PETRI PICTAVIENSIS MONACHI PANEGYRICUS Petro Venerabili dictus, in primo adventu ejus ad Aquitaniam secundam. EPISTOLA PETRI PICTAVIENSIS AD DOMNUM PETRUM ABBATEM CLUNIACENSEM. Domno venerabili et Patri dulcissimo, PETRO sanctae Clun. Ecclesiae abbati, PETRUS Pictaviensis peccator et infirmus monachus, filialis in Christo dilectionis affectum. Sicut praecipere dignatus estis, Pater amantissime, versiculos illos quos olim juvenis, eo tempore quo me de luto faecis, et de lacu miseriae eduxistis, in omnipotentis Creatoris, a quo omne bonum habetis, et vestra laude composui, nunc tandem emendatos edidi, et in capite Epistolarum vestrarum ordinate descripsi. Illos autem vestros, quibus aemulorum nostrorum brutam barbariem potentissime confutastis, ibidem apposui. Qui licet aureo suo fulgore argenti nostri pauperculum candorem reverberent, multum tamen animo meo placent, quia contra hostes nostros quasi evaginatum gladium tenent. Si quis autem adversum me indignatur quod nomine meo aliquid intitulare et libris vestris apponere ausus fuerim, sciat hoc non mea praesumptione, sed vestra, cui nefas duco contradicere, jussione factum esse. Ego vero cum in omnibus, tum etiam in hoc vobis obtemperare non dubito, non arrogantiae studio (quam semper a me longe faciat Dominus!), sed obedientiae devotione, praesertim cum sciam multos probatae religionis et humilitatis viros, hoc idem de quibuslibet scriptis suis olim studiose fecisse. Quos certe magis in hoc quantulocunque opusculo nostro imitari affecto, quam quosdam nostri temporis scriptores, qui nescio qua vel cautela, vel imperitia ubique nomina sua supprimunt, incurrentes apocryphorum scriptorum vecordiam, qui sive de falsitate, sive de haeresi, quibus ut fertur, sua omnia fermentabant, redargui fugientes, nusquam propria vocabula praetulerunt. Non ergo me hinc aliquis ante tempus judicare festinet, sed Deo et conscientiae meae me dimittat, et ipse, si voluerit, Ovidium sine titulo scribat. Vos autem, Pater charissime, filioli vestri, quem Christo Domino in secundo baptismate genuistis, indesinenter memorem Deus omnipotens hic et in aeternum custodiat. Valete semper in Domino. INCIPIT PANEGYRICUS. Plaudite, felices, hilarescite, Cluniacenses,     Redditus est vobis moribus alter Hugo.  Nobilis ille fuit, magnisque parentibus ortus:     Hunc quoque praeclarum reddit origo patrum.  Ille super cunctos, quos excolit ac veneratur     Gallia Lugduni, nobilitate nitet.  Hunc Latiae gentes regum de stirpe potentes,     Arverni populi progenuere duces.  Vatibus antiquis aequatur acumine mentis:     Par illi nostro tempore nullus erit.  In prosa Cicero novus est, in carmine Maro:     Sicut Aristoteles disputat aut Socrates.  Aequiparat primos, superat cum laude secundos,     Qui nos eloquiis edocuere sacris.  Vix Augustinus subtilius abdita cernit:     Vix hunc Hieronymus ulla docere potest.  Nil huic Gregorius clare blandeque loquendo:     Nil huic Ambrosius rhetoricando tulit.  De tanto sensu breviter quid sentio dicam,     Ne tibi sim, lector, rusticus, aut nimius.  Musicus, astrilogus, arithmeticus, et geometra,     Grammaticus, rhetor, et dialecticus est.  Sed jam pertimeo succumbere materiei,     Mores egregios dum recitare volo.  Obsecro quid primum referam? succurrite, musae,     Dicite de tanto carmina digna viro.  Ingenio facili gravitas accedere morum     Raro solet, nec sunt haec duo saepe simul.  Inde magis stupeo, quod et in juvenilibus annis     Splendida lux juvenum Petrus utrumque tenet.  Cui merito laudem recitat studiosa juventus,     Laus etenim proprie nostra fit ejus honor.  A patre perpetuo datus est lux unica mundo,     Qua duce terrigenae coelica regna petant.  Simplicitas in eo simul, et prudentia regnant,     Jugis sobrietas, atque pudicitia.  Maxima virtutum comes illi semper adhaeret,     Intus et exterius semper eam retinet.  Lingua referre nequit, quam sit discretus ubique,     Quamque sit ad cuncta congruus officia.  Non opus est multis implere volumina verbis:     Qui brevis et bonus est, ille poeta placet.  Cum bene, Petre, tuos aliquis laudaverit actus,     Alter Virgilius, alter Homerus erit.  Mitis, pacifice, clemens, affabilis apte,     Quam bonus existas dicere nemo valet.   Praebeat ergo locum nobis annosa senectus,     Nec regimen sacrum sola tenere velit.  Robusti juvenes animi virtute, venite.     Vos populi sancti, publica cura decet.  Hic est ad summos qui vos invitat honores,     Quos sibi primaevo sobria vita dedit.  Hunc, Cluniace, tibi tellus Arvernica misit,     Qua nihil uberius Gallia nostra tenet.  Felix quae tantum meruit producere fructum:     Pluribus Ecclesiis edidit ipsa Patres.  Semper clarorum genitrix solet esse virorum:     Inde tibi datus est Odilo magnificus.  Prodiit hinc etiam Juliani dulcis alumnus:     Qui bene Turonicae praefuit Ecclesiae.  Arva tuis scriptis vernant Arverna Sidoni,     Et veteris linguae tu reparator eras.  Dic mihi, Musa, quid est, quod sic Aquitania plaudit,     Nec sua gaudia jam dissimulare potest?  Cur etiam tu, quae nuper moerere solebas,     Nunc hilari facie, carmina laeta canis?  Tempore transacto solummodo flere juvabat,     Et lacrymis lacrymas addere continuas.  Has etenim solas nobis pius ille reliquit,     Qui sub Patre Deo spes mea tota fuit.  Hunc fortasse tibi venturum fama susurrat?     Felix laetitiae causa sit ista tuae.  Ast ego fallaci non possum credere monstro,     Quod vix aut nunquam dicere vera solet.  Quod tamen audivit. Jam fertur proximus esse:     Portat eum pietas, ponite vincla, rei.  Pictavis, exsulta, quia jam tua moenia lucent,     Tuque suburbani nobilis aula loci.  Quamvis schismaticos habeas, et seditiosos:     Si pacem quaeris, pax tua Petrus adest.  Angeriacenses frustra producitis enses:     Omnis conatus vester inanis erit.  Nescitis, miseri, cui bellica tela paratis;     Hic est quem bello vincere nemo potest.  Vultis scire quibus dux noster vincitur armis?     Reddite vos illi, mox superatus erit.  Credite, quaeso, mihi, mihi credite, quaeso, sodales,     Vestraque dura pio subdite colla Patri.  Pacificus venit, nolite repellere pacem.     Vult iterum vestros conciliare reos.  Sic memores estis dulcedinis, ac pietatis,     Quam profugis etiam fratribus exhibuit?  Sic memores estis doctrinae spiritualis,     Quam vobis toties lingua diserta dedit?  Tunc geminata sacri fulgebant gaudia festi,     Cum tantus nobis angelus hospes erat.  Non fuit inter nos sub eodem tempore quisquam,     In quo non ejus gratia larga foret.  Certabat pietas fervens in pectore sancto,     Aut bona dando bonis, aut miserenda reis.  Quas tibi, summe Deus, laudes, quae vota rependam,     Tristitiam placuit cui relevare meam?   Jam fugiant lacrymae, suspiria longa quiescant.     Petrus adest, rediit maxima nostra salus.  Mittis eum populis iterum, bone Rex, Aquitanis,     Dum cupis Ecclesiam pacificare tuam.  Auxiliare tuo, Rex invictissime, servo,     Ut duplicata tibi lucra reportet ovans.  Hic tibi de multis placuit, qui signifer esset,     Militibusque tuis civica jura daret.  Qui nos instrueret, qui nos in agone doceret,     Artibus Aethiopes vincere posse sacris.  Hunc igitur nobis longaevo tempore serva,     Qui multos populos ad tua regna trahat.  Lucifer in terris coelesti luce coruscans,     Porrige, quaeso, pias ad mea verba manus.  Suscipe dicta tui solita pietate poetae,     Et minimi Petri carmina parva lege.  Ille tuus minimus ego sum, Petre maxime, Petrus,     Qui pro laude tibi parvula scripta dedi.  Tempus erat primum, cum gens Aquitana triumphum     Fecit in adventu, dux generose, tuo.  Vix mihi notus eras, nisi quantum partibus istis     Fama tui radios luminis intulerat.  Nec poterat certe tam clara lucerna latere,     Fixit in excelso quam Deus ipse loco.  Totus ubique tuo fulgebat lumine mundus,     Et toto celebris ibat in orbe sonus.  De probitate tua, jam mens tibi nostra vacabat,     Teque videre mihi maximus ardor erat,  Cum subito laetus circumsonat undique rumor,     Jamque prius praesens fertur adesse Pater.  Currimus extemplo, laeti procedimus omnes,     Plaudit in occursum sexus uterque tuum.  Laudibus ergo novis sacra protinus aula resultat     Nec laicus quisquam tunc sine voce fuit.  Certatim ruimus sacratos cernere vultus,     Teque prior nostrum quisque videre cupit.  O facies hilaris, nec honore severior ullo,     Quam pia, pulchra, nitens, imperialis eras!  Clamabant oculi germen regale venusti,     Quique verecundus pinxerat ora rubor:  Vestis, et incessus humili de pectore, testes,     Dicebant mundum te reputare nihil.  Quid moror? ingrederis novus intra moenia pastor     Ingrediens offers oscula sancta gregi.  Longa mihi fuit illa dies, audire volenti:     Esset in eloquio gratia quanta pio!  Nam laudata nimis fuerat facundia nobis:     Sed quis eam digna laude referre potest?  Audivi, fateor, sed inenarrabile quiddam.     Audivi linguam principis egregiam.  Sermo potens, de te non audeo scribere quidquam,     Ne tenuem calamum tam grave frangat opus.  Te coram linguae Cicero rex ille Latinae,     Si quid forte velit dicere, mutus erit.  Tu Socratem vincis, reddis sine voce Platonem,     Rhetoricos omnes tu trepidare facis.  Obstupui, fateor, tanta dulcedine verbi,     Incipiens mecum taliter ipse loqui.   Fama nihil dignum tanto pastore ferebas,     Plus aliquid video vox tua quam cecinit,  O miranda nimis virtus, et gratia regis,     Qui tanto servos ditat honore suos!  Quidquid enim sanctum, vel quidquid habetur honestum,     Et quaecunque boni principis esse decet,  Nobilitas, virtus, sapientia, sermo disertus,     Hic sunt, huic homini gratia nulla deest.  Tunc magis atque magis tua me dilectio traxit,     Et totus rapior mox in amore tuo.  Sessio, vox, vultus, incessus, et actio tota,     In te lux hominum, plena decoris erant.  Si residere tibi claustrali more placeret,     Terrebat species relligiosa leves.   Si jucundari privata locutio vellet,     Sermo repellebat tristia cuncta tuus.  Si jucunda forent semoto verba rigore     Semper erant sancto seria mista joco.  Nec dulcedo Patris monachi gravitate carebat,     Nec monachi gravitas absque decore fuit.  Quanta sit in culpis discretio percutiendis,     Quis bene, quis digne commemorare potest?  Cum tu discernis, pietas sic temperat iram,     A te puniri quaerat ut ipse reus.  Soli plectuntur virga graviore rebelles,     Audeat esse tuo si quis in imperio.  Verum quid facio? si linguis mille sonarem,     Non posset calamus cuncta referre meus.  Qui neque tunc potuit, licet hoc tentaverit ipse,     Praesentans magno munera parva viro.  Tantus namque pii fuit in me fervor amoris,     Ut mihi saepe loquens, talia verba darem.  Quid facis, infelix, et cur tua musa quiescit,     Teque pio dubitas insinuare Patri?  Crede mihi, pius est, non dedignabitur ullum,     Qui se sponte suo voverit obsequio.  Nunquid amor tantus propria mercede carebit?     Aut labor iste tuus nunquid inanis erit?  Sic ego commonitus praesumpsi de pietate:     Et plusquam merui, de pietate tuli.  Suscepit parvum pietas amplissima carmen:     Suscepit servi parvula vota sui.  Quid tibi lux orbis pro tanto munere reddam,     Quod fuit in manibus pagina nostra tuis?  Legerunt oculi paupercula dicta beati:     O quam laeta dies exstitit illa mihi!  Illa dies totis a me celebrabitur annis:     Qua Pater et Dominus factus es ipse meus.  Sed cito, proh dolor! haec habuerunt gaudia finem:     Tempora laetitiae parva fuere meae.  Discessit sine me, sine quo mihi vivere mors est,     Discessit Pastor, me remanente, pius.  O mea magna salus, cur me sic deseruisti?     Et cur tam subito perdere te merui?  Cur non illud iter, saltem gradiendo, peregi?     Cur non vel famulus sive pedester eram?  Quaelibet et nostro penderet sarcina collo,     Ut possem servis servulus esse tuis?  Certe nulla meum tardassent aspera cursum     Vicisset miseros haec via longa pedes.  At nimis infelix, nec tanto dignus honore,     Factus sum vacuus spe fugiente mea.  At tamen abscedens haec ultima verba dedisti.     Quae quasi Patris adhuc pignora certa gero:  Petre, recepturus te desero, desine flere:     Transacto modico tempore noster eris.  En ego jam multos transegi flebilis annos,     Et promissa Patris dulcia non video.  Hactenus in lacrymis ex illo tempore vixi,     Nec mea mens ex tunc absque dolore fuit.  Quamvis exstiterint revelantes pectora quidam,     Te memorem nostri qui retulere mihi.  Sis memor ergo mei, precor, o dulcissime rerum,     Respiciat lacrymas cura paterna meas.  Evigilet pietas, qua semper totus abundas.     Et cujus sentit naufragus omnis opem.  Quid sic ardentem cupiam, si forte requiras:     Nil aliud prorsus quam tuus esse volo.  Me tibi perpetuum devovi tradere servum:     Te volo post Christum semper habere Patrem.  Redde Petrum Petro, minimum, Petre maxime, summo:     Sic tibi sit Petrus claviger ille pius.  Sic in te magni sapientia crescat Odonis:     Ordinis ipse viam sic reparare queas.  Lucida Majoli sic in te vita resurgat:     Plurima sic Domino de grege lucra feras.  In te sic Odilo, magnusque refloreat Hugo,     Spiritus amborum sit tibi, Petre, duplex.  Jam tibi, Petre, novi celebrantur ubique triumphi:     Jam tibi sub pedibus gens inimica jacet.  Jam, Pater egregie, quia victor ab Urbe redisti,     Pontionitarum perfida lingua silet.  Ora proterva canum rabidos posuere latratus;     Sensibus amissis corda maligna stupent.  Non ita sacrilegi contingere posse putabant,     Cum vomerent rigidas ore tumente minas.  Cum sibi plaudentes similem revocasse magistrum,     Criminibus variis libera frena darent.  Vere nulla potest hominum versutia summi     Judicis aeternum vertere consilium.  Salve, magnorum fortissime victor agonum,     Salve, cui Christus ensis et hasta fuit,  Vicisti, dilecte Deo, frustraque profanus     Exeruit vires in tua damna furor.  Ecce, velit nolit, gens impia, turba rebellis,     Cluniacus totus ad tua jussa tremit.  Ecce, velit nolit, regalia sceptra tenebis,     Atque triumphator imperiosus eris.  Quid facis, impietas? quid bruto pectore versas?     Quid loqueris? certe nil prohibere potes.  Certe Petrus adest, Petrus abbas Cluniacensis,     Petrus mors vitiis, exitiumque tuis.  Cujus dura satis tua sentiet arma libido,     Cujus non fugies plebs scelerata manus.  Quo regnante nihil poterat regnare superbum,     Quo duce criminibus jam via nulla patet.  Iste, licet doleas, licet hoc nullatenus optes,     Victor magnificus jam sua jura tenet.  Gens inimica Deo, voluisti, nec potuisti:     Sed Deus ut voluit, mox etiam potuit.  Tu reprobare probum reprobata mente volebas,     Noluit hoc Christus, et tibi posse tulit.  Cui merito soli grates et munera laudis     Solvimus ob nostri mira trophaea ducis.  Qui de tam validis ereptum cladibus illum,     Alta super populos sceptra tenere facit.  Plaudimus ergo tuis, pastor venerande, triumphis,     Reddimus et summo debita vota Deo.   Sic probat ipse suos per multa pericula servos:     Sic inimicus eo praecipitante furit.  Sic dedit esse malis bonus auctor in ordine rerum,     Ut pereat reprobus proficit unde pius.  Vivit enim justo vir iniquus, justus iniquo,     Ut veterum Patrum pagina sacra docet.  Laesa quidem modicum respublica nostra videtur:     Multa sed haec nobis laesio lucra refert.  Miro namque modo res contigit, unde nocere     Se putat impietas, hinc bona multa facit  Nulla tibi deerat juvenis perfectio, sancte,     Jam poteras Patres aequiparare tuos.  Solum restabat, ne lux sub nube lateret,     Sed toto radios spargeret orbe suos.  Hactenus Oceanus te noverat, atque tuarum     Conscia virtutum Gallia sola fuit.  Dumque sibi soli tantum genuisse patronum,     Plauderet egregio germine facta potens,  Est nova causa novi divinitus orta triumphi.     Quo tibi Romanum jam favet imperium.  Ipsaque sacra tuas admirans curia vires,     Totius ad mundi frena regenda vocat.  Quid Latias urbes, qui Rheni littora, quidve     Pannonicam gentem proxima regna loquar?  Jam tua barbaricos penetravit gloria fines,     Laudat et indomitus bella peracta Gethes.  Quemque prius modico certaminis igne probatum,     Pars sibi terrarum fecerat una ducem:  Nunc ope coelesti divinitus hoste fugato,     Tota triumphantem terra videre cupit.  Grande lucrum facimus, quia causa schismatis hujus,     Corruit ex toto perfidus ille draco.  Cumque caput lubricum sustollere nititur anguis,     Rumpitur, et moriens atra venena vomit.  Interiere nigri praestigia saeva colubri,     Nec patitur monstrum vivere Roma diu:  Sed mox ancipiti gladio fera colla trucidans     Defendit Petrum Petrus ab hoste suum.  Non poterunt ultra sub ovini velleris umbra     Horrida magnanimi membra latere lupi.  Omnia quae fuerant habitu pietatis aperta,     Sacrilegae mentis impia furta patent  Tutius Eridani coluisset fertile littus,     Et nocet Italicum deseruisse solum.  Hic illum sacri sententia prima senatus,     Heu! male vicino truserat exsilio.  Tentavit proprias eremita relinquere silvas,     Et semel abjecto rursus honore frui.  O quantos populos rabies vastasset iniqua,     Ni celerem nobis Roma tulisset opem!  Quanta diabolico cecidissent agmina telo,     Plebis et indoctae quanta ruina foret!  Unum de magnis subito advenisse prophetis,     Rumor in occiduis partibus ortus erat.  Jamque novam sectam vulgaris fecerat error,     Dum putat hunc aliquem rustica turba Deum.  Iste novum Moysen, hic Daniel, ille Joannem:     Alter Eliseum, vel Salomona vocat.   Alter eum tenui circumdare brachia ferro,     Martyriique novum fert tolerare genus;  Alter ab humanis epulis omnino sequestrem,     Non nisi coelestem sumere posse cibum.  Quilibet altari nudis assistere plantis,     Laudat, et innumeras continuare preces.  At qui majori fuerat phantasmate lusus,     Clamitat in medio talia verba foro  Currite languentes, hominemque requirite sanctum,     Currite, Martinus ecce secundus adest.  Cui placuit spretis Cluniensibus, ut per arenas,     Trans mare Tyrrhenum quaereret ipse Deum  Nunc igitur rediens, ut pristina jura reposca     Angelico monitu plurima signa facit.   Forsitan ille prior Martinus in orbe revixit,     Qui solo nutu dissipat omne malum.  Sed quis tot vana furiosi somnia vulgi,     Vel ridere satis, vel memorare potest?  O quoties, electe Deo, trepidavimus omnes;     Utpote quos verus sollicitabat amor?  Ne levibus nugis gravitas Romana faveret,     Verteret et lubricus sobria corda magus.  Neu doctos etiam Brutos, rigidosque Catones     Tentaret variis illaqueare dolis.  Triste quidem dictu, sed maximus ille Girardus,     Proh dolor! hac potuit calliditate capi.  Quae foret ulterius spes, si sacer ipse senatus,     Urbsque Quirinalis tota faveret ei?   Sed procul egregia Deus hoc avertat ab urbe,     Quae sub se populos totius orbis habet!  Nil ibi sacra fides damnosum pertulit unquam,     Quo fidei magnus sceptriger ille sedet.  Cujus purpureo fundati sanguine muri,     Nec saevas hiemes, nec fera bella timent.  Non impar Paulus eadem quoque moenia servat,     Et simul ambo tenent imperiale decus.  Tantis principibus commissam coelitus urbem,     Nullius erroris secta nocere potest.  Vobis ergo Patres, summique Tonantis amici     Carminis ac laudis vota referre libet.  Vos etenim spectat specialiter iste triumphus,     Quorum pro vestro milite pugna fuit.  Hic est ille bonus miles quem vos voluistis,     Primum castrensis ordinis esse ducem.  Sub vestris aquilis juveniles egerat annos,     Et virtute suos vicerat ipse dies.  Saepe ferum sacris hostem contriverat armis,     Saepe graves ruerant ipsius ense Gothi.  Saepius Aethiopes gelida sub nocte vagantes,     Saepe Moabitas depopulatus erat.  Multoties etiam de regibus Assyriorum     Retulerat forti clara trophaea manu.  Denique nullus eum bellorum frangere terror,     Nulla sibi poterat flectere barbaries.  Senserat hoc certe vestra experientia, Patres:     Nil vos in rerum conditione latet.  Certe vos aliquid juveni vidistis inesse,     Unde suis posset patribus esse Pater.   Nescio quid vobis aetate reluxit in illa,     Cui merito summus conveniebat honor.  Nec frustra rapitur de tot legionibus unus,     Qui cum Caesaribus publica jura regat.  Archisenatores, quibus orbis Conditor ipse     Romani imperii frena regenda dedit:  Non sine consilio coelesti credo fuisse     Quod prope civili jam titubante statu,  Dum veneranda cohors de principe constituendo,     Arcanum vestri consulit arbitrii.  Sit quasi praecipue regali dignus honore,     Solus de multis millibus iste placet.  O quibus aethereas aperire et claudere portas,     Et secreta Dei cernere cuncta licet!  Vobis nosse datum est, quaenam fuit illa suarum     Virtus, quae meriti gratia tanta sui.  Unde oculis vestris, quos nulla abscondita fallunt,     Sic placuit Petrus, duxque Paterque pius.  Nam vere felix, omnique colendus honore,     Judicio vestro qui bonus esse potest.  Felix, a vobis qui fortior esse putatur     Omnibus, et summo dignior imperio.  Inde procul dubio mihi pridem claruit, istum     Nulla virtutis dote carere virum.  Nec veluti quosdam crebro affectare videmus     Sanguinis exigui, quod sibi vena negat.  Sic habet iste aliquid, perpes cui jure paterno     Relligionis inest, ac probitatis amor.  Has habuisse sui veteres, atavique probantur:     Has habuit, coluit semper uterque parens.  Nonne Arvernorum clarissima gloria quondam     Exstitit, et patriae lumen, honorque suae  Divus Mauritius, quem nostra Aquitania raptum  Deflet adhuc, cum quo decus atque potentia gentis  Tota sepulta foret, nisi quod generosa remansit  Progenies, in qua veluti transfusa relucet  Nullo dissimilis, patriae virtutis imago?  Terge igitur lacrymas, Aquitania: quidquid in illo  Mortali pro lege viro periisse dolebas,  Sacra tibi soboles multo cum foenore reddit.  Nec facile advertas pulchra de conjuge natos,  Tam sunt egregii, morumne, an divitiarum  Fecerit haeredes senior Mauritius. atqui  Vivere totus adhuc in fratribus Otto videtur.  Cumque eadem pietas, virtusque simillima Patri  In septem reliquis miro splendore nitescat:  Tu tamen inter eos, dux noster et inclyte pastor,  Splendidius rutilans, ut caetera lucifer astra,  Clara tui generis radiando sidera vincis.  Felix mater, ave, cui tales edere partus,  Virgo Maria dedit: tu nostri temporis aevo  Profers occiduis ingentia lumina terris.  Cumque alias superes felici germine matres,  Tu quoque in egregio meruisti vincere Petro,  Quem pius ille parens hominum rectorque serenus  Propterea ad summos conscendere jussit honores,  Ut bene pro patriis pugnando legibus, omnes  Antiochi vires bellorum turbine frangat,  Et renovet nostro Machabaei tempora seclo.  Vos autem summi qui regna tenetis Olympi,  Vos, inquam, Patres, ad quos mea musa recurrit,  Carmine finito, quid vestra in laude peregi,  Auxiliatores votorum posco meorum.  Nunc igitur primum te, coeli janitor alme,  Qui, tuus ut miles Cluniensia sceptra gubernet,  Praecipitas reprobum sacra de sede tyrannum,  Per tua in aequoreis vestigia fluctibus olim,  Per fidei titulos, et per tibi tradita jura,  Per Latium Romamque tuam, clavesque per illas,  Quae possunt reserare polos, et claudere cui vis,  Perque sacrum quo sic a te est dilectus amorem,  Ut solus populis ex omnibus ipse placeret,  Qui dux castrorum fieret princepsque tuorum:  Obsecro, supplico, postulo, flagito, deprecor, oro.  Fac meminisse sui Petrum, Petre maxime, Petri.  Te quoque, Paule sacer, cujus doctrina salubris  Ecclesiam Christi toto fundavit in orbe,  Te, vas electum, tuba coelica, maxime praeco,  Poscimus, exaudi nostri suspiria voti.  Ambo simul, domini et Patres, succurrite, quaeso,  Ut pius, egregius, mitissimus, atque benignus,  Cum peragrando sui longe lateque profusi  Imperii terras, urbes, castra, oppida, villas,  Nobilium procerum sese comitante senatu,  Dignatus fuerit nostras invisere partes,  Totaque quam gemino terrarum limite gentem  Ultimus Oceanus Ligerinaque littora claudunt,  Ingentes dederit pro tanto principe plausus,  Ac populorum concurrentibus undique turbis,  Quisque videre prior vultus properaverit illos,  Qui desperatas faciunt hilarescere mentes,  Qui tristes homini possunt dissolvere curas;  Tunc mihi magnorum longe post terga virorum,  Ignoti vulgi numerosa in plebe latenti,  More suo sacram dignatus tendere dextram,  Serve meus, dicat, accede, et alacrior esto.  Non ultra factis promissa implere morabor.  Dum placet Aienses, pie pastor, visere fratres,     Obsequium praestant ipsa elementa tibi.  Totus opertus erat pluviis australibus aether,     Ut tua vela videt territus imber abit.   Ne tumidae fierent saevis aquilonibus undae,     Mox ut eas intras, ventus et aura fugit.  Multa polum nubes caligine texerat atra:     Te ascendente ratem cuncta serena patent.  O sacer et felix, cui tam gratanter obedit,     Summa Dei virtus quidquid in orbe creat!  Jam memor esse tui dignare vir inclyte servi,     Obsecro ad effectum jam mea vota trahe.  Fac me posse tuos Clunienses cernere tecum!     Sit honor et virtus, vitaque longa tibi!