supra meminimus, qui claudus ad monasterium fuerat devectus, sanitate potita, diu ibi commoratus, nulla, ut patuit, cogente necessitate, primo instigante diabolo, servitium dominorum extraordinarie fugiens, quo se ferret voluntas, ire disposuit. Secundo autem anno mansit in villa Yeio, a monasterio remota, tempore novellæ secationis, illius scilicet messis, cui vulgo nomen est “Succurrere jejunis.” Cumque a viro ammonitus, cujus insidebat tugurio, comitante secum puerulo, fasciculum messis colligeret, humeroque imponeret, divina mulctatus ultione, in terram corruit, atque officium loquendi pariter & videndi amisit. Tunc, ducente puerulo per villas, de loco ad locum devectus, tandem ad monasterium deductus, sexto Idus Augustas, quod est ante Vigiliam S. Laurentii. Qui etiam eodem die in domo sedens, omnesque conticescere manu innuens, audientibus, qui aderant, nomen beatæ Mariæ Virginis, & beatorum Apostolorum Petri & Pauli, nec non & S. Prudentii sedulo invocans, libere cœpit loqui : cumque se ante altare deferri postularet, & quidam ei ex uno latere levamen præberet, illico rectus pedibus stetit, atque ad altare accedens, orationi incubuit, cumque surrexisset, curatus recessit ; illo etiam fœdissimo odore purgatur, quo hactenus graviter omnium offendebat olfactus. [32] Nec solum in hominibus, verum etiam in rebus inanimatis virtus egregii declaratur Martyris, ut subsequenter patescet. Nam in solemnitate SS. Petri & Pauli, Apostolorum principum, celebrantibus Besua monasterio fratribus nocturnale officium, pallium, quod lectum S. Prudentii cooperuerat, nec non & partem sancti Florentii corporis, etiam partem tabulæ, ad pedes Sancti positæ, ubi duo cerei jugiter affixi servantur, improvise contexerat. Siquidem ædituus ecclesiæ, luminaribus de more per ecclesiam distributis, duas accensas candelas cereis, ad pedes Sancti locatis, infixerat, quatinus vice cereorum lumina diffunderent, & lectuli Sancti circumstantia redderent aptiora. Sed idem ædituus, ad alia intentus, partem pallii, cereis negligenter suppositam, non amovit. Factum est autem, duobus Nocturnis exactis, dum tertii Nocturni prima Lectio legeretur, ut jam dictus ædituus cum thuribulo, altari sancti Petri almique Pauli visitato, etiam lectum S. Prudentii circumiret. Prospecto igitur, quod candela ardens ad licni cerei nimium vicina accesserat, felici forte errore deceptus, nec pallium amovit, nec candelam cohibuit. [33] Interim, accenso cereo, candela ardens dimidii pedis, quantum conjici datur, longitudine super pallium decidit ; & dum duodecima Lectio dicta est, dum Responsorium ab eodem ædituo cantatum ; dum Euangelica Lectio ab abbate nichilominus recitata, dum Hymni, videlicet “Te decet laus” & “Te Deum laudamus” Tracti incantati, dum denique Matutinale sequens Officium diligentissime exequutum usque ad Psalmum “Deus, Deus meus,” ad te de luce vigilo” extitisset, pallio candela semper superjacens, nec illius superficiem fervens flamma læsit, nec liquens cera ullum vestigium furentis flammæ reliquit. Attamen incredibile est, & ammiratione dignissimum, pallium, quod Sanctorum meritis a flammis in omnibus videtur esse intactum, a cerei guttis defluentibus in summitate sua habetur paululum maculatum ; ut scilicet & virtus miraculi in pallii integritate clarescat, & æditui minus justo cauta custodia in maculato margine condemnetur. [34] Priscorum luce miraculorum denique, divina coruscante clementia, est annectendum, ad ejusdem summi Opificis inenarrabile nomen magnifice collaudandum, qualiter quædam adolescentula tredecim fere annorum, nomine Wlfaida, sanctorum Apostolorum Petri & Pauli Bosuensis monasterii ancillula ex Cavaniaco villa, ex nimia infirmitate clauda, curata est. Quæ sexto Nonas Octobris incidit in langorem, qui langor inremediabilis obtinuit usque Kalendas Decembris. Ipso namque datarum die, ingravescente tabe, geniculorum poplites cœperunt flecti, & suffragines cum tibiarum cruribus adhærere : quibus insolubiliter adhæsis, cæterisque membris, seapulis videlicet cum brachiis manibusque omni officio humanitatis carentibus, perstitit ita contracta & inutilis, solam mortem præstolans, usque XV Kalendas Junii, die videlicet quartæ feriæ, festivitate Pentecostes mediante. In ipsa denique nocte vidit se per visum stantem ante altare, sicut & antea jam similiter præterita, quarta scilicet feria, in eadem sibimet nocte conspexerat. [35] Diluculo igitur transeunte, jamque Titane sublimi more scandente, præfatæ flebili cœperunt tristia membra dolere ; quæ illico parentum manibus tollitur & ad monasterium bajulatur, cui in itinere, dum vectatur, noxia membra continuo sunt visa dissolvi. In ecclesia beatæ & gloriosæ Virginis ponitur, factum fratribus nuntiatur, fit gaudium omnibus, replet tripudium universos. Tunc, monachis illuc hilariter advenientibus, sexus concurrit undique universus. Mox, peracto Missarum Officio, elevatur in ulnis, cum ingentis lætitiæ laudibus ad monasterium deportatur. Januas ejusdem illis introeuntibus, signorum sonitu reboante, vocibus utriusque ordinis in cœlum laudes referentibus, ante sanctum altare eam deposuerunt. Ecce geminæ visiones ante altare stantis testantur duo altaria vigilanti cum gaudio deportatæ : quæ, iterum celebrato divino Officio, extensa sedit, Corpus & Sanguinem Domini sumpsit, post hæc propriis manibus vinum cum calice bibit, quod ex die septuagesimo, qui est ante Quadragesimum, numquam per se sine adminiculo alterius fecerat. Nam ex præfato tempore Septuagesimæ, ac per totam Quadragesimam, peractisque diebus omnibus Paschæ festivitatis usque in illum alacrem diem, quo hæc acta sunt, & nec tunc, panem omnino, numquam in ore sumpsit, sed levissimo cibo, aut oleribus decoctis corpusculum reficiendo sustinuit. [36] Præterito vero tempore, priusquam hoc a Domino perpetratum est signum, venit quidam vir, nomine Winegaudus, in Pauliacum villam SS. Apostolorum Petri & Pauli Besuensis monasterii super littus Vincennæ fluminis sitam, tunc quando rapax manus prædonum rapaci ingluviei dedita erat, eo videlicet tempore, quo primi fructus cerasorum maturescere solent. Est autem ibi capella in honorem SS. Apostolorum, conservanturque in eadem reliquiæ S. Prudentii martyris, qui miris in prædicto monasterio jugiter virtutibus claret ; nec non & S. Florentii martyris, almique Antigii confessoris. Præfatus enimvero Winegaudus, intuens viridarium vicinum capellæ, prospexit eminus, & vidit maturum, more suæ jucunditatis decore rubens, concupiscibili sibi amore fervens, jam nominatum pomum. Adtractus desiderabili fructu, petiit patescere a custode ostium nemoris ; dehinc adversus ejus ferocitatem exiliens custos, nomine Sigibertus, taliter inreverenter minanti, mitigando est conatus prohibere ingressum, qui illico furore accensus, conspexit in sepe foraminis aditum, per quod putabat, se libere transiturum, statimque ut ad illud pervenit, elevato pede transiliendi causa, priusquam introrsus terram vestigium tangeret, coluber immanis tibiam ejus tortuoso nisu fortiter ambiendo constrinxit. [37] Tunc ille sentiens mortem suam, viribus, quibus potuit, ad se gressum retrahens, magnis vocibus Dei omnipotentis misericordiam cum pavore simul & gemitu invocare cœpit, & suffragia sanctorum Apostolorum, nec non & Sanctorum cæterorum suiffagia implorare. Videres horridissimam belluam, tibiam hominis flexibili motu stringentem : ipsum hominem æstuanti pallore, simulque & sudore madentem, mortemque extemplo metuentem ; fugiendi sibimet locum, si vires suppeterent, anhelantem, sexum utrumque ad hanc vociferationem currentem, insanum populum tremiscentem, universum scilicet admirantem, fidelem gaudentem. Qui monitus ab omnibus, ipseque in semetipsum reversus, votum vovit Deo, ut, si ex hoc periculo ereptus fuisset, ulterius jam se taliter minime perpetraturum, statimque serpens eum deseruit, & iter, quod voluit, adgressus est. Mirum in modum homines sensu capaces sæviunt, nociva, mortifera & humano generi ab initio vitanda, indomabilisque & virulenta natura, quod nescit, obtemperat. CAPUT III. S. Prudentii reliquiæ Divionem transferuntur sub finem seculi IX : sequenti vero Besuam reducuntur. Anno vero ab Incarnatione Domini octingentesimo octogesimo septimo, ultimo Karolo, puero, filio Ludovici imperatoris, regnante in Francia : Odone autem, filio Roberti Andegavorum comitis, tutore regni, Normannorum gens effera, immensis exercituum collectis copiis, Franciam ingrediuntur. Jam enim prius Parisiacam urbem, post septem annorum obsidionem captam & vastatam, Rothomagum, Ebroas, Bajocas & cæteras Neustriæ civitates atrociter depopulati fuerant. Tunc vero Belvacum, Carnotum, Meldis, Milidunum solo tenus evertentes, totas longe lateque, nullo penitus obsistente, pervagantur Gallias, rapinis, incendiis ferroque cuncta pessumdantes. Jam itaque Neustriam, jam Franciam hostica manus exhauserat, sed nihil omnino actum credidit, nisi etiam Burgundia suæ crudelitatis feroces experiretur gladios. Quam nequitiæ spiritu ingressi omnia more solito cædibus, rapinis, combustionibus ad internecionem usque debacchantes tradiderunt, denique tandem ad locum pervenerunt furentes, quem antiquitas Besuum nuncupari voluit, a fonte scilicet ejusdem nominis, illic in magnam sese resolvente aquarum affluentiam ; adeo ut mox in fluvium largissimum præter alterius ammixtionem mire colligatur ; tanta siquidem hostium ipsorum multitudo fuisse perhibetur, ut præfatum fluvium quatriduo ibidem castra metantes penitus desiccaverint. Destructo ergo ejusdem loci cœnobio, quod ab antiquo beatis Apostolis Petro & Paulo dedicatum fuerat, monachis quoque septem peremptis, & aliis effugatis, aliorsum ad similia perpetranda funestas obvertunt acies ; quippe ad Divionense castrum eos aspirare, quamvis proximum sit, nec loci munitissimi firmitas, nec ducis formidanda famosissimi bellicositas nullatenus permisit. [39] Hæc autem ideo dixerim, quia tunc sanctissimi corpus Prudentii, Divioni propter metum eorum translatum, longis temporum illic permansit anfractibus : sub ea siquidem tempestate lugebant alii tot & tanta mala, quibus fas erat, ut antea experti ; alii metuebant, antequam experirentur, suspecti, altoque apud se rimabantur in pectore, quo pacto, si sua nequirent deffendere vel occulere, saltem Sanctorum pignora sibi posterisque profutura ad loca tutissima & barbaris inaccessibilia transferrentur, ne penitus exterminio traderentur, si truculentissimæ gentis manibus obvenirent. Proinde multa Sanctorum corpora Divioni sunt invecta, utpote quod munitissimum & inexpugnabile præ cæteris videretur, & egregii ducis Burgundiæ, Richardi nomine, ibidem commanentis metuenda longe lateque celebraretur potentia : tunc etiam beatissimi corpus Prudentii eo illatum est, quod postmodum sex lustris ibi permansit, multis coruscans virtutibus, usque ad tempora videlicet bonæ memoriæ Guarnerii, qui quartus a sacro Geylone pontificalem gessit infulam, ad quem accedentes monachi Besuenses, vel qui Normannica quondam effugerant arma & reversi fuerant, vel qui eumdem locum desertum restruxerant, communiter efflagitabant, quatenus B. Martyrem loco suo restitueret, cui eum sacer præsul Geylo quondam dederat, quorum lacrymosis precibus pius flexus pontifex Divionensibus minaci jubet auctoritate sacrum sine dilatione reddi depositum. [40] At illi, cognitis sancti Martyris miraculis, quibusdam usi tergiversationibus, eum summopere retinere nitebantur. Verum quia præsuli, penes quem erat cogendi potestas, non obtemperare nullatenus valebant, callide iniere consilium sub nomine sancti Martyris alium pro eo reddere apud eos minoris famæ & gloriæ, videlicet B. Silvini corpus, Taruuanensis episcopi, quod, olim a regione illa Divioni delatum propter paganorum incursiones, jam diuturno ibi detinebatur tempore. Quod etiam factum est, dato confessore pro Martyre, Silvino pro Prudentio, quæ fraudis versutia aliquantisper quidem permansit, deluso pontifice cum monachis, sed diutius profecto perseverare non potuit, quia omnividens sempiternæ Deitatis oculus falli prorsus non novit : quippe, perpaucis evolutis diebus, Prudentius, benignissimus ecclesiæ Besuensis patronus, adest noctu sæpefato præsuli, apud Divionem in conclavi quiescenti, quem cum percunctaretur, an dormiret, ille vero, se vigilare, responderet, continuo Sanctus ore quidem placido, sed quasi subtristior, sic intulit : “Eia, sancte pontifex, placetne tibi talis commutatio, ut alter meam domum, meam sedem sub meo nomine possideat callido commento : ego vero annis ter denis & tribus, alienos incolens penates, diuturno clausus detinear ergastulo ? Nonne te proprium potius juvat habitare larem, quam peregrino diutius invitum uti hospitio ? Quapropter consurgens accelera quantocius meo me restituere habitaculo, evacuato subdolæ calliditatis machinamento.” [41] Territus his episcopus sciscitatur, quisnam esset, qui talia ferret, causamque adventus evidentius declararet. Adhæc Beatus : “Noveris, inquit, me Prudentium esse, qui olim Besuam, diœcesis tuæ vicum, incolere disposui : cui Geylo, piæ recordationis antistes, ab Aquitanico delatum solo me patronum ac protectorem deputavit. Divionenses vero adhuc retrusum, veluti sub carcerali observantes custodia, assignatam non sinunt revisere sedem ; an ignorasti, deceptum ab eis ? Non enim corpus meum Besuensibus, ut vos arbitramini, reddiderunt, sed potius aliud, videlicet beati Silvini antistitis, subdole subposuerunt, cupientes me sibi perpetuo cedere. Non autem sic visum supernæ Majestati, cum pro Besua tot & tanta terrarum olim transierim intervalla. Ibi enim divinitus requies mea, & illic habitabo, quoniam elegi eam : valde quippe iniquum est, ut isti me diutius versuta gaudeant astutia, illi vero de Tutoris sui fidelissimi lugeant absentia ; & ego, amato privatus domicilio, alienos invitus foveam lares. Quam rem profecto nisi corrigere maturaveris, tibimet, cui posse subpetit emendare, & ipsis delusoribus noveris multa infortunia proxime eventura esse.” His dictis, cælestis visio disparuit. [42] At pontifex, rerum novitate turbatus, extemplo membra corripit e stratu, vocatisque suis pro loco & tempore rei seriem pandit. Mane autem facto, convocat eos, qui se taliter derisui habuerant, &, ut par erat, vehementissime invectione pontificali tantæ præsumptionis redarguit, condignoque percutit anathemate, quoad super temeritate satisfacerent, & rapinam, quæ reposcebatur, ex integro redderent. Quid plura ? Licet plurimum repugnarint, plurimumque recalcitraverint, tandem, victi ratione atque justa præsulis violentia, reddunt, quod retinere nequeunt. Dum autem hæc agerentur, quidam cæcus illic adveniens clarissimum coram omnibus lumen recepit. Recepto autem sacratissimo thesauro beati corporis, quod secus altare B. Stephani protomartyris tempore prolixo jacuerat, venerabilis episcopus mandat, Besuenses ut, venientes cum sacris ornatibus & apparatu tantæ rei congruo, antiquum depositum suum atque diutissime abjuratum cum ingenti tripudio maximaque honorificentia, ut ardenter sitiverant, reciperent, quod & factum est. [43] Refertur interea beati Martyris corporis gleba sacerrima, super aurum & topazion pretiosa, jocundissimo postliminio anno Verbi divini Incarnati nongentesimo vicesimo primo, nono Kalendarum Octobrium, cum honore amplissimo ; sæpius dicto venerabili antistite honorabiliter nonnumquam vehente propriis in humeris, clericorum, monachorum & plebium innumerabili stipato multitudine, præcedentium sacram lecticam & subsequentium. Denique, monachis prædicti cœnobii cum infinito populo eminus a monasterio ei obviam occurrentibus, cum immensis laudibus susceptus est in ecclesiam beatorum principum Apostolorum Petri & Pauli. Eodem vero die homo quidam ex villa, quam Veteres-Vineas vocant, nomine Adalgaudus, diu lumine ex asse privatus, ibi adveniens partem luminis promeruit, ita ut absque ductore ad propria remearet : & homines, quos antea intueri omnino nequiverat, gaudendo vultu & habitu indiciis ostendebat : sic itaque per beatum Prudentium Besua promeruit adquirere egregium confessorem Christi Silvinum. Explicit liber secundus. LIBER III. CAPUT I. Concilium celebratum prope Besuam : nonnulla miracula S. Prudentii in eo patrata. Igitur mundo ad declivia prolapso, Ecclesiæ, sponsæ scilicet Christi, non habentis quondam maculam aut rugam aut aliquid hujusmodi, cœperat immutari pulchritudo & variis causarum emergentium æstibus defœdatæ splendor pristini decoris deperire. Insurgebant enim sensim semi-Christianorum lupi rapaces, & in tua, Jesu Domine, mitia acrius perfrendebant ovilia : totas namque in perniciem agnorum tuorum vires exercebant, &, prout ipse posse eos permittebas, rapinis assiduis infestabant. Turbabatur jam passim pax dudum quiete degentium, & undique oboriebantur prædonum copiæ, quæ devote Deo famulantum vexabant monasteria : proinde angebantur sacri præsules ecclesiarum pro pulsa quiete ovium suarum. Quapropter communi deliberarunt tractatu, ut, multa conglobata synodo, communiter paci ecclesiarum consulerent ; anno itaque a Conceptu celeberrimo Virginis intemeratæ millesimo centesimo sexto decimo, Lingonica promoto cathedra religiosi nominis viro Joceranno, ejusdem præsulis late pervolat edictum, omnes invitans ad concilium sexto Idus Junii. [45] Huic vero placito Dei (sic quippe vulgari dicitur consuetudine) præstitutus fuerat locus a Besuano distans burgo ter quatornis fere stadiis, juxta villulam scilicet, quam Lucum nuncupavit antiquitas. Est enim ibi admodum grata planities, longa campestris telluris æqualitate, & multo herbosæ superficiei placens gramine, procul semota nemorum densitate : ea satis congrua tali censetur negotio, utpote quæ immensæ hominum multitudini capaci sufficiat gremio. Facto denique conventu, præsidentibus venerabilibus viris, Guidone scilicet, archipræsule Viennensi, qui non multo post Romuleum suscipiens Papatum gloriosissime ad finem rexit, & præfato Joceranno, imperato silentio, vix omnes ora continuerunt. Surgens itaque prædictus archipontifex, cunctorum in se luminibus defixis, erat enim sacrarium multæ peritiæ, & rethoricæ non hebes eloquentiæ, his inter alia usus est, mellita (ut dicitur) oratione. [46] Jam dudum, dilectissimi, satis compertum fuerat, ab initio Christianismi Mosaicum illud obsolevisse præceptum, oculum pro oculo & dentem pro dente, cum Christicolis magis gloriosum esset, non solum non rependere talionem, verum etiam percutienti maxillam præbere & alteram ; & aufferenti tunicam, dimittere & pallium, nunc vero diverso nimium more Christiani non patiuntur, sed inferunt fratribus mala. Proh pudor ! Ecce sui Ecclesiam persequuntur, &, quam tueri proprio cruore ab exortibus sacræ fidei debuerant, miserabiliter invadunt & afflictant. Lacerant plane filii matrem vipereo more, quam præducem ad syderea deberent comitari palatia ; ecce, inquam, milites non Christi, sed diaboli, religiosorum incursant conventicula, diripiunt spolia, auferunt cibaria, totosque pauperis pro Deo conversationis violenter extorquent sumptus : hæccine opera Deus Jesus docuit ? Hisne factis paradisi patebit aditus ? Absit : hæc enim non ad cæleste, cui suspiramus, regnum, sed ad tartaream, quam devitamus, pertinent abyssum. His & hujuscemodi declamatis a viro facundissimo, cœpere audientium mitescere pectora, & in pacis modestiæque velle concurrere sacramenta. [47] Illo vero in tempore S. Stephanus abbas noster, vir sane per omnia magnificus super omnium pastores Galliæ cœnobiorum, egregium nomen sanctitatis & prudentiæ sæcularis obtinebat : de cujus solemnibus præconiis ne pauca dixisse videar, dum multis vix valeant comprehendi libris, justius arbitror nunc filere, quam loqui. Hoc solum protulisse sufficiat, meritis ejus concessum fuisse, ut tempore suo tot tantisque beatus Prudentius emicaret virtutibus. Is igitur gloriosus pater imaginem Clavigeri cæli, & corpus almiflui Prudentii, quod ab eo mirifice argento & auro lapidibusque pretiosis exornatum fuerant, ad idem concilium ferri fecit, nec non & Sanctorum aliorum pignora, quæ longum est referre, quæ, a conventu totius synodi devotissime suscepta, cum hymnisono concentu in præparatis decenter collocantur tentoriis. O certe pretiosi papiliones, quibus Christi dignantur commorari testes ! Aderat autem, sicut prædixi, ineffabilis hominum multitudo, nec non & illustrium virorum diversæ dignitatis non exigua copia. Fusa itaque sacri eloquii exhortatione, quam pacis constat habuisse exordium & procursum, devota populi millia, Sanctorum suppliciter sollicitatura suffragia, ut moris est, progressu tumultuose perlustrant oratoria ; Sancti vero depositi, uti cælestia castra, per papiliones collatis adjuvabant precibus : & nonnumquam corporum adversa valetudine oppressorum clementer fugabant dolores : aderat namque numerosus grex debilium, diversis incommodis tabescentium, qui, ob incolumitatis adipiscendæ levamen adveniens, Sanctorum flebiliter efflagitabat patrocinium. [48] Denique cum multi multorum implorarent juvamina Sanctorum, inter cæteros, qui divino indigebant adminiculo, quidam puerulus, captus oculis a materna alvo, per sacra a parentibus deferebatur tentoria spe impetrandæ lucis. Pro quo etiam cum plurima precum funderentur libamina, spe dilata, non cassata, tandem Prudentiano delatus est conspectui. Mœstus & anxius genitor cum matre pueri Deitatem tristibus commovent gemitibus, Martyremque beatum querulis sollicitant affectibus. Sæpe gemunt, orant, cæco pro pignore plorant. Et, dum ploratur, Martyrque pius rogitatur, Nox abit, infestis puerum quæ presserat umbris. Panduntur geminæ cæca sub fronte fenestræ. Lumine clara novo Titania lux micat orbo : Miraturque nimis inopina crepuscula lucis Ille puer, cæcum matris quem fuderat alvus. His ita gestis, Martyris almi Fama loquaces surgit in auras : Quæ Pegaseis motibus acta, Cuncta citatis pervolat alis. Sed Pharisæo more refutant Credere quidam, pectora quorum Livor adurit cæca malignus. [49] Nam nonnulli sacri cleri & (quod etiam me pudet propalam dicere) aliqui monasticæ professionis, falso jactari talia de Prudentio beatissimo, ac potius sub obtentu lucri a Besuanis callide commentata, quaquaversum poterant, invidia stimulante, divulgabant : & quo magis simplicem plebeculam ad Martyris tumbam argenteam cum religiosis muneribus certatim properare considerant, eo ardentius efferati, mille convitia in Sanctum patenti gutture ructant, &, quos valent, ab ejus veneratione blasphemis vocibus abducere insudant ; sed quanto acrius revocare accurrentes ad salutis gaudia satagunt, tanto copiosius divino instinctu uberior eo influit popularis (ut ita dixerim) fluctus. Quorum videlicet oblocutorum eo usque processit vecordia, ut ad aures etiam illustrissimi & inter principes optimi ducis Burgundiæ personaret, qui, diu factum tantæ novitatis in puerulo cum cæteris proceribus sagaciter eventilans, & in dubium veniens, directo satellite, parentes pueri jubet accersiri, percunctaturus tam ammirabilis rei ordinem ; quibus accitis, & facti, ut digestum est superius, referentibus seriem cum jurejurando, reverentissimus dux cum assidentibus, justi zeli substomachante ira, obtrectatoribus nimium indignatus, in laudem prorupit benignissimi Conditoris, qui tot tantisque Sanctos suos consuevit extollere præconiis. Verumtamen quanto enixius maliloquorum stomachabatur vesania, tanto lucidius eximium Testem Astripotentis magnificabat clementia. Protinus siquidem mirabile factum non minus mirandum subsequitur. [50] Nam quidam juvenis de villa, quæ Flaciacus dicitur, nequissimi spiritus correptus insania, horrendo nimium & mirabili raptabatur furore, qui adeo funesti possessoris atrocissimis exagitabatur calcaribus, ut ex unius ore hominis, rabidos infrendentis sermones, multiplices crederes proferri sonos. Tanta enim vi apostata ille angelus, qui gaudet hominum pinguescere tabo, juvenilia sibi vendicarat membra, ut ex asse peregrinum transeuntis in usum vix a quinque viris fortissimis possent aliquatenus domari. Qui infelix homo, cum longo tempore tali opprimeretur calamitate, per sacras nominatissimorum Sanctorum, quamvis procul remotas, ductabatur basilicas. Sed nescio, merito suo, an alia latentiore impediente causa, tam crudelis hospitis carere non poterat violentia, tandem Domini vero nutu intonante, præscripti placiti Dei prænuncio, a cognatis suis multiplici innodatus fune, ut saltim ita furentis dæmonis temperaretur sævitia, illuc violenter adductus est. Nec mora, perlustratis Sanctorum oratoriis, Prudentii demum, quamvis plurimum renitens, sistitur ante præsentiam. [51] Tum vero videres miserabilem immodicas ore provolventem spumas, hiantia labia rictu grandisonoque reatu horrendum minari & sanguineos oculos, torvum obliquatos, astantes conterrere: miseratione autem nimia intuentium afficiebantur viscera, Martyremque piissimum piis implorabant singultibus, ut, obsessa sævum pellens de sede tyrannum, pristinæ virum redderet incolumitati & modestiæ. Quid multa ? Flectitur ad misericordiam misericordissimus Conditor oramine Martyris, moxque ab astrigero divinæ Majestatis solio procedit propitia jussio, exire compellens crudelissimum hostem de male pervasa domo : illico, dans voces per hiantia labra feroces, angelus ille fugax concitus egreditur cum eo, quo habetur dignus, sulphureo fœtore. Exiens namque cum vomitu olido, tanta præsentes tartarei putoris perfudit aspergine, ut plane stygias inspirare putares auras. Vacuato denique humani corporis antro hospite spurcissimo, redditur sibi homo, qui alienis parere solitus erat habenis, succedit furori sobrietas & impatientissimæ membrorum exagitationi mira tranquillitas, astantibus pro eo jubilantibus Deo laudum præconia. [52] Sed hæc ne pauca videantur ad confutandam invidorum dementiam, aliud etiam subnectam ibidem patratum, quod celebri sermone ferebatur per ora multorum. Vir quidam, S. Urbani partium accola, non congruentibus numeris, mortua dextera, vivebat non totus : nec enim totus vivit, cujus non omnes partes vivunt. Obstructo etenim dexteri lacerti venarum meatu, languido laxatis torpebat dextera nervis : adeo ut nec (sicut assolet fieri) collo depensa posset ferri, aut sursum erigi, sed omnino, ut pars jam inutilis & quasi defuncta, appetens terram, femori semper jungebatur, non jam honori, sed oneri. Torquebatur autem miser homuncio, malens funditus præmortuo caruisse membro, quam diuturno excruciari supplicio ; defecerant erga eum penitus medicorum juvamina, & tota, cui suspirat orbis, hypocratica cesserat solertia ; ad postremum vero post septem hyemes, posthabitis humanis, ad divina confugit, siquidem, fama ciente, ut cæteri, ad enormem, quam sacri præsules conflaverant synodum, spe recuperandæ sospitatis convenerat : nec moratur, audierat nempe Prudentium peregisse, quæ supra retuli, miracula ; contendit ad locum, quo videbat confluere populum. [53] Qui, cum adsisteret tentorio beati Martyris, custodem ipsius percunctatur rusticana temeritate, quisnam Sanctorum diceretur esse Prudentius ? Cui religiosæ memoriæ Johannes, præcentor noster, modice indignans, aut potius, ut vir erat jocundissimus, ridiculo habens rusticam percunctationem, quod tam absurde interrogaverit, indice prætenso, respondit, Quid, inquiens, Prudentium tam austere perquiris, cum eum præsentem habeas ? Huc, huc converte lumina, en iste ille est Prudentius, de quo tantopere sollicitaris. His ille auditis, ante Sanctum toto prosternitur corpore, porrigit ad astra vota supplicia, gloriosum Martyrem fatigat fide profunda, ut sui misereatur. Quid plura ? Vix devotam finierat supplicationem, & jam supernam persentit misericordiam, propitiatur Omnipotens misero, Viri sanctissimi merito redintegrari lætatur mancus brachio. Qui etiam continuo ad indicium receptæ incolumitatis urnam Sancti fidelissimis complectens ulnis, uberrimis præ gaudio infundit lachrymis. Quo viso, præsentes immensum exultationis & confessionis clamorem tulerunt ad sydera, Prudentii in commune collaudantes prædicabilia merita. Quod factum a Deo probabiliter perpatuit, ut sequenti die idem vir cum dæmoniaco, de quo superius egi, ab eo loco propriis humeris beati Martyris glebam detulerit Besuam, assiduis Christo jubilans tripudiis pro damno reformato. CAPUT II. Ædes sacra S. Prudentio condita : ejus reliquiæ eo translatæ : captivus carcere miro modo liberatus. His aliisque patratis virtutibus, compositoque ecclesiæ statu, jurata pace, ad imperium præsulum finitur placitum. Referuntur itaque beatæ reliquiæ, quæ illi interfuerant synodo, ad proprias sedes. Proinde revehitur famosissimus Prudentius humeris duorum, quos curaverat, virorum, nobili comitante pompa. O quæ lingua diserta, quæ vox ferrea ad plenum reserare queat, quanta utriusque fexus examina eum sint secuta, quantave occurrerint in obviam. O felix pompa, in qua, non ad labilem victoris laudem de more antiquo post terga trahuntur captivi, servitutis æternæ jugo subjiciendi ; sed potius oppressi & irretiti laqueis adversarum valetudinum absolvuntur, & perenni donantur libertate ! Liceat hunc Martyris nostri post tanta miracula celebrem triumphum Cæsareanis Octavianisque prætulisse caducis tropheis. Jam vero beati Martyris corpore in basilica principum Apostolorum Petri & Pauli recepto, cœpit frequens & assidua populositas confluere, suppetiasque ejus suppliciter efflagitare. Infirmorum etiam non modicæ phalanges, multiplicibus (ut fit) detentorum morbis, diversa dona sanitatis quisque pro sua parte importunis precibus implorabant. [55] Cumque improbitatem adventantium clamoresque querulosos ægrotorum pati diutius monachi nequirent, utpote molesta monasticæ quieti ; simulque concurrentes prohibere non valerent, communi deliberant tractatu, quidnam super hoc agendum foret. Vulgares quippe importunitates declinare professionem nostram, regularis decernit censura : arcere vero miseros a suffragiis Sanctorum nimia judicatur inclementia. Quapropter constituitur, ut illuc gloriosi Martyris exuviæ ferantur, ubi liberrime a fidelibus populis expetantur. Est autem colliculus Besuano supereminens burgo ab ea scilicet parte, qua nox sydera condit, in summo vertice gestans ecclesiam in honore ipsius Martyris consecratam. Hanc dudum non multum antiquis temporibus fertur quidam fecisse Grimerius, ut aiunt, vir per omnia religiosissimus : cui longo tempore sub habitu monachico Christo militanti beatissimus per somnum apparuit Prudentius, jussitque, ut domum sibi construeret, qui a monacho percunctatus, quisnam esset, qui tanta auctoritate sibi ædem fieri imperitaret ? Respondit, numquid non agnoscis, quem quotidie assiduis interpellas rogatibus, ut ante divinos conspectus impetret tuos aboleri reatus ? Ego sane sum ille Prudentius, qui, ab Aquitanicis delatus oris, Besuanaque olim potitus sede, multis longe innotui signis. Ad postremum ego ille sum, qui, cum Clavigero cœli & Doctore gentium vestri curam gerens, procul omnes arceo hostiles impetus, non solum visibiles, sed etiam (qui vobis infestiores sunt) invisibiles. Si vis itaque a peccatorum, pro quibus sæpe postulas, maculis ablui, &, devictis inimicis, Elisiis gaudiis perfrui, domunculam meo construe nomini ad laudem & gloriam Conditoris nostri. [56] His monachus auditis, divinis per omnia cupiens obtemperare jussionibus, ecclesiam in monticulo præscripto ædificat, & Prudentiano honori pontificali consecratione dedicat. Eo ergo beatus Stephanus abbas noster, qui super his ingenti triumphabat lætitia, connivente fratrum caterva, almisiui Martyris venerandum imperat inferri bustum. Quo facto, tanto copiosius ad eum locum plebeia convolabant millia, quanto nulli accedentium sacra asili negabantur limina : ibi ergo positus Sanctus innumeris hactenus emicuit virtutibus, ut pene impossibile sit eas scire, nedum aliquis tentet stylo, quamvis simplici, mandare. Grex miserorum ducitur illuc spe medicinæ, Quisque fideli pectore poscit, vota reportat. Lumina cæcis restituuntur, nocte fugata, Muta refundit lingua loquelas, ore soluto, Vocibus auris surda patescit Præsule sancto. Crura pedesque curva sequentum consolidantur, Brachia laxis languida nervis fortificantur. Membra fatigans febris anhela pulsa recedit, Rupta ligatis vincula cedunt, carcere fracto, Mania multos dira relinquit, vertice sano. Tristis Erynnis, corde perutens, pace quiescit, Corpora sævus deserit anguis, nexa catenis. Gurgite mersi sæpe profundo, morte resurgunt, Pectora, leti pondere pressa, vivida fiunt : Omnibus ægris unica spes est, quærere Sanctum, Posse mereri, ni dubitent, spes magna salutis, Nemo repulsam perpetietur, ni mereatur. [57] Mirifica quidem virtutum opera gloriosi Martyris nostri expedire proposui, sed dum immensam numerositatem dispicio, quid prætermittere, quidve stylo debeam committere, penitus ignoro ; sed si omnia non possum, tamen pauca de plurimis revolvere ad gloriam & laudem Omnipotentis, pia devotio imperat. Vir quidam, luminibus orbatus, Eurardus nomine, comperto sacratissimi Prudentii adversum varias passiones veloci medicamine, ad eum tenebrosos quam citius intendit gressus. Qui, cum multo gemitu humilique prece Sancti sollicitaret affectum ad miserendum sui, unius tantum oculi recepit lucernam. Cur autem non amborum clarificari meruerit fulgore orbium, non potest nostri, id est, humani esse judicii. Quantum vero in talibus conjici datur, non plena fide poposcisse videtur, ex eo, quod semiplenum impetraverit beneficium ; aut sempiternam Dei providentiam, quam nihil futuri latet, præscisse animi illius cupidi obstinatam avaritiam ; qua nimium post receptum lumen insaniebat, ideoque vix sancti Martyris precibus ei imperfectum indulsisse latum. Idem tamen homo, adeptus ex parte sospitatem, longo post tempore vixit, & ut muninca Martyris virtus in eo clarior fieret, quandiu rebus humanis interfuit, aut monachorum, beati ipsius Prudentii corpori famulantium, officiis deservivit, aut curiæ nostræ portam servavit. [58] Ingens replicaturus miraculum, benignissimum supplex obsecro Paraclitum, per quem omnia Deo placita fiunt, ut mihi ad idonec persequendum indulgeat eloquium, & a veritatis orbita non sinat derivari vestigium : gravissima namque res moderato circumspectioreque agenda est modo ; ne dispar oratio materiei dignissimæ pateat reprehensioni, quandoquidem sæpius apte perorata cynædorum corrodat insania. Est autem hujusmodi, quod dicere proposui : in episcopio Lingonico, bis binis bis miliaribus ab ipsa urbe (ni fallor) distans castellum habetur, quod mons Salion ab incolis nuncupatur. Quod adeo Parens omnium natura sua communivit ope, ut machinis arietum Phalaricisve tormentis, aut etiam quibuslibet exquisitissimis assultuum ingeniis, non dicam inexpugnabile, sed etiam inaccessibile sit. Neque (ut in plerisque) ex altera parte tellus rupibus elata superbire fiducia sui facit oppidanos, ex altera vero æqualis loci planicies timidos ac sollicitos reddidit ; sed potius undique collecta humus, longiorique tractu in angustum surgens verticem altius porrectum superas sustollit in auras ; nonnulla in summo cacumine gestans domorum ædificia. Quod forsitan cataclismi dudum coactione ita compositum est, ut recte a Saliendo in aera, mons Salion clara etymologia vocitetur. In hoc denique tantæ firmitatis castro quidam miles, nomine Afcherius, hominem de villa, quam Burburenum prisca appellabat consuetudo, captum crudelissima conjecerat in vincula. Tanta quippe in eum desæviebat iracundia, ut vix illius crederetur posse unquam satiari de pœna. Ceperat enim eum odio domini sui, quem nimium odiebat, aut, quod credibilius est, ob extorquendam pecuniam, qua plurimum refertus esse idem homo ferebatur. [59] Evocatis itaque mancipiis suis minaciter imperat super infelice dicens : Agite hunc rusticum variis suppliciis, quoad, quibus abundare existimatur, proferat gazas : qui etiam tametsi nulla, pro qua excutienda puniri debeat, insit ei opulentia, tamen odiosissimi domini sui causa mea, satiabit pœnis suis iratissima vota : quippe quæ in dominum exercere nequeo, in servum michi, nunc arridente fortuna, explere licebit. Qui (quod absit) vestras elapsus effugerit manus ; Æternitonantis in patibulo pendentis juro angustias, quia, quæ ipsi erogare disposui, vos luetis supplicia : hæc ubi dicta dedit, sinuosis funium voluminibus captivi post tergum innodantur lacerti, ac gressus duplici arctantur compede, & sic obscurissimo retruditur domus penu ipsius militis. Quo in imo ædium solet arcisque & vasis oppleri ; sed quasi parum esset, miserandum hominem cæsum, vinctum, compeditumque teterrimo subterranei specum dampnasse ergastulo, excogitantur novi generis custodiæ argumenta, immergitur namque vastissimæ finibus arcæ, quæ clausa & firmissime sera obsignata, signoque prægrandi superposito, cooperculo directo sursum versus usque ad superni plantas cœnaculi, ne qua scilicet arte aperiri queat, custodum etiam duorum supercubantium pervigili munitur industria. Bone Conditor rerum, quid tantum, quæso, mortalium prævaluit vecors temeritas, ut homo hominem, &, quod deterius est, Christianus Christianum tam feralibus injuste audeat mancipare tormentis ? Pecuniæ sacra fames, juxta Poetam, sola hæc præcipue suggeris, sola facere compellis : rarissimusque est in hominibus, qui non tuis flagrantibus pareat habenis : nempe causa tui eripiendæ tot & talibus adducitur iste malis. [60] Qui miser, ut ad inceptum redeam, in horribili profundi penoris damnatur spelæo, & ingenti obsessus arca, vigilibus appositis satellitibus, multis curarum fluctuabat æstibus, desperans de humano suffragio penitus ; mortem equidem summopere appetebat, quasi supremum malorum effugium ; sed in se homicidalem, utpote ligatus, nequibat injicere dexteram ; nec quisquam aderat, qui ei crudeles inferret manus. Quantum autem valebat, Omnipotentem, ut se leto dederet, exorabat : nam ad tantarum incrementa miseriarum calor quoque intolerabilis illi infelici vitales infecerat auras. Æstas quippe erat, adeo ut graviorem ex eo contraheret cruciatum, quam ex terribili vinculorum custodiæque obsessione. Quid ageret, quo se verteret, quandoquidem nec vertere poterat, prorsus ignorabat. Tandem vero respectus superna miseratione gloriosi Prudentii signorum, quæ jam frequenti percrebuerant opinione, recordatur, statimque meliorem concipiens spem, fletibusque marcida rigans ora, hos nimium mœstus fundit de pectore questus, devotis mixtos precibus : O flos beatorum, luxque clarissima totius orbis, martyr Prudenti, confer opem mihi miserrimo & desperatissimo omnium. Experti nuper quamplures dicuntur immensam miserationem tuam, unde & laudem longe lateque collegisti tibi non exiguam. Qui ergo multis, variorum incommoditatibus casuum oppressis, benignum protendens brachium, levamen impendisti ; multo magis uni michi potis es, si digneris, auxilium conferre, licet hoc infelix impetrare non merear. [61] Nam hactenus quamdiu favit fortuna, uberrima jocundatus rerum secundarum opulentia, non, ut debueram, succurri constitutis in miseria. Quapropter æquissima divinæ Justitiæ sententia hæc, quæ patior, infliguntur mala : unica & suprema spes restat ad te confugisse (piissime Martyr) qui tot obsessis pressurarum angustiis benigne subvenis. Credo equidem, nec vana fides, te promeruisse ab eo, pro quo dira passus occubuisti, ut etiam ima sede semper horrentis erebi damnatos superas possis revocare ad auras : quanto autem magis me ab hoc, quamvis ferali & munitissimo, ergastulo absolvere potes ? Adesto itaque, Vir beatissime, hæc multimoda, quibus obsideor, argumenta dissolve ; ut libero gressu, sopitis custodibus, tua sancta limina adire merear ; spondeo certe coram divinis conspectibus, quoniam si me eripueris, ad præsens tibi hominium faciam, & annuatim debitum vectigal, ut servus, pendam : talia perstabat memorans fixusque manebat. Cum itaque incessanter omnipotentis Dei sanctique Martyris inquietaret aures, visitavit eum oriens ex alto, illuminare ei, qui in tenebris & in umbra sedebat, ad dirigendos pedes ejus in viam pacis. Mox etenim rigidis cesserunt vincla lacertis, funibus abruptis penitus, manibusque solutis. Tunc deinde humero ad operculum arcæ impacto, cedit sera, ruit, quod erat superius, repagulum ; adeo ut mira Martyris virtute patefacta arca per illud hians remaneret. [62] Reserato deinde tam crudeli carceres, custodibus etiam lethargico demersis sopore, egreditur captivus ille ab arcæ ergastulo, sed adhuc compedum retinetur pondere nimio, cellariique tenebrosissimi claustro, tandem vero diu multumque quadrupes reptans per umbrosa noctis silentia scalam offendit, per quam de infimis ad superiora, vicissim dispositis gradibus, continuabatur ascensus pervius. Nec mora, quibus valuit, nisibus per eam cœnaculum conscendit, quo herus & herilia mancipia placidam carpebant soporis quietem : quos adeo letheus (ut sic dictum sit) occupaverat somnus, ut ad nimium bodiarum repentis hominis fragorem, quem pro natura ferreus excutiebat rigor, nullo modo expergiscerentur. Denique dum multa nescius, quo tenderet, per solarium more pecudis obambulat, non sine divino nutu ad posteriorem domus ipsius pervenit partem, ubi contemplatus fenestram tantæ capacitatis, ut & latum annuat effugium, non parvo gestit gaudio, quam continuo subiens, ut erat gravatus utroque vestigio (neque enim compedes frangere audebat propter resultantis chalybis tinnitum) eia, inquit, fortissime Prudenti, noli, precor, desistere cœptis, ut, qui difficillima & omnino desperatissima tuo suffultus juvamine jam evasi, hæcque restante præduce, velociter exuperem. [63] His dictis, dum oculos, quonam prosiliat, inflectit, perpenditque immane præcipitium subesse, intremit, & pavidas fugiente calore medullas, sanguis ab ore meat, præcordia concutit horror. Ita etenim ipsius Ascherii constructa habetur domus, ut ab extremis partibus ingenti prærupto subsidentis soli pateat vastum præcipitium, quod non minimo ædibus solet esse munimento. Quid ageret infelix in tanto positus discrimine, ancipiti sub corde versabat. Nam retrocedere, pristinisque subdi suppliciis perhorrescebat, nec minus itidem permittere se letifero volatui, natura repugnante, formidabile erat. Æstuat ergo miser celsa remorando fenestra. Quid multa ? Iterum Prudentius inclamitatur, iterumque centum votis flebiliter invitatur. Protinus adest beatus Martyr, monetque hominem, quatenus impiger ab alta demissus labatur fenestra : nec mora : præcipiti saltu delapsus ad ima decidit in acervum saxorum, quæ ibi olim diruta maceria demiserat ; sed (o mirabile dictu !) tanta lapidum exceptus est molliciei clementia, ut putari posset, ibi fuisse reginæ Galliæ pulvinaria & culcitas, vel Sardanapali pensiles plumas. Consurgens itaque, vix tandem aliquando compeditus pervenit ad portam ejusdem castri, quæ de more nocturnis horis firmissimis vectium obicibus & repagulis obfirmata erat, qua divina manu reserata, liber egreditur. [64] Illico compedibus saxorum verbere fractis, Et quasi pro spolio victor collo sibi jactis, Currere non cessat, pedibus per devia tractis. Ut leo Getulus, vinclis virtute subactis, Liber oberrat ovans, metuit tamen ora sequentis ; Sic pavet iste nimis pavidæ cunctamine mentis. Interea rutilum Veneris processerat astrum, Cum studet ille citus post terga relinquere castrum. Aufugiens igitur vitans quasi littora Thracum, Contiguam villam pavidus subit Albiniacum, Ingressusque domum pretiosi Symphoriani, Vix credit Sancto, formidine plenus inani. Nam timet insidias, ne denuo jam capiatur : Nec monachis credit, qui suadent, ne vereatur. Verum non patiens morulæ sub nocte secuta Egreditur : fert per tenebras vestigia tuta. Sæpe premit flatum, ne quisquam forte sequatur, Martyris eximii donec valvis potiatur. Ingreditur templum, persolvit debita vota, Ac populo miranda refert de re bene nota. A cunctis resonant præconia celsa Tonantis. Lætitiæ jubilis, nequeo depromere quantis, Æra sonant, laudesque crepant tibi, Martyr amande. Et vere grates semper tibi sunt celebrandæ, Qui tot captivum virtutibus eripuisti. Nullus in hoc dubitet, quoniam bene promeruisti. CAPUT III. Tres alii non absimili modo carceribus liberati. Nec minori pene ammiratione dignum aliud non dissimile opus retexam, quod non impari gestum est munificentia Martyris, & justum fore percenseo, ut res non dissimilis simili per omnia mancipetur gloriæ ; attestante Boetio in Topicis, idem judicium in rebus similibus esse. Quidam vir dudum captus fuerat a Garnerio, dominatum obtinente castri, quod vulgariter Sunbernum appellatur, a quo etiam manibus post terga revinctis, arctissimoque vestigia immersus ligno, præfati castelli vastæ turri custodiendus intruditur. At is nomen virtutemque Prudentii jam celebri compererat rumore. Quod videlicet inter alia mirabilium, quæ operabatur prodigia, captivorum solitus esset enodare ligamina. Tunc quadam nocte, superna respectus miseratione, ipsaque, qua premebatur, cogente angustia, beati Martyris recordatur, statimque ab imo cordis longa ducens suspiria, in hæc verba tandem resolvens ora, Deus æterne, cujus nihil subterfugit notitiam, quique pro nostrorum qualitate actuum cuique præmia decernis aut supplicia, succurre michi misero solita pietatis tuæ clementia per interventum gloriosissimi testis tui Prudentii. Fateor equidem me, illustrissime, acerbiora his, quæ patior, emeruisse ; verum non ad mea, quæ nulla sunt nisi pænalia, sed ad illius gloriosa, obsecro, attendas merita, per quem tua indignissimus gratuita imploro beneficia. Quid enim ejus sacris præconiis negare possis, qui pro te immanibus se exponens cruciaminibus, jam diademate redimitus superno, tecum regnat in sublimibus ? [66] Clementissime Martyr, auxilium laturus quam citius adveni, ut ab his per te exutus calamitatibus, devotis Deo & tibi resultem laudibus. His aliisque crebro suppliciter effusis, gravibusque crescentibus pænis, auxilium Sancti capto benignum. Emicat actutum vere memorabile signum, Franguntur cunei, disscinditur undique lignum, Quo fuerant gressus nexu mordente ligati. Vincula cuncta cadunt, Testis per jussa beati. Nec mirum, summæ grave quippe nihil pietati. Expeditus itaque penitus ab illis, quibus vinctus erat, loris, libero incessu per turriculam nocturno silentio deambulat, investigans scilicet, quorsum evadat, reserans quippe ostium minime audebat, ne quo strepitu custodes cerebrum somno excuterent. Rursus quoque a præcelsæ arcis delabi propugnaculis, dementis esse hominis arbitrabatur, supremæ sortis fata appetentis : sic utrobique diversa in animo viri illius conflictant pericula, &, quod potius eligatur, diutissime ambigitur. Animadvertat, quæso, sagaciter prudens lector, quot meditatus illa hora sub tanta ancipitis criminis trutina miserabilis circumrotarit. Quid plura ? Ad ultimum autem, juxta Davidicam optionem melius existimans incidere in manus Domini, quam in manus hominum, decernit a summo prosilire turris ; suberat vero illi loco tectum proximum telluri, nescio, cujus officinæ ; ut reor autem, humilis culinæ, horresco certe nimium referendo, gelidusque currit per intima pavor, quo ausu mens humana tantum invadere periculi præsumpserit. [67] Et ut viburnum cupresso, hoc est, modicum comparem magno, nescio, an plus fuerit, Petrum a lintre in æquora prosiluisse, quam istum ad terram a summa arcis crepidine. Sed moror : invocato ergo Omnipotentis auxilio, vexilloque Dominici trophæi armatus, cum lacrymis beatum sic compellat Martyrem : Ecce, benignissime Prudenti, corpus animamque meam tibi committo, ut aut victurum me suscipias ruentem, aut moriturum commendes ante divinam Majestatem. Dixerat, elapsus vacuas se credit in auras, res incredibilis, præcelsæ turris ab alto : decidit autem super præscriptum tectum cum tanto casus pondere, ut non modicam scindularum quantitatem secum ad nudam terræ superficiem cadendo contraxerit. Ad cujus decidentis immensum fragorem ii, qui sub eodem domate & in propinquis ædibus dormiebant, experrecti, membra concite stratis excutiunt, continuoque agnoscentes, effugisse captum, cum numerosa tæda variisque luminaribus fugacis insequuntur vestigia, missis clamosis post ejus terga molossis. Ille fuga celeri non novit ad ista vereri, Martyre confisus, cujus domus est paradisus. Frustra nituntur, ejus qui dorsa sequuntur ; Nam non prendetur, Domini quem dextra tuetur, Ut cognoscatur, quia, cui vult, auxiliatur. [68] Tertium superioribus geminis consimile copulare relatis statui miraculum, uti illud nuper a gravioribus accepi personis, de quorum dubitare dictis nefarium plane judicares. Præsertim cum ipsi ante illud factum, ne nomen quidem Martyris nostri umquam audierint. Tanta vero signi hujus fuisse dignoscitur celebritas, ut apud castrum, quod, super Albam fluvium satis firmiter constructum, Firmitatem appellant, Prudentianum vocabulum ingenti redoleret gratia. Siquidem in ipso castello patratum fuit opus, de quo series orationis ordiri paratur : nam cum quidam miles ejusdem oppidi, quibus nescio causis, de Austrasiis crebro prædas abduceret, rusticum quemdam inter alia cepit, & ad domum propriam in captivitatem excruciatum miserum perduxit. Continuoque truculentus captivator, immani repletus furia, hominem acerrimis innodatum catenis, gravissimo crurum tenus mancipat ligno, quod tormenti genus Gallica lingua cippum nuncupat. Quo adeo infelix ille truci utriusque tibiæ arctabatur constrictione, ut per summorum ungues articulorum cruor largo emanaret profluvio, proh dolor ! Nec mora, rupta cutis constricta reliquerat ossa Carne sub exesa, cippique cavante rigorem. Concrepat ille miser gemitu nimium queruloso, Tristibus & lacrymis suspiria jungit amara, Planctibus elatis semper quoque continuatis. [69] Interea convivantibus quibusdam sexta diei hora, ut moris est, in eadem domo, qua captivus ipse custodiebatur, non intermissis ejulans clamoribus, oborta est mentio a quodam peregrino de Prudentio beatissimo, captore captoque audientibus. Qui, cum in laudibus ejusdem Sancti aliquanta disseruisset, adjunxit etiam famosam, qua captivos eripere solet, virtutem. Cumque diutissime super ea orationem protelaret, frequenterque digesta ob novæ relationis amorem compulsus repeteret, mirabantur plurimum auditores intenti vehementer, & peregrinæ rei narrationem per singula dicta stupebant. Audierat captus, quod dixerat advena, totum, Credideratque simul. Mox tendit ad æthera votum, Atque trahens longos gemebundo pectore questus, Auxilium Sancti rogitat tali prece mœstus : O bone Prudenti, qui diceris ista patrare, Quæ modo vir retulit, cernere qui meruit, Credulus audivi. Prosit (precor) hæc didicisse : Est mihi quippe fides plurima, posse tibi. Ergo nimis misero mihi, jam misere morituro Sub cruce tam dira confer opem citius. Non equidem merui. Nec me meruisse negabo : Non taceo, culpam pando sed ipse meam. Sed fatis est pœnæ pensum pro crimine multo ; Parce, precor, bone Vir : cripo me laqueis ; Ut meritas solvam Christo pro munere grates, Et tua liber ovans limina mox adeam. [70] Finita itaque lacrymosa supplicatione, continuo adest gloriosi Martyris dapsilis virtus, ferisque absolvit hominem catenis. Diversam in partem confractus dissilit cippus ; ipso captivatore & cunctis, qui aderant, ingenti ammiratione stupentibus, tandemque non clam, neque precario, neque redemptione ; sed vi plane divina egreditur ille captivus, omnibus adstantibus tanto metu perterritis, ut nec mutire in eum auderent ; exiit autem multis intuentibus per medium castellum, sed nullo penitus eum retinere pervalente ; moxque votum, habitum quoque peregrinantis induens, sanctum expetivit Martyrem, gratias ei, utpote suo liberatori, redditurus in ejus templo : advenit, enarrat, fuerit quæ passus acerba, quantaque protulerit supplex, Martyr, tibi verba, denique demonstrat vestigia cruris amara, atque pio Testi pangit præconia clara. [71] Propter inæqualitatem, quæ in rerum labilium diversatur cupiditatibus, a mortalibus multa perpetrantur facinora. Ideo quippe indigentes divitibus insidiantur, quia, unde illi superflua extolluntur opulentia, inde isti graviter tabescunt inopia. Denique hac de causa prædones ceperant quendam divitem de villa, quam a martyre, qui in ea veneratur, sanctum Julianum nuncupat antiquitas. Qui captus mox in castrum, quod, super Lignonem fluvium situm, Rufiacus vocatur, in captivitatem abductus est, ibique, lacertis post terga revinctis & collo ad crura ligata crudelissimo fune complicato, arctissimæ mancipatur custodiæ, truculentis ad servandum appositis custodibus. Interea vero miser ille ipsa, qua premebatur, compellente necessitate, Prudentium suspiriis & lacrymis magis, quam verborum crepitu exorat, ut sibi sub tanti doloris cruce solita pietate subveniat. Dum itaque diutissime hujusmodi perstaret in precibus, conticinium noctis advenerat, continuoque cælestis formæ persona coram eo constitit, se asserens esse Prudentium, qui implorabatur, paratumque, ut illi quantocius opem ferret, si se vellet sequi. [72] Quo respondente, se quidem velle, sed mox non posse, vinculis & sex custodibus obsistentibus, ille, qui apparuerat, ait, illic, inquiens, trepidas timore, ubi non est timor, dum procul dubio nullis obicibus divina morentur imperia. Nec plura : vincula rupta cadunt, surgensque captus, nec jam captus, supernam subsequitur figuram, custodibus mira virtute compressis : ut autem claustris egressi sub divo constiterunt, ductor mirabilis, in partem indice prætenso, ait : Ecce in illa domo habetur cornipes, cujus tergo insidebas, quando captus fuisti. Pergens itaque illic, tolle, quod tuum est, & vade. Qui concite vadens, reperto domus ostio patente, invenit illico equum suum divinitus præparatum, sella scilicet & fræno impositis, quem mox conscendens, præcedente spiritali prævio, pervenit ad portam castri, quæ protinus (ut legitur de Petro) ultro aperta est eis. Egressis vero illis, longiusque pariter procedentibus, ait Liberator magnificus ad liberatum : Securus amodo, nec ulli omnino membra tradas ostio, quoad pertingens Besuam Deo & Apostolorum proceribus, nec non & Prudentio pro ereptione tua grates exsolvas debitas. His dictis nusquam comparuit. Rumpit & ille moras : Besuanas tendit ad oras, Vota Deo solvit : fuerant quæ gesta, revolvit; Qualiter exutus laqueis, ut fune solutus, Exierit tutus, Sanctum per cuncta secutus. Sed jam fragilis cymba, diu pelago jactata, portui aliquantisper quietura interim appellitur : ut, paulisper resumptis viribus, quæ restant sali, robustius, Jesu opitulante, præterlegat. Explicit liber tertius. LIBER IV. CAPUT I. S. Prudentius sanat brachium aridum & paralyticam : puellam ultione divina liberat. Si apicibus annotare perstuderem, quot vinculis aut ergastulis mancipatos noster eripuerit Martyr, cæterorum suppressa mentione signorum, profecto immensum volumen exararem : tot etenim hujusmodi ejus beneficia visuntur, per indicia scilicet, coram sacratissimi corporis ipsius theca dependentia ; ut, si Tulliana adesset facunda loquacitas, procul dubio ad exprimendum se minus idoneam fateri, non erubesceret. Quapropter aliorsum stylum convertere consultius videtur, in primis vero congruum censeo, a placito Dei, quod apud Bisunticam urbem celeberrimum extitisse dignoscitur, sumere narrationis exordium. Igitur anno millesimo centesimo vicesimo quarto a Puerperio Virginis illibatæ, quo juxta Mantuanum rhetorem ferrea primum desiit, ac toto surrexit gens aurea mundo, venerabilis Anfiricus, archipontifex Chrysopolitanus, immensum decrevit conflare concilium, quod Placitum Dei vocitant, in diebus festis (ni fallor) Pentecostes : quibus feriati populi, aliquantulumque solito raptorum timore nudati, Sanctorum devotius student adire limina. Locus autem tali negotio aptissimus denuntiatur penes eamdem civitatem, plus minusve ab ipsa distans mille quingentis passibus. Est etenim ibi planicies distenti soli, grato vestiens se gramine, quam Thisiam vocant incolæ, Duvio flumine præterfluente a latere. Hoc itaque archiantistitis intonante decreto, fama ciet populos eo confluere. Credi vero non potest, quot millia promiscui sexus, ætatis & conditionis accurrerint : præterea quamplurium Sanctorum illuc gloriosa perlata sunt pignora, quos longum est nominatim recensere. Inter quos & janitoris cæli, Petri nostri pulcherrima ycona & capsa multarum reliquiarum cum brachio beati Remigii a nostris devectæ sunt, ac in papilione ad hoc facto honorifice depositæ. Nec diu, ecce muliercula, de castello Karoli oriunda, dexteri brachii amminiculo funditus destituta, beatum audiens advenisse Prudentium, contendit ad locum ; jam enim balsamiticum ipsius martyrii nomen longe lateque ingenti efferbuerat opinione, maximeque (ut præfatus sum) illis in provinciis. Videntes autem, qui confluxerant, argenteum brachium, quod sæpenumero apud Besuam in ecclesia Prudentiana viderant, arbitrati sunt, adventasse Prudentium ; & ob id conglobatim ad nostrum proruebant tentorium : sed ibi profecto nichil ejusdem Sancti, nisi nomen & virtus erat : non ob aliud tamen, nisi uti ne violenter nobis auferrentur beatæ reliquiæ, sicut olim factum constat. Nam fama est, illum quondam a Besuensibus, ad ipsum locum pro re simili delatum, multisque ibidem virtutibus declaratum, Chrisopolitanos vi detinuisse, sed postmodum, Deo volente, coactos reddidisse. [75] Ubi ergo præscripta fæmina nostris adstitit Sanctis, cum intimo pectoris rugitu, lacrymarumque imbre Prudentium invocat, quatinus impotentis lacerti & aridæ manus sibi reformet usum ; moxque Martyr clementissimus, tametsi absens corporaliter, tamen præsens affuit spiritaliter, restituens supplicanti, quam deposcebat, sospitatem. Tunc illa, voto potita, eadem manu protensa, sacratissimum (ut putabat) Prudentii accipit brachium, & ad circumstantes conversa, celebratam in se virtutem clara cœpit voce prædicare. Cernentes autem nostrates monachi tam illustre signum, alacri cum gaudio divina concinunt præconia, vident illico popularia concurrere agmina ; felicem se quisque fore existimans, si cernere vel etiam eminus salutare Besuanum valeat tabernaculum. Inter alios vero accurrit & capellanus præfati castelli Karoli. Qui, comperto tam egregio miraculo in muliere sibi optime nota, apprehenso ejus brachio sanato, sic ad adstantem præfatur multitudinem : Ne credatis, populi, commentitium ullatenus esse, quod asseritur de hac muliere, sed procul dubio sciatis, quoniam sex anni jam præterierunt, ex quo brachium istud, naturali succo viduatum, nullum utile gestanti exhibuit officium. Nunc vero, ut cernitis, antiquæ restitutum est sanitati : an dubitatis ? Hæc mea parochiana, hæc mihi notior, quam alicui sua domus : non novi monachos istos, nescio Sanctum eorum, sed hanc certissime hodie sanatam perspicio. Dixerat, & cuncti Domino grates retulere pro tanto signo, quod gesserat in muliere. [76] His ita gestis, adest item quædam fæmina cum marito, quæ irreverenter quidem, sed devotissime in Sancta irruens, sanctum brachium sub nomine Prudentiano, ubertim rigatum fletibus, strictissime deosculatur. Quæ percunctata a monachis, quænam esset, vel unde & cur hoc ageret, volentem pro se respondere maritum suum compescuit, dicens, ego ipsa pro me respondebo, quæ de me sunt, tu tantum testis dictorum adsiste : Ego (Domini mei) indigena sum villæ, quæ Menbriacus dicitur, copulata connubio isti, quem coram videtis adstare ; sceleribus autem more exigentibus, gravissimam incidi paralysim, quæ hactenus quatuor annis crudeliter me contorsit. Ast ubi nudius-tertius audivi, beatum huc deferri Prudentium, vix a conjuge impetravi, quatinus me birotæ superpositam ad eum deveheret, quæ, dum medio itinere sanctum invocassem Martyrem, subito arida nervorum ligamina cœperunt intendi, & debiles artus pristinis reddi motibus, moxque diuturno exuta languore, vehiculo concita exilivi, calleque festino cœpi virum præcedere, quoad huc devenissemus, gratias pro cælitus reddita incolumitate repensuri : hæc mihi causa lætandi ; hæc tota ratio, qua gloriosum illud tam impudenter expetivi brachium ; venialis temeritas ; non nimium grave ducitur, quod devotione peccatur ; hæc ubi flens dixit, ter vel quater oscula fixit, gaudens ploravit, post vota domum repedavit. [77] Sanctimonialis quædam, Chrysopolitani territorii indigena, occulto superni arbitrii judicio, diræ paralysis inciderat languorem. Quæ passio juxta Hippocratem, ex nimio frigore contortis nervorum ligaminibus, contractisque venis & arteriis, solet membris incumbere : maxime vero juxta cælestis auctoritatis credulitatem peccatorum causa miseris mortalibus irrogatur, dicente Deo Christo, paralytico, quem curaverat : “Vade & amplius noli peccare, ne quid deterius tibi contingat.” Hac itaque præcipue de causa, ut reor, præfata mulier inferiorum artuum crudelissimo tabescebat incommodo. Quæ dum diutissime hujusce doloris detineretur carcere, rumigera perferente aura, de mira Prudentii comperit virtute ; continuoque per eum pristinæ spem concipiens sospitatis, nihil enim cælesti medico difficile credebat, ad beati Martyris se deferri postulat aulam. Quo vix impetrato ob difficultatem itineris, tandem Besuam attigit, ab ea videlicet parte, qua brumalis astrigero polo circumvolvitur Arctos. Ubi etiam media via gloriosæ Virginis & Matris Domini Jesu venerabile templum habetur in specula, ut ita dixerim, totius villæ, contra Aquilonis atrocissimum spiritum, quem divina Pagina vocat diabolum : eo ergo devota rogat se solo tenus coram beatissimæ Mariæ deponi æde, & basilicam sancti Testis sibi ostendi : qua demonstrata, sic eum invocat mixto gemitu precatibus. [78] Ecce gloriosissime, ad te, Prudenti, ut diu exoptavi, advenio : & nisu, quo possum, desideratissimam artuum tuorum domum a longe saluto, & o utinam proprio incessu ad eam percurrere valerem ! sed heu infelix ! facinoribus meis præpedientibus, utpote utriusque cruris privata gressu, vadere non queo : subveni ergo miseræ, Martyr piissime, & reforma usum gradiendi jam pene in semi-mortuo corpore, quoniam satis jam credo, te posse. Talibus exorans, & fundens talia plorans, Longis pressa malis finiverat hæc monialis. Protinus audivit Sanctus, quod Nonna petivit, Mox etenim nervi gaudent sua per loca sterni. More suo venæ turgescunt sanguine plenæ : Arteriæ rursum discunt, se tendere sursum. Omnia, tecta cute, prisca valuere salute. Tum mulier nisu facili (mirabile visu !) Exilit a lecto : properat gestamine recto ; Quodque viæ restat, pedibus currens cito præstat ; Donec perveniat, satis votis ubi fiat. Redditis ergo Deo beatoque Martyri pro recepta sospitate gratiarum actionibus, alacris suam redivit in patriam, longo post incolumis tempore vivens, sed quoniam sanitatem corporis & affluentiam rei familiaris vitiorum plerumque comitatur pestis, cœpit iterum deliciose vivendo voluptatum involvi volutabro. Cum ecce repente recidiva paralysis incumbit, acrius, quam dudum corripiens membra. [79] Afflictabatur itaque vehementissimi doloris angore, & inter cruciamenta anheli spiritus conscientia scelerum magis compungebatur. Nec prorsus spe medelæ amissa, ad optime sibi notum recurrit Medicum : nam pene sine ullo temporis interstitio Prudentius in pectore, Prudentius fervet in ore ; tandem vero denuo relata Besuam, Sanctoque præsentata, quem diu sitiverat, ante ejus aram tota prosternitur corporis contracti strage. Deinde frontis lumina, & palmas conjunctas tollens ad alta, has erupit in preces : Rex & Redemptor omnium sanctissime, Qui cuncta cernis sempiterno lumine, Succurre, quæso, te roganti morbidæ, Multo tibi, quæ displicet, peccamine : Per testis insignis preces Prudentii, Cujus levamen jam probarunt plurimi : Quos inter ipsa clarius cognoverim, Quæ jam per illum tracta lectum liquerim. Qui summa cæli regna Martyr possides ; Et, quidquid oras, a Deo mox obtines ; Dignare clemens his favere fletibus, Quos fundo fessa plurimis angoribus. Adium gravata ponderoso crimine : Non erubesco vulnus altum pandere, Quæro medelam de nefando vulnere, A te scio, quem posse statim dedere. O sancte Martyr, nunc adesto supplici, Priscam salutem conferendo corpori. Depelle sævam cruribus paralysim, Pro qua fuganda nunc gemens advenerim. [80] His peroratis, illico pristinæ redditur incolumitati, tunc devote Christo Martyrique repensis gratum præconiis, propriis ad sua lætatur remeare plantis, quæ alienis eo devecta fuerat : vere, ut ait divinus Vates, “Mirabilis Deus in Sanctis suis”, gloriosus in Majestate sua, faciens prodigia. Cum omnia Conditoris æterni opera mira recte possint vocari, utilissima tamen dispensatione quædam non majora, sed inusitatiora congruis reservavit temporibus ; quæ tamen non idcirco mira dicuntur, quod contra naturam fiant, sed quia extra consuetum naturæ cursum divina virtute proveniant, facultatemque transcendant humanam ; ut cæcis visum, claudis gressum, chiragricis manuum reformare usum. Quæ nostrum sæpe fecisse Prudentium, ut dicitur, lingua fatetur mutorum : nam quædam adolescentula, Besuæ ancillari mulieribus solita, dum Sabbathi decima hora, lapide politorio, quem Liscam rusticæ vocant, muliebre verteret indumentum, amens subito effecta est, sensuque quinquepertito funditus viduata, quasi mortua jacebat, ipso videlicet lapide, quem tenebat, firmissime adhærente dexteræ : nec immerito. Si onim in Hebraismo carnalis Judæus, cujus præmium ventris saturitas est, quot hebdomadibus sabbatizat a bono etiam opere, quanto magis spiritalis Christianus sabbatizare debet a terrena actione ob Vigiliam Dominicæ Resurrectionis. [81] Quod quia hæc non fecit, justissime tali meruit percelli ultione. Hoc autem sæpenumero Divinitas solet exercere, ut per unius publicum supplicium corrigatur latens temeritas multorum ; unde, ut & illius puellulæ multatio errantium fieret emendatio, illico rumiger Notus hujusce rei per totum insonuit burgum : advolant agmina promiscuæ plebis ad contemplandum in muliercula justum judicium æterni Judicis ; metuit quisque in se, quod in ea perpendit fieri : nec mora : concurritur ad Prudentium, flebiliter pectora quatiente singultu : oratur Vir beatus, ut miserrimæ clementer subveniat adolescentulæ : continuo Sanctus, ut canit Propheta regius, “Respexit in orationem humilium, & non sprevit precem eorum, ut scribantur hæc in generatione altera.” Nam mox redditur juvencula integre sensui. Sed, ut gratius cæleste beneficium foret, lapis ille, quo sacrum violabatur Sabbatum, tenaciter palmæ inhæret. Ad ultimum vero tendit ipsamet ad sacratissimum Medicum, comitantibus plurimis, & multas profundens lacrymas suppliciter rogat, ut, pœnali decusso impedimento, liberam sibi restituat dexteram : spondetque, se deinceps sabbatismum perenni custodituram observantia, si absolveretur : longos finierat flendo precatus, illi durus erat quippe reatus, & justum fuerat, flendo lavari, quod stulte potuit commaculari. Nec differt Domini Testis adesse tanto mœstitiæ pondere pressæ, excussus lapis it concitus extra, exultat mulier sospite dextra. Circunstans populus plus stupet ista, quam fari valeat Plato Sophista. Laudatur dominans Omnicreator, humani generis rex & amator, Martyr posse satis commemoratur, qui nutu facili sic operatur. CAPUT II. Inter alia miracula tribus mortuis vitam reddit. Quamplura ipsiusmodi facta sacro intexerem volumini, ni vererer fastidium ingerere auditori : sed de plurimis pauca, & de ambiguis certissima sunt revolvenda. Mulier quædam honesta familia oriunda, ut ipsa asseverabat, de castello, quod Gagnorri (ut vulgariter loquar) nominatur, crudelissimam incurrerat chiragram : quæ scilicet passio adeo atrociter utramque corripuerat manum, ut, digitis in palmam complicitis, ungues prope toti macilentæ illaberentur volæ. Cruciabatur autem infelix mulier acerrimis tortionibus, nec ullus ei omnino medicinali poterat subvenire remedio. Taliter ergo septem transactis aristis, Prudentii gloriosa visitatur opinione, protinusque credula, spe recipiendi sospitatem inducta, cum plurimo comitatu ejusdem Martyris expetiit ædem : cui tandem proximans, illico recidivam meruit adipisci sanitatem, ita ut pro libitu, multis intuentibus, digitos vel extenderet vel complicaret. Erat autem, quantum meminisse queo, ea dies Parasceve, ante Christianum Phase. Quod divino provisu ita gestum fuisse, nemo sanum sapiens ambigere debet : ut scilicet, quo die sydereus Agnus purpurea passione a pœnis Averni totum eripuit mundum, eo etiam adimeret uni fæminæ corporale contractarum manuum per Martyrem detrimentum. [83] Quid autem gestum sit sequente Dominica, luce videlicet, qua Divinitas, sacris beatorum Patrum reseratis bustis, carneque resumpta propria, cum pompa nobili redivit ad Superos, devotus festinat pandere stylus. Homo quidam, utrorumque privatus lumine orbium, Sabbato, quo Verbigena Imperator in tumulo quievit, ad sacram Martyris adductus est basilicam. Erat autem (ut ipse fatebatur) incola castelli, quod populariter Vesol, Latine vero Visorium a videndo, eo quod in editissimo constitutum a longe videatur, congrue potest appellari ; qui pro re, qua venerat, sollicitus, coram beatissimis pignoribus pervigil tota nocte excubat, clementiam Sancti indesinenter interpellans, ut sibi umbrosæ frontis amissum restituat habitum ad gloriam communis Conditoris. Talibus instabat cæcus, lucemque rogabat, Ut micuit mane, micuit virtus pia plane, Lux nitet orbato, visu penitus reparato. Missa canebatur, tibi gloria, Christe, dabatur, Quam tibi dixerunt, qui natum te cecinerunt. Auxit & Hilarius præsul, vox mellea cujus, Quando refulserunt orbes, radii micuerunt, Laus reboat Christi, lumen qui reddidit isti. [84] Puer quidam de villa, quæ Fundrimacus nuncupatur, originem ducens, secundum (ni fallor) tertii lustri jam percurrens annum, a parentibus Prudentio spe recuperandæ sospitatis delatus fuerat. Erat enim crure reflexo adeo damnatus vestigio, ut monstruose taxillus natibus inhæreret, qui, cum paucis diebus coram beati Martyris artubus divinæ pietatis exoraret viscera, sanitatis sibi restitui gaudia, sacratissimo interveniente Prudentio, incessum recepit, ex integro grates debitas rependens cælesti beneficio. Quod qui viderunt, Domino grates retulerunt. In villa, quam longe superius Lucum dixi nominari, hujusmodi gestum fuisse miraculum, pro certo accepi. Mater cum filio, ter quaternos habente annos, molendinum adierat. Quæ, dum molendi occupatione detenta, toto studio necessariæ rei incumberet, puer circum gestiendo lascivis (ut illa ætas assolet) motibus, ultro citroque agebatur. Dumque leviter fertur, antiquo impellente hoste, fluminis, quod Tyla dicitur, alveum incidit, ea videlicet parte, qua violentissimo impetu rapax in rotam cogitur amnis. Quo mox genitrix comperto, Prudentium inclamat, ut sibi prolem conservet incolumem : interea parvulus, volucri susceptus ab unda, velocissime, priusquam humana posset succurrere manus, in canalem pertrahitur, ubi ad rotam volubiliter circumagendam tota vis incumbebat aquæ, ut nulli penitus dubium esset, rotali circumactione & attritione puerilia discerpi membra, ossaque tenera minutatim dissolvi in frusta. [85] Quod fieri potuisset, nisi Prudentii, imo vero Dei omnipotentis virtus propter Prudentium affuisset : quæ miro rerum ordine pueri providit tutelæ. Protinus siquidem (mirabile dictu !) rota in altum sublata divinitus, ut sic dicatur, non ausa est artus lædere pueri, qui a matre beato commendatus fuerat Martyri. Igitur hoc modo ingenti elapsus periculo, tandem a concurrentibus abstrahitur vado rapaci puer illæsus, mirantibus cunctis de insperata sospitate illius. Quantas tunc laudes piissimo Conditori, quantas etiam retulerint sacratissimo Martyri præsentes, viso tanto miraculo, lectori relinquere decrevi ingenioso. Denique super hoc facto, dum ego quoque aliquamdiu dubius hæsissem, accersitis his, qui interfuerant cum eo, in quo gestum fuerat signum, rei, ut relata est, ab eis edoctus seriem, credulus tandem Martyris erupi in laudem. Pharisaicæ quippe incredulitatis crimen sum arbitratus (ut est re vera) divinis non credere virtutibus. [86] Vir quidam, Humbertus nomine, de villa, quæ vocatur Roseria, sinistra captus fortuna, in castellum, quod Visorium, a videndo scilicet, jam antea appellari fassus sum, in captivitatem abductus est, ibique vinculis & ergastulo crudelissime mancipatus, qui, cum per aliquot dies ligaminum constrictione, invisa solitudine, tenebrarum horrore & diutina confectus esset esurie, ea, quæ urgebat, compulsus necessitate, Prudentium, ut liberetur, assidua cœpit voce implorare ; nec ei opitulari diutius Martyr differt benignissimus. Protinus siquidem adest supplici, laqueos nexuum dissolvit, compedes obterit, claustra patefacit, custodes letargico somno comprimit, liberum evadendi aditum per omnia tribuit, iter dirigit, ad domum propriam fugacem reducit. Qui captus, sed jam solutus, ubi plenaria potitus est securitate, de apparatu itineris ad Prudentium cœpit pertractare. Concipiensque dignissimam egregia laude sententiam, Si (inquit) truculento prædoni, qui me ob extorquendas opes meas ceperat, coactus multa dare volui pro mea redemptione, quanto magis nunc gratis liberatus, Ereptori meo aliquid generosi muneris libentissime debeo conferre cum gratiarum actione ? Et quidem ingratus divinis beneficiis existerem, si ei, per quem evasi, grates debitas rependere negligerem ; sed rursus sacra prohibeor lege Dominicis conspectibus vacuus apparere. Proinde quærenda est votis Sanctoque conveniens oblatio, quæ tametsi non ex pari, quantulumcumque tamen, in me collato cælesti respondeat beneficio. [87] Hæc effatus, jubet illico fieri vasculum argenteum, satis operose deauratum, ut Dei Jesu Carnis & Sanguinis mystica libetur victima ante sacratissimi Martyris pignora. Quo facto, præparatisque viæ sumptibus, ad famosissimum Prudentium contendit gressus, grates meritas persolvit laudum, pulcherrimum effert donarium, quasi suæ liberationis pretium. Ora multorum aperit in Martyris præconium. Denique calix ipse ibi multis permansit diebus ad virtutis testimonium. Mira quidem hactenus relata sunt, sed multo mirabiliora subnectentur. Quidam monachus noster, nomine Guido, qui postmodum ex accidente agnominatus est Calvus, tempore quodam ejusdem loci, cujus supra meminimus, scilicet basilicæ beati Martyris gerebat custodiam, qui, cum se in Vigilia Dominicæ Ascensionis illic sopori dedisset, vidit quasi arborem quamdam, proceræ satis staturæ, ab imo faciei altaris, in quo quiescebat Sanctus, exurgere ramis, floribus ac frondibus partim purpureis, partim vero niveis ineffabili pulchritudine decoratam ; sed pars purpurea, inclinatis cervicibus, versus altare humiliter deflectebatur, veluti sacratissimam adoraret thecam. Altera vero, rami videlicet lactei, versus ecclesiæ januas quasi ad populum protegendum protendebatur, nimirum divinæ miserationis obumbraculum portendens, quæ prope futura erat super his, qui variis vexabantur incommoditatum valetudinibus. [88] In crastino enim die, videlicet ipsius sacratissimæ Ascensionis, dum sacro-sancta Missæ ibidem celebrarentur Officia, duo cæci diu amissum receperunt lumen ; alter scilicet, sacerdote “Gloria in excelsis Deo” inchoante ; alter vero “Credo in unum Deum” incœpto : ad ultimum autem paralyticus quidam, priusquam eadem finiretur Missa, sospitatem plenissime adeptus, gratias omnipotenti retulit Medico. Quid plura ? Mira plane dicturus sum & quæ incredibilia forsitan videantur aliquibus ; sed vera esse, jurejurando idem asseverabat monachus, cui profecto fidem abrogare, inconsultum videtur, quod ab ipsa videlicet hora, qua plane illa salutaris arbor imaginaria in somno visa est usque ad Octavas sanctæ Pentecostes, diebus scilicet decem & octo, quotquot ad locum ipsum venerunt spe sospitatis recuperandæ, quamlibet diversis gravibusque detenti ægrimoniis, continuo pristina incolumitate integerrime recepta, divinam magnificantes munificentiam, gratulabundi repatriabant. Quos etiam viritim istic revolvere, majorem operam videtur exposcere, cum nos ad alia tendere celebriora tempus seriesque susceptæ narrationis ammoneat. [89] Divina dignatio magnificis jugiter extollenda est præconiis, quæ suis devote obsecundantes præceptis tanta munificentia solitæ remunerat liberalitatis, ut non tantum post busta eos apud se in Superis promissa donet beatitate, verum etiam in conspectu mortalium (si fides poscentium non hæsitet) persæpe miraculorum glorificet exhibitione. Quod liquido patere ex his, quæ præmissa sunt, opinor : verumtamen, ne cui post illa incredulitatis superflua subripiat astutia, quædam subdere libuit præscriptis non minus nobilia. Puerulus quidam Bisuntici territorii, de villa videlicet, quæ Cromariacus dicitur, dum cum comparibus (ut assolet fieri) super littus Lingonis fluvii, rapaci illic unda præterfluentis, luderet æstivo tempore hora fere diei tertia, pede lapso, præceps corruit in amnem. Nec mora ; rumor sinister vulgus promiscuum ad locum doloris conflat : accurrunt etiam non segniter infausti parentes. Quæritur luctuosa sub æquore præda, incassum die tota rimantur gurgitum intima. Interea Phæbo jam pene sub Oceano roseas contegente comas, dum toto fluminis fundo rapaces conti pendulæque discurrerent fuscinæ, corpusculum tandem obuncatum ad ripam protrahitur. Quid plura ? De sepultura pertractatur ; quæ siquidem spes posset inesse vitæ, cum tamdiu latuisset sub æquore ? At vero, dum miserabile præparatur sarcophagum, inter amarissimos lacrymarum singultus orbata genitrix Prudentii recordata, flebiliter eum compellat, uti sibi solita miseratione extinctum restituat pignus. Jungitur supplicanti circumflua populatio, Sanctumque in commune sollicitant, quatinus pueri gelidis vitam refundat artubus, suis meritis petentibus. Flectitur tandem Omnipotens pictas Martyris almi interventibus, infusaque tenero cadaveri anima, frigidas facit recalescere medullas. Concipit extemplo vitales mortuus auras : Concutitur sedes animæ, fibræque tepescunt : Erigitur sospes, sedet, ambulat, utitur esca. Plebs ea miratur, Sanctumque Dei veneratur. [90] Quidam nichilominus adolescens, ab eisdem partibus oriundus, ardentissima correptus febre, ultimum efflavit halitum ; moxque, ut moris est, ablutum cadaver funereis obvolvitur sabanis, & astringitur institis, totaque nocte mœstis custoditur excubiis. Aderat autem mater, gemina viduata infeliciter urna, viduitate, inopia, senio, mœroreque defunctæ prolis nimium confecta, irremissis super filium ejulans plangoribus, Prudentiumque beatum creberrimis interpellans rogatibus, quatinus sibi unici reddat affectum pignoris, lumen scilicet oculorum suorum & baculum miserandæ senectutis. Quid diutius immoror ? Jam mane inclaruerat, nec vetula hujuscemodi fatiscebat clamoribus, cum, ecce, ab altithrona Majestate propitia egressa jussio imperat, viduæ restitui extinctam sobolem, ad gloriosi Martyris cumulandam laudem. Illico more suo, fusus per viscera, flatus Membra calore fovet, gelido durata rigore. Fervidus efficitur circum præcordia sanguis : Evigilant sensus ; animus sibi vendicat illos, Pondere quos letum valido depresserat ante. Palpitat, ora movet, surgit, sedet, oscitat alte, Funereas stupet induvias, gressusque ligatos. Attoniti vigiles tanta novitate pavescunt. Hic fugit, ille manet ; verum timor urget utrumque : Solvitur, erigitur, citus ecclesiam subit, orat, Lætus agit grates Domino, per gaudia plorat, Glorificat Sanctum, quod contulerit sibi tantum Lætitiæ, munus solvit post lugubre funus. [91] Nec istos tantum, sed etiam quamplures pristinis eum restituisse artubus, processus assignabit cœptæ orationis. Nam Guatterius quidam, noster Burgensis, agnomine Canicula, per ipsum sanctum Martyrem reddi filium sibi, nomine Simeonem, & experiri meruit & gratulari : qui videlicet puerulus, dum lascivæ ætatis gestibus cum coævis super pontem Besuæ fluvii luderet, pede lapso, præceps corruit in amnem, teneraque exigui corporis virtute succumbente, illico rotabundus procul rapaci provolvitur unda. Nec mora ; lugubris percrebuit rumor, parvulis, qui casui interfuerant, ubique diffamantibus. Accurrunt orbati parentes, ac longis vacuas implent clamoribus auras ; quibus auritæ utriusque sexus, diversæ ætatis & conditionis phalanges misera prorsus rerum facie permixtim voraces proruunt ad aquas. Quærit pollinctor fluctivagus enecti cadaver pueruli, difficulterque repertum devehit ad littus. Eo viso extincto, centuplicantur lacrymosi clamores ; statim denique genitor cum matre, super exanimes nati artus ruentes, pene vitali destituuntur igne. [92] Quid plura ? Funebres parantur induviæ cum poliandrio : neque enim in pectusculo quidquam vivum saliebat, sed omnia vitalium sibrarum æterno dedita frigori sentiebantur. Tunc itaque præsentes, quibus mens sanior aliquantulum a dolore inerat, corpusculum ferri Prudentianam persuadent ad basilicam. Protinus fertur, toto prosequente burgo. Interea mater ad beatum cum lacrymis convertitur Martyrem, amplexa pignoris algida membra, pluribusque eum compellans precatibus, ut sibi unicum reformet affectum, exaudiri promeruit. Junguntur obsecranti populares cunei ; favet Testis piissimus piæ supplicum postulationi ; surgit mortuus de funere, fletus vertuntur in gaudia, tristes singultus in divina præconia : cujus rei mirificæ testimonium perhibere etiam nunc pene totus Besuanus valet burgus cum eodem resuscitato, adhuc superstite. Nam postea plures vivens annos, propemodum usque ad senium beatissimo Martyri grates rependendo, devotum exhibuit animum. Vere (ut olim antiqua cecinit Prophetia) “Dominus mortificat & vivificat, deducit ad inferos & reducit.” Quod videlicet oraculum, quamvis anagogica obumbretur majestate, tamen & ad literam recte posse intelligi, patenter declarant ea, quæ retuli hactenus. CAPUT III. Aliud mortui ad vitam revocati miraculum ; quid huic mox a morte acciderit : Teobaudi ad lectorem epilogus. Aliud quoque miraculum longe majoris gloriæ celebratum tertia feria Dominicæ Resurrectionis fuisse, didici, de quo non unum solum, sed trecentos producerem testes, si quis in eo aliquo dubiæ fidei promoveretur scrupulo. Neque enim in humili, sed in celeberrimo gestum est loco, in castelio scilicet, quod Dolum vocant, a dolo fortasse, quod ipsi oppidani dolis creberrime utantur. Est namque ibi (ut non semel palam patuit) erga rotabundos in honorem comites infidum variumque hominum genus ; modo huic, modo illi manus dans. Quidam ergo ejusdem castri indigena, genere, proceritate, fama, moribusque præclarus, ardentissima correptus febre, diutinaque fatigatus ignitæ attritionis cruce, extremo cœpit agi spiritu. Tunc eam, quæ imminebat, pertimescens æterni Judicis discussionem, peccatis sacerdoti patefactis, Viaticum Christi devote percepit. Interim vero, dum arcta depresso pectore trahuntur suspiria, conjux ejus, atrocissimi mœroris sauciata mucrone, noctes diesque continuis ducit in ejulationibus ; cum ecce, inter amaros fletuum singultus Prudentium Divinitas ei revocat in memoriam : jam enim mellifluum ipsius nomen telluris remota salutifero consperserat odore, maximeque illis in partibus. Nam cum multis Martyris nostri virtus nota charaque habeatur, tum præcipue, nescio, quo merito, gentibus, trans Ararim degentibus, tanto effertur venerationis amore, ut, excepto Deo & Virgine Matre, nihil supra. [94] Itaque assumpta insignis Prudentii cum lacrymis mentione, intimo præcordiorum rugitu pene singulas interrumpente dictiones, hoc modo dolori vocem accommodavit. Gemma cælitum præfulgida, polo terraque Phæbeis solibus præclarior, gloriose Prudenti, confer opem michi miserabili, ne caream (quod timeo) conjugalis socio thori, in quo spes mea ac solamen totius transigendæ vitæ recumbere dignoscitur. Celeberrimum siquidem inter eximios Sanctorum nomen in his jam provinciis habere meruisti. Quoniam innumeris hactenus apud nos (ut aiunt) virtutibus enituisti, quibus animata ad credendum (nihil quippe tibi impossibile credo) pietatis tuæ imploro viscera. Hoc solum, hoc (inquam) unicum a te, Clementissime, deposco supplex beneficium, ut michi meum reddas virum, quem mors immatura vitalibus pene jam excludit auris. Deinde conversa ad conjugem, ultimo anhelantem flatu, Te, te, inquit, marite, piissimo trado Prudentio, quatinus ei perenni servias hominio, si te eripuerit a mortis, quo sub celeritate raperis, exterminio. [95] His dictis, funem stupeum, ad longitudinem viri factum, ejus circumligat collo, per illum quodammodo sancto Martyri eum delegans ut servum, nec ideo tamen infirmus convalescit ; sed sicut olim Deitas, sub mortalibus latens membris, amico languente Lazaro, ad tempus distulit adesse, ut postea defuncto majori subveniret miraculo : ita & isti, adhuc viventi, Martyr ad auxilium differt adesse, quo postmodum, illustriori ope resuscitando eum, clarius innotesceret orbi. Quid moras innecto ? Moritur, abluuntur exanimes artus, facies lugubri obvolvitur sudario, manus gressusque ligantur instita, & cadaver, funereo obsitum sabano, ultima desperatione conclamatur, continuoque per totum castrum doloris acerbissimi ferale diffunditur justitium ; erat enim plurima opum atque consanguineorum fortunatus copia. Personant itaque tragœdiæ muliercularum, singula (ut fit) mortui insignia in planctus revocantium. Quid multa ? Nox abit insomnis : defunctum turba flet omnis : Crastina lux aderat, Phœbi calor arva replerat, Mœstis non pulchrum foditur, sed turpe, sepulchrum. Denique cadaver imponitur sandapilæ ; advenit presbyter, ut illud elatum perferat ad ecclesiam, ubi pro animæ ipsius remedio divini Sacrificii libetur oblatio. [96] Interea mortui uxor (nec jam uxor, quæ conjuge carebat) cœpit cum amicis confabulari de apparatu prandii ejusdem sacerdotis & clericorum, qui sacro de more Officio tristes prosequebantur exequias. Tunc inter ejusmodi colloquia, impatientissimo mœroris vulnere compuncta, lugubres taliter profundit voces, cunct adstantibus ei ingenti silentio velociter locum dantibus. Ecce mœsta cogor loqui letho de convivio, Cum instet mihi deflenda conjugis amissio. O certe nimis crudeles & funestas nuptias, Quas acerbus facit dolor mortis ad exequias ! Dum, Marite, tibi nupsi, festas dapes egimus : Nunc, a me te separato, prandia parabimus ? O beate vir, Prudenti, te spem meam feceram, Et maritum tibi meum, sicut servum, dederam, Ut donares, adhuc eum in terrenis vivere, Sed, ut cerno, non dignaris aures ad me flectere. Potes quidem (nec discredo) mortis jura solvere : Verum obstant culpæ meæ ; heu jam mihi miseræ ! Lugens ad te deportabo lumen, quod paraveram ; Sed meum virum non ducam, quem tibi advoveram. Restat unum horum duum, pie Martyr, facias, Si ad meos planctus mœstos dignanter aspicias ; Aut me simul cum marito mortuam des mortuo, Aut eum pro tua laude thoro reddas viduo. O amici ! postulate Martyris auxilium, Quatenus mihi reformet unicum solatium. [97] Cum his itaque similibus super charissimi conjugis ora mulier incumbens, quereretur, vultumque, oppanso velo absconditum, irriguo lacrymarum humectaret nimbo, populositas circumflua, miseratione nimia super his concussis visceribus, egregium humiliter sollicitat Prudentium, ut naturalem gelidis artubus, remeante vita, infundat flatum benigno interventu. Talia illis orantibus cum fletu, Horrida mors prædam refugax dimittit amatam : Vivificus fomes vitam dat corde locatam. Algida membra vigent, flatu pulmone levato : Spiritus omnis adest homini, jam morte gelato : Jam quatitur cerebrum, gelida recalendo medulla : Jam caput erigitur, surgensque sedet, mora nulla : Oscitat & plangit : stupor ingens agmina tangit Atque pavor multus : nudatur denique vultus, Brachia solvuntur, pedibus funes adimuntur, Ac animata caro signo stat vivida claro. [98] Quo viso, parentes, uberrime præ gaudio rigantes genas imbre oculorum, magnisonas Christo referunt gratiarum actiones, qui per beatum Martyrem tot tamque mirificas dignatur exercere virtutes. Tunc, eadem comitatus populi caterva, vivus & incolumis ad ipsam tendit ecclesiam, gratiarum redditurus præconia, ad quam ferri parabatur lamentabili feretro, funebria supreme excepturus solemnia. Nec mora, paratis itineris sumptibus, cum fratre & uxore alacriter insignem adit Prudentium ; vota solvit benignissimo Suscitatori, quæque, prout erant justa, monachis percunctantibus evidenter edisserit, inter quæ privatim curioseque perquisitus, quo, pectoris ligaminibus resolutis, membrisque penitus exutus, fuerit abductus ; graviter suspirans, sic fari est exorsus. Hæc, quæ a me sciscitamini, non sine quodam ineffabili futurorum timore revolvuntur ; nam, dum quantis, mortalem notionem excedentibus, tormentis anima solvatur a corpore, recordor, totus pene immensa formidine a naturali artuum compage resolvor. Sed quoniam hæc ultro cuique in ultimis satis innotescent, cætera expediam. [99] Exutus ergo corporis retinaculis, & a quodam, quasi primo elegantissimæ juventutis flore vernante, exceptus, innumeris tartareorum spirituum circumfundor legionibus, ad quorum staturas proceritate incredibiles gigantes comparatos existimabam pumiliones. Hi me jaculis flammantibus, variisque pilorum impetebant missilibus : sed is, quo ducebar, ignoti generis armaturæ tegmine clipeatus, cuncta umbone (ut erat) divino retundebat hostium spicula, persæpe michi nimium formidolose inculcans, ne vererer. Interea Plutonici regni umbriferam ingressi regionem, quamplures ibi, immanibus subditos suppliciis, a teterrimis quibusdam spiritibus acriter torqueri intuitus sum ; quorum nomina, ne non credantur, non insipienter (ut reor) silentio mancipare decrevi. Carnifices autem crudelis istius officinæ, viso me, impias ad momentum continentes dexteras, dicto citius advolant cum horrisono clamore ; cupiebant me nempe diris subigere tormentis. At Ductor meus minaci infrendens authoritate, Absistite, inquit, mortis æternæ ministri, animam, meæ creditam tuitioni, inanibus territare minis, quam ob id dumtaxat huc devenisse, constat, ut essentiam vestri visu perdisceret regni, non ut particeps immeritus fieret amicæ vobis perditionis. [100] His perterriti satellites stygii concite per cæca illius pallida abyssi silentia diffugerunt : nos vero tandem densissimas Cocyti abrumpentes nebulas, in floridos semper virentis campi cespites evasimus, ubi, cum intenta contemplatione defixus, beatissimorum spirituum, illic perenni festivitate tripudiantium, summopere exoptarem ammisceri choreis, subito, qua, nescio, de causa cœptum reflectimus gradum. Ad quod ego subtristis effectus, tardiori regrediebar molimine. Id Prævius itineris illico perpendens, causamque mœstitiæ ad plenum intelligens, ad me conversus, jocundissime interrogat : Quid, inquiens, contrario mentis incursu tantis perturbatus es ? Cui mox humili respondi voce : Domine piissime, quem nichil latet, cupiebam istis felicissimis conjungi cœtibus. At ille, modice severior ; Non hoc, ait, huc usque accessisti, ut his adsciscaris ; sed, ut quid timere, quidve sperare debeas, clarius addisceres. Ideo denique tibi flammivomas baratri cavernas, multiplicesque criminosorum cruciatus, nec non & eorum, qui cælestibus fideliter paruerunt edictis, faustissima ostendi conventicula, ut hoc devitans, illud appetens, mores tuos corrigas, verba modereris, actus ex integro ad suprema dirigas. [101] Nunc autem meæ concessum est divinitus intercessioni, quatinus adhuc rebus labilibus intervivas, propriis resumptis artubus, ad præfixum immutabili dispositione diem victurus. Ego quippe ille sum Prudentius, qui Omnipotentis munere apud homines plurimis dudum clarui virtutibus, quemque conjux tua devotissimis sine intermissione pulsat ploratibus, ut tibi adhuc vitales impetrem auras coram Domini Christi obtutibus. Ego, inquam, ipse sum, cui languens pridie redditus fueras, fune circumdato collo, ideoque te, egredientem a corpore, mitibus excepi ulnis, & a cunctis inimicorum protexi sagittis. His aliisque explicitis, mirabilis ipse Prudentius, ignoro, quo rerum ordine moribundis me inserit iterum membris, totamque, qua diu ægrotaveram, subito depellit febrem. Interdum vero uberi solemnizo lætitia, quando scilicet ad mentem revoco visionis ac verborum illius nectaream dulcedinem. Erat autem, prout reminisci valeo, indutus ostrea interula, guttulis per loca pulcherrime superlita criseis ; nam multum præ nimio divæ claredinis fulgore intueri vix poteram. Hæc & alia plurima secrete referebat peritioribus, quem eximius resuscitaverat suis meritis Prudentius. [102] Hæc de innumeris Sancti virtutibus, ne pio tædium ingeratur lectori, stylo mandasse sufficiat. Sciendum vero, non parvam utilitatem esse miraculorum, præsertim hac tempestate, quando, abundante iniquitate, refrigescit charitas multorum : nam nisi per signa & prodigia plerique hominum duricordes ad meliora converti nesciunt, quippe cum nonnisi per ea mundus Christo credidisset. Quæ nunc quoque ad hoc fiunt, ut his pravus animus ammonitus ad vitæ rectitudinem convertatur ; ex quo enim ad Superos Astræa recessit, hoc est, fides, pax & justitia a mortalium pectoribus sunt explosæ, nihil magis inter hujus procellas sæculi tumultuantis prodest ad correctionem morum, quam divinorum exhibitio signorum, quibus mens humana concussa ad se cognoscendam revertitur. Te supplex rogitat, de te qui talia scripsiT, Etherea regnans, sanctissime Martyr, in arcE, Obtineas illi veniam pro crimine multO, Barachiam faciens sobolem, veri quoque JacoB. Aspera quæque fuga, nocituraque cuncta relegA ; Ut sacris junctus choreis in cælite cœtU, Divinis odis jubilet modulamine DaviD. Vita, salusque piis, mundi spes unica, JesU, Supplicis exaudi solita pietate precatuS. Paucula, Sancte, tuæ retuli præconia laudi. Semper ubique tui miserere pius Teobaudi.