VITA PETRI VENERABILIS ABBATIS CLUNIACENSIS AUCTORE RODULPHO MONACHO EJUS DISCIPULO. PROLOGUS. Sancto Patri et domino suo STEPHANO, Dei gratia Cluniacensi abbati, frater RADULFUS bonis omnibus frui, nunc et in aevum. Diu quidem, Pater, silueram, et prae verecundia quod optabam dicere non audebam. Sed conturbatur spiritus meus in me, quod Patris nostri beatae memoriae Petri abbatis vita, omnibus saeculis recolenda, ita negligentiae tradita est, quod omnes qui dilexerimus virum et illius virtutes cognovimus, inde merito condemnari debeamus. Quis enim tanti Patris vitam moresque sciens, sine sui ipsius condemnatione tacere potest? Quapropter ego minimus omnium hominum, non tam praesumptione quam amore, de illius vita scribere aggrediar, quod virorum religiosorum relatione didici, aut ipse vidi: majoribus majora relinquens, ut et inde Deus honoretur, et illius exemplo nostra infirmitas roboretur, et Ecclesia de filiorum gratia sublimetur, denique Deus in sanctis suis semper glorificetur, maxime in Cluniacensi Ecclesia. Haec enim propagine filiorum suorum orbem replevit, et religionis gratia Occidentis filios adornavit, ita ut non esset in orbe terrarum regio, quae non quaereret sibi patrem vel patronum de Cluniaco. Est autem locus sanctus, et patres semper beati, quia, sicut in multitudine religiosorum praecellit, ita virtutum gratia in Domino gloriatur. Unde angelis et hominibus admirabilis divinae gratiae munus ministrat universis. Hoc in quatuor climatibus orbis praedicatur, hoc coelum et terra testatur, hoc omnis sexus et aetas admiratur. Haec beatos Patres enutrivit, Odonem videlicet, Majolum, et Odilonem, sanctumque Hugonem, qui, quasi luminaria in firmamento coeli, sic in mundo emicuerunt claritatis suae lumine, hominum tenebras depellentes. Isti suo ductu et exemplo actus reprobos hominum sic destruxerunt, ut angelorum formam in terris repraesentarent, nec solum virtutibus, sed etiam miraculis coruscaverunt. Isti, quia sese spreverunt, spernere mundum docuerunt, et humilitatis suae disciplinam filiis adoptionis jure paterno reliquerunt. Hos sequitur electio sancta praefati Patris, cujus memoria in benedictione est. Sed priusquam de vita ejus disseramus, de ortu disputandum est, et unde, quis, quantus, qualisve fuerit disquirendum. Sed quia supra vires meas esse video, de Dei gratia mihi praesumendum est, qui docet omnem hominem scientiam. INCIPIT VITA DOMNI PETRI ABBATIS. Nunc itaque ad historiam stylum vertamus, et sacram sacri viri narrationem incipiamus. Sacra igitur proles Arvernorum nobilioribus progenita, patre scilicet Mauricio, matre Raingarde, honestissimis secundum saeculum parentibus processit ad ortum. Mater autem ejus, cum quodam tempore beato Hugoni abbati devote occurrisset, ipso ipsius germinis onerata foetu, homo Dei intuens illam, ait: Fructum ventris tui Deo dicatum et B. Petro donatum, domina, cognoscas. Cui illa respondit: Domine, si masculus est, fiat voluntas tua. Masculum, inquit, eum pro certo noveris esse. Natus autem puer, sicut praedixerat homo Dei, insignitus est nomine Petri. Deinde, procedente tempore, litteris infans a parentibus traditur, et in monasterio Celsiniensi, sancto jubente, nutriendus recipitur. Cujus qualis fuerit infantia, quantaque assiduitas legendi seu discendi postea rei probavit eventus. Nam ad tantam scientiae plenitudinem, Dei gratia, in brevi evectus est, quod in ipsa juventutis adolescentia in Viziliacensi monasterio seniorum doctor et custos ordinis constitutus est. Quod cum strenue et religiose tenuisset, et novellam plantationem, secundum formam religionis, sacri eloquii imbre ad plenum irrigasset, promotus est in priorem de Domina, in quo non est oblitus scientiam et disciplinam, sed magis et magis in Deum proficiens, in annis juvenilibus assidue meditabatur, quod postea in senectute devotus impleret. Lectioni et orationi vacabat, et ita sapientiae splendore fulgebat, ut amabilis omnibus videretur. Suavis eloquio, decorus aspectu, sermone admirabilis, facundia insuperabilis, benignitate singularis, misericordiae visceribus affluens, universis compatiebatur. Charitate ineffabilis, gratia inestimabilis, propria bonitate communis omnibus efficiebatur. Quid ergo? Transit Pater Hugo ex hoc mundo ad Patrem, et electus est Pontius in abbatem, qui quatuordecim fere annis Cluniacensibus praelatus, postea quibusdam simultatibus exortis, Romam se contulit, et ibi sua voluntate, summo pontifice renitente, abbatiam dimisit. Post quem electus est Hugo prior de Marciniaco, sed infra breve tempus mortuus est. Tunc Cluniacenses congregati in unum preces Domino fundebant, ut eis Deus talem pastorem concederet, qui exemplo et doctrina prodesse posset. Peracto itaque jejunio, et gratia sancti. Spiritus invocata, de electione tractabant; sed quem Deus praeviderat non inveniebant. Convenientibus autem episcopis, abbatibus, prioribus ad electionem Patris, venit et ipse Petrus ex more cum aliis, et qui prius pia contentione pro electione contendebant, illo viso, uno sensu, pari voto, pio desiderio, omnes unanimiter in eum conveniunt. Fit una vox omnium pariter clamantium Petrum esse dignum tanto honore, utpote cui nihil desit in ulla gratia. Hic, inquiunt, nobilis genere, adornatus moribus, fide devotus, religione purus, humilis et quietus, sapientia splendidus, disciplinae subditus, et per omnia ab ineunte aetate regulariter instructus. Quid moror? Surgunt, irruunt, rapiunt illum, et secundum mandatum Regulae omnia faciunt. Consuetis laudibus virum prosequuntur, ducunt ad sedem, et sic ab omnibus domnus et abbas cum gaudio vocatur. 2. Quomodo vero in abbatiae regimine se habuerit, et illi noverunt qui ei religionis gratia adhaerebant, et nos aliquatenus aperiemus. Nec enim ad omnia illius facta potuimus attingere, sed quaedam breviter quae relatione digna sunt, aedificationis gratia volumus enarrare. Igitur abbas Petrus caeteris praelatus, humilitati studebat et compunctioni, se magis judicans, quam alios reprehendere quaerens: erat vultu placidus, circa fratres benigne providus, erga infirmos pie sollicitus, ne quis esset in domo Domini qui negligenter tractaretur. Admonebat subditos, ut puritati studerent, et per confessionem semetipsos purificarent. In hac arte Pater singularis erat, et universos pietatis dulcedine superabat. Dicebat enim secundum donum hoc in Ecclesia Dei esse confessionis bonum, quo quasi baptismate sacro omnis anima sanctificaretur. Denique hanc habebat gratiam, ut quicunque ei confessus fuisset illum singulari praerogativa diligeret, et consiliarius amplecteretur et foveret. Unde fiebat contra aliorum praelatorum consuetudinem, ut omnes summo desiderio et amore illi confiteri semper optarent, qui noverat et sua et aliorum exhortationis et consolationis medicamine curare et sanare, non detegere aut publicare. Misericordiae operibus sic inhiabat, ut nullus unquam ab illius ope repulsus sit. Subveniebat oppressis, vestiebat nudos, famelicos reficiebat. Habebat autem proprios pauperes, quibus alimenta et vestes semper donabat. Sed et domos leprosorum furtim quasi ab alio fierent, ne sibi ascriberetur, faciebat. Fratribus vero ita communis erat, quod sua petentibus ex toto communicabat. Quadam enim die, cum monachus quidam frigore algeret, et hoc ei insinuatum fuisset, contristari coepit, quia quod daret non inveniebat. Nocte autem eadem cum esset in choro, de fratre nudo cogitabat, quomodo eum vestiret. Tunc signis extra chorum eum vocavit, et clam exuens pelliciam, illum vestivit. Hoc non solum fratribus sed etiam peregrinis et pauperibus impendebat: ita seipsum denudans, ut aliquando et ipse vestibus egeret. Et quia corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia, circa cultum divinum ita invigilabat, quod nullus ei similis inveniebatur in officio pietatis. Ita enim in divinis solemnis erat, et solemniter solemnizabat officiis, ut gratus inde fieret angelis et hominibus, et omnium affectus in se provocaret, secumque traheret circa divina. Hoc enim super omnia in hoc exsilio bonum ei videbatur, ut Deus in sanctis suis solemnizando glorificaretur. 3. De charitate fraternitatis quam affectu et effectu praedicabat, et praedicando magis actu docebat, non est meum dicere per singula. Diligebat namque fratres intimo cordis fervore, et unumquemque quasi se ipsum sic nutriebat et incitabat ad amorem divinum. Nullum spernebat vel pellebat, sed ex toto omnes verbis et actibus amore divino invitabat ad veniam. Quia quicunque vere diligit, propriae conscientiae gratia sublimatur. Fervebat desiderio, ardebat amore, et mundum animi constantia despiciebat. Praesentia nihil esse dicebat, de futuris omnes glorificandos asserebat bonis. Docebat etiam illum qui coelestibus vellet inhiare deliciis, nunquam posse ista infima animo appetere. Hic autem in populo Dei mitissimus apparuit, et divinae legis sagacissimus investigator exstitit, adeo ut studio lectionis sanctae suis sibique extraneus redderetur, et sacris libris totum se dedicans, hauriebat de fontibus Salvatoris, quod postea gratis effunderet. Habebat circa se doctores, a quibus discere quaerendo semper cupiebat, cum ipse mirabilis in scientia ab omnibus haberetur. Non elevabatur, nec se magnum faciebat: sed quasi puer parvulus divina scrutando, votis omnibus assidue discere praeoptabat. Docebat suos Pater benignus humilitatem, patientiam, bonitatem, mansuetudinem, et ut cum timore et cum tremore suam conscientiam in puritate custodirent, pietatis gratiam per omnia praeferentes, sicut boni filii multiformis gratiae Dei. Quantam etiam circa exteriora sollicitudinem adhibuerit, ex his quae suo labore monasterio provenerunt perspicuum est. Vehementi enim diligentia ecclesiam non solum aedificavit, sed etiam mire pretiosis ornamentis adornavit, terras ampliavit, et ea quae necessaria fratribus diversis temporibus erant, ita prudenter ordinavit, ut singulis mensibus, unusquisque de domo sibi credita Patribus ministraret, quatenus hac ordinatione conventus semper in pace maneret. Hoc autem faciebat fratrum quieti providens, ne aliquando penuriam paterentur. In his vero cum esset animus intentus, nec minus interiora curabat, sed ferventi mente fervorem ordinis requirebat. Hinc est quod multa superflua de claustro abstulit, et ea quae religioni congruebant inseruit; prohibuit minus utilia, honestatem et utilitatem Ecclesiae in omnibus et per omnia semper inquirens. 4. Hunc imperatores, reges et principes orbis pio affectu amabant, venerabantur et colebant, et quasi patri et domino adhaerebant. Hunc Romana Ecclesia speciali praerogativa honorabat, amplectebatur et diligebat. Hic enim contra omnes haereses et scissuras Ecclesiae se murum opponebat, et fidei hostes viriliter oppugnabat. Quod mirabiliter claruit tempore schismatis, quod fuit inter Innocentium et Petrum Leonis. Cum enim tota Ecclesia tali modo deperiret, et diversi diversa sentirent, Petrusque monachus suus Romae sederet, contra spem omnium Innocentio per mare venienti festive occurrit, et sine consilio Gallicanae Ecclesiae, datis sufficienter equitaturis, Cluniacum secum adduxit. Quod reges terrae audientes, mirati sunt quomodo monachum suum in sede positum relinqueret, et extraneum exaltaret: quem tam solemniter suscepit ut orbi universo nota fieret ejus susceptio. Nam ad consecrationem ecclesiae, quam ipse aedificaverat, eum humiliter invitavit, et ut benedictionem compleret obtinuit. Quod cum Gallicana Ecclesia cognovisset, statim in occursum papae ruunt, et eum sicut patrem venerantur et colunt. Congregat rex concilium, praedicat factum Petri abbatis, dicit impossibile esse tantis initiis contraire. Ducit eum Pater ad curiam regis, et convocatis cum principibus Ecclesiae praelatis, suscipit rex pastorem suum solemni gloria, et ut omnes suscipiant, abbatemque Cluniacensem sequantur praecipit. Auditum est hoc verbum in toto terrarum orbe, et quod abbas Petrus fecerat universi mirantur. Hoc rex Anglorum Henricus, hoc reges Hispaniarum, hoc Henricus imperator Alemannorum sequentes ducem fecerunt, et ad unitatem hac occasione redierunt. Pater autem, elevato Ecclesiae pastori devote adhaerebat, et illum quocunque ibat prosequebatur, ne quis aliqua occasione ab unitate deficeret. Nam usque ad Urbem cum ipso perrexit, et eum in pace, mortuo antipapa, in sede collocavit. 5. Tempore isto diversorum haereses in Ecclesia pullularunt, et sua perversitate totum Ecclesiae statum maculaverunt. Quod videns Pater beatus, totis nisibus assurgens, contra omnes verbis et scriptis agere coepit, et omnes auctoritate Scripturarum superavit. Cujus libri, contra eos facti qui tali vitio laborabant, et illos convincunt, et nobis doctrinae scientiam ministrant. Fecit etiam librum contra sectam Mahumet, et omnes ejus adinventiones mirabili disputatione destruxit. Sed et epistolae ejus ad diversas Ecclesiae personas legentibus plurimum conferunt. Librum quem de diversis revelationibus sive visionibus edidit, quantae puritatis fuerit vel utilitatis, qui legit intelligat. Sed et alia diversa opuscula ex ipsius scriptis apud nos sunt, ex quibus omnibus quantae subtilitatis et sapientiae Pater exstiterit, lector colligere potest. 6. Inter caetera etiam mira et mirabilia quae fecit homo Dei, hoc exstat pretiosum, monasterium scilicet virginum, quod ipse constituit, et Lavenna dicitur, quod hodie tantae religionis et honestatis est, quod omnibus in Arvernia sanctitatis gratia praeferunt. Nam nihil commune habent Deo dicatae sanctimoniales illae cum mundo, nisi quod vivunt. Servant enim paternam institutionem, et ab omni aspectu hominum remotae, castum Deo templum conservant. 7. Nunc itaque redeamus ad illa describenda quae mortales desiderant, signa et miracula quae per eum Deus operatus est. Non enim Deus Cluniacum reliquit; sed adhuc magnificat eos qui ei adhaerent in veritate. Nam quodam tempore, cum cellas suas vir Dei visitaret, Ruolium venimus, et ibi solemniter humili devotione a filiis suis susceptus est. Eadem nocte prior ejusdem domus usque ad mortem infirmatus est, et cum graviter vexaretur, Patrem vocavit, ei mentis et corporis vulnera denudare coepit. Sed, ut est mos animi infirmi, quoddam peccatum pro verecundia reticuit. Pater tamen ab his quae audierat et ab omnibus aliis sancti Spiritus auctoritate eum absolvit. Sed cum languor graviter ingravesceret, media nocte coepit nimium debilitari, et sic ad extrema deduci. Signum morientium pulsatur, currunt omnes, et Pater cum aliis; et cum signis eum mortuum pronuntiassent, Pater tempora tangens adesse vitam designavit. Raptus enim fuerat ad judicium, et ei insistebat turba daemonum eum fortiter accusantium, et dicentium: Quia haec et haec fecit, et merito debet nobiscum reputari. Cumque angelus ejus responderet pro illo, et diceret non esse ita; abbati enim suo confessus est. Illi magis ac magis invalescebant, illud crimen quod tacuerat crudeliter inferentes. Tunc mater Salvatoris domina nostra virgo Maria cum multitudine angelorum superveniens: Quid, ait, spiritus maligni, servum meum fatigare nitimini? Nondum venit hora ejus. Redeat et Patri suo confiteatur, et sic veniat ad nos. Tunc malignorum turma diffugiente, infirmus nobis videntibus ad se rediit; et qui ante mortuus putabatur, Patrem quaerere coepit. Apertis enim oculis cunctis mirantibus fortiter clamabat: Ubi domnus abbas?Illo vero cathedra surgente, infirmus assurrexit, et nobis recedentibus hanc visionem ei enarravit. Post modicum Pater ad nos rediens, tantis fletibus afficiebatur, quod nullus nostrum ad eum accedere audebat. Resumpto autem aliquantulum spiritu: Filioli, inquit, quanta est misericordia Dei circa nos, et nemo nostrum cognoscit? Frater noster non solum nobis, sed etiam Deo redditus est. Sequenti die, quia ecclesia illa in qua hoc factum fuerat, in honore B. Virginis Mariae consecrata tenebatur, jussit Pater sibi altare parari, ut gratias referret matri et Filio ejus super his quae contulerat illi. Paravit se illo suo more singulari, et celebravit divina nimis solemniter, ita ut universi mirarentur. Post infirmum visitat, absolvit, benedicit, osculatur; et sic eum Christo Jesu et ejus matri commendat. Recessimus, et ecce tertia die mortuus nuntiatur. Tunc Pater graviter ferens quod defuerat, totus in lacrymis resolutus, et projiciens se ante altare, amare flebat. Deinde signa pulsantur, et omnia quae ad officium pertinent pro illo complentur. Quibus peractis, senior ait: Oremus, fratres, et hoc attente et sollicite, pro fratre nostro, quia licet inter praedestinatos reputetur, tamen indiget auxilio vestro. Venimus Cluniacum, et ibi Frater in capitulo iterum de fratre mortuo incipit sermonem plenum compunctione, plenum lacrymis, plenum devotione. In primis dicit quam devote eum susceperit, quomodo infirmatus, quomodo confessus sit, quomodo id quod sibi verecundiam inferebat reticuit, quomodo raptus, quomodo accusatus, quomodo excusatus, quomodo superveniens mater misericordiae eum de manibus malignorum eripuit, vitae reddidit, et ut peccatum quod tacuerat confiteretur admonuit. Iterum luctus, iterum lacrymae a paternis oculis fluunt, et audientes ad consimilia invitant. Videtote, ait, fratres, quanta sit gratia Dei, quanta virtus confessionis, quae daemones fugat, Virginem invitat ad succurrendum? Frater occasione confessionis salvatus est, et nobis exemplum dedit confitendi, et ut pure confiteamur hoc facto nos admonet. Oremus itaque pro illo attentius, et charitatis visceribus ei compatiamur, pietatis beneficia ei impendendo. His dictis, post modicum frater praefatus patri apparuit, et quod ab omni poena fratrum orationibus absolutus esset revelavit. 8. Aliud factum est in Cluniaco, quod relatione mihi dignum videtur. Frater quidam erat in monasterio, qui diversis cogitationibus agitabatur, et omnis ejus cogitatio in hoc erat, ut de monasterio exiret. Hic quadam die cum secum loqueretur, et usquequaque turbaretur, apparuerunt ei tres monachi in cella novitiorum, quorum unus ita allocutus est eum: Frater, quid habes? quid cogitas? quid ita turbaris? Qui ait: Domine, in hoc monasterio nimis affligor, et tormenta ordinis pati non possum, et ideo exire desidero. Tunc ille ait: Ego sum abbas de Crypta ferrata, et, si vis, deferam te mecum.---Volo, domine, opto, desidero. Tunc ille qui putabatur monachus et erat diabolus, assumpsit eum, et supra muros et domos deferens, cum supra curiam cujusdam burgensis transiret, multis clamantibus, illum dimisit. Tunc adductus est ad virum Dei, et rem ex ordine confessus est. Quem servus Dei leniter demulcens, et spirituali consolatione eum deliniens, secum detinuit ita dicens: Gratias Deo, fili, quia non potuit pars adversa perficere quod voluit, et a cogitationibus tuis deceptus, redditus es sanitati. Qui ita ex toto postea sanatus est, non solum a tentatione, sed ab inimici impulsione. Multis vixit annis, gratias Deo referens de visitatione coelesti quam sibi contulerat divina bonitas. Iste Stephanus nomine in Podio civis ditissimus fuit, ita ut etiam super nummos lectum faceret. Sed contemptis omnibus, Cluniacum se contulit, et habitum religionis assumpsit. Sed ille qui tentat, humani generis deceptor, eorum quae dimiserat phantasiam ante oculos ponens, in tantam induxit tentationem, ut propria invasione illum secum ad mortem ferre conaretur. 9. Nunc itaque, quia Cluniaci sumus, quod factum est in Cluniaco iterum dicamus. Erat quidam frater phthysicus, qui eadem infirmitate ductus est ad mortem. Qui dum lavaretur, invenerunt tres obolos circa ipsum qui eum lavabant, et stupefacti causam retulerunt priori. Qui, convocatis omnibus, quaesivit si cui de hoc confessus fuisset, quod cum ab omnibus comperisset non esse factum, doluit, et, accepto consilio, post beatum abbatem qui Virziliaci erat miserunt, consulentes de monacho quid faciendum foret. Qui praecepit ut extra omnem hominum habitationem projiceretur, et absque benedictione et religionis officio sepeliretur. At illi ponentes eum in dolio, extra castra projecerunt. Post multum vero temporis priori claustrali, nomine Hugoni in visione apparens precabatur ut sui misereretur, et domino abbati insinuaret quatenus ei servorum Dei sepulturam concederet, quia sic veniam a Domino consequi posset. Quod cum ille diu dissimularet, aliis duobus apparuit, hoc ipsum quod dictum est assidue repetens. Illi vero tres cum assidua ejus infestatione diu fatigarentur, Patri revelaverunt, et ut fratri mortuo veniam concederet precabantur. At ille timens ne illusio esset, factum distulit. Mortuus autem magis ac magis insistens, nocte ac die eis visibiliter apparens, lamentabiliter querimoniam faciebat quod ei non misererentur. Denique cum Pater nullo modo a sua intentione propter severitatem ordinis flecteretur, tandem Domini Jesu litteras defunctus priori detulit, ut patri et conventui eas ostenderet. Erat autem scriptum monachum veniam debere consequi, qui nullo alio delicto reus tenebatur. Tunc gaudium factum est et laetitia in tabernaculis justorum, et jubente patre, illi tres cum aliis festinanter currunt ad locum ubi jacebat, et eum ut erat ad ecclesiam detulerunt, fractoque dolio, eum ut prima die posuerant integrum invenerunt. Mirantibus autem cunctis de miraculo quod acciderat, in ecclesia posuerunt, et consuetis laudibus illum prosequentes, ut mos est Cluniacensibus sepelire, honoraverunt. 10. Tempore quodam cum Pater esset apud Celsinias, ubi nutritus fuerat, contulit ei Deus quod minime praetereundum est. Frater quidam in infirmaria circa mortem laborabat, et ut insanus fortiter clamabat: Morior, morior, morior. Tunc fratres ad eum concurrentes, quaerebant ab eo qua de causa sic clamaret. At ille miserabiliter dixit eis quod cujusdam equi nigri calcibus conculcabatur, ita quod nullo modo faciem suam ab eo posset abscondere. Qui statim ad Patrem currentes, nuntiaverunt verbum. At ille infirmum visitans, quaerit ab eo quid haberet, quod sic fatigaretur: Domine, inquit, sub pedibus teneor equi nigri qui me devorare conatur. At Pater signum crucis faciens, et aqua benedicta eum aspergens, consolabatur infirmum; sed ille non minus oppressione diabolica carebat. Tunc Pater toto spiritu concepto, ab illo inquirebat si veram fecisset confessionem: quam ille fecisse se affirmavit. Nequaquam, Pater ait: Si enim vere confessus fuisses, nullo modo maligno subjectus esses. Tunc pius pastor, ovi sub lupo vaganti pie subsistens, diligenter quaerebat ut quae commiserat vere confiteretur. Et cum ille silentium teneret, et quod quaerebatur non aperiret, Pater de singulis criminibus ei faciens quaestionem, venit ad illud quod occultaverat. Quod infirmus audiens in lacrymas est resolutus, et Patri investiganti totum quod fecerat confessus est. Facta autem confessione, statim equus ille niger latrinas cursu velocissimo petiit, et infirmum reliquit, Patris praesentiam ferre non sustinens. Quod infirmus videns, gaudio repletus clamare coepit: Pater recedit equus, recedit diabolus, petit latrinas, et jam non video illum. Pater autem statim sacrosanctis mysteriis eum jussit muniri, et sic accepta benedictione recessit in pace. 11. Eo tempore, cum Pater ibi moraretur, accidit ei quod non est silentio tegendum. Nam cum quadam die sua illa felici consuetudine divina celebrasset, et post celebrationem ante sanctum altare prostratus ad orationem jacuisset, subito lampas quae super pendebat, juxta illum cecidit, et ipso nesciente, nec fracturam incurrit nec olei effusionem. Quod videns magister Thomas ejus capellanus, et Petrus de S. Joanne, qui cum eo remanserant, ad alios cucurrerunt, et eis quod factum fuerat miraculum ostenderunt. Pater vero nec quando cecidit, nec quando sublatum est vas agnovit: ita erat intentus orationi. 12. Cum autem de eadem domo egrederetur, obviam habuit in porta mulierem pauperrimam, quae eleemosynam sibi dari petebat. Quam ut vir Dei conspexit, paulatim substitit, et Bernardum famulum suum, qui in talibus specialiter ei familiarius adhaerebat, ad se vocari jussit, et, ut pelliciam suam peroptimam pauperi daret, secretius imperavit. Quod cunctis charitatem viri mirantibus licet occulte fieri voluerit, celebre factum apparuit. Nec mirum alicui videatur quod inter miracula opus misericordiae interseruimus, cum ei dictum sit et desuperius revelatum: Misericordia salvabit te. 13. De rege Anglorum Henrico seniore multis notum est quanta bona Cluniaco contulerit. Hic ad ultimam hominum conditionem deductus, viam universae carnis ingressus est, et quia potentes potenter tormenta patiuntur, tormentis severioribus addictus est. Contigit autem quadam die ut cuidam militi suo quoniam idem rex quasi vivus super equum nigrum cum magna multitudine secum equitantium obviaret. Quem ut miles vidit, obstupuit, et magna voce clamare coepit: Nonne tu es dominus meus rex?---Ego, inquit, sum?---Nonne mortuus es? Vere, inquit, mortuus, et morti aeternae deputatus fuissem, nisi dominus Petrus abbas Cluniacensis cum suis subvenisset; sed quia adhuc ejus auxilio indigeo, per fidem quam dum in saeculo viverem mihi debebas, te conjuro, ut quantocius ad fratres, qui in monasterio Sancti Pancratii habitant, curras, et quid vidisti a me ex parte mea eis dicas, quatenus amico meo patri suo Cluniacensi abbati ista per litteras designent, et ut mei memor sit, et a beneficio non cesset, donec me audiat sibi gratias referentem, deprecentur. Quod ita factum est. Pater vero haec audiens, et totis viribus ut subveniret assurgens, eleemosynas, missas, tricenaria, et caetera bona, quibus peccatores solent juvari, jussit per totum orbem in suis domibus pro rege augmentari, quoad usque diceret: Sufficit. Factum est hoc quoadusque idem rex Patri et aliis multis apparuit, gratias referens de liberatione sua. 14. Tempore alio cum Pater Romae esset, et pro diversis causis ibidem moraretur, unaque praecipue peracta de Vizeliacensi ecclesia, dixit ad suos: Quis ex nobis Cluniacum deferet quod in curia domini papae ex jure obtinuimus? Tunc omnes acclamaverunt Ademarum sacristam dignum esse qui hac legatione fungeretur. Quod ille audiens, respondit: Nequaquam hoc negotium implere valeo, quia quartanam assidue patior. Tunc abbas: Auctoritate, inquit, sanctae Trinitatis, et virtute obedientiae tibi praecipio ut Cluniacum absque omni dolore vel tractu febrium pergas. Sacrista autem patris obedientiam libenter amplectens, Cluniacum pervenit, et quod Viziliaco pater obtinuisset auctoritate Romanae Ecclesiae demonstravit. Tunc cunctis gaudentibus coepit haberi consilium, quis litteras domini papae Viziliacum debeat ferre. Cum vero omnes asserent illum qui ab Urbe sanus et incolumis virtute obedientiae rediisset, et omnia vidisset et audisset, ire debere, ille consensit, et pro voluntate seniorum pergere coepit. Tunc mirum in modum febris, quae per tot intervalla locorum eum reliquerat, ut portam egressus est, eum invasit, et domum redire coegit, et sic virtus obedientiae comprobata est in infirmitate naturae. Qui audit, intelligat. 15. Praeterea cum esset in Urbe Pater, accidit ei miraculum relatione dignissimum. Erat quidam monachus, genere nobilis, religione praecipuus, officio prior Cariloci, nomine Willelmus de Roenna, contra quem invidia diaboli quidam exarserant, ita ut eorum malitia ei per quemdam venenum pararet, et hac factione vitam finiret. Eadem vero nocte et hora qua occisus est, apparuit Patri sedenti in lecto suo post completorium, et sicut solebat religiose et devote Patrem salutavit, et quid accidisset in toto indicavit. Quod homo Dei audiens, mirabiliter contristatus est. Causam tamen diligenter investigabat, et quomodo et a quo tantum scelus perpetratum fuisset inquirebat. Explorabat etiam si confessus fuisset, si esset absque poena, si communionem suscepisset. Cui ille respondit: Quia injuste occisus sum, sine poena sum. Ut autem absolutionem et communionem suscipiam ad vos missus sum. Haec omnia cum Pater audisset, eum sicut mortuum absolvit, et ille accepta absolutione recessit. Tunc Pater excitatis fratribus, indicavit eis quod viderat et audierat, et statim cursorem mittens ad locum Cariloci, jussit inquirere de die, de hora, qua mortuus ei apparuit, et si vere mortuus esset. Quod et ita omnia evenisse, ut patri revelatum fuerat, nuntius invenit, et ad eum veraci relatione detulit. Illum autem qui hujus maleficii auctor fuerat Pater excommunicavit, et a corpore Cluniacensis Ecclesiae in perpetuum separavit. 16. Tempore quo vir beatus ab Hispaniis remeabat, cum in Podio selemniter curiam celebraret, et inter personas ecclesiasticas maximum prae caeteris locum obtineret, venit ad eum quidam monachus, nomine Jordanus, de monasterio S. Fidis de Conchis, qui in Aniciensi episcopatu prioratum tenebat in oppido Ebais, consilium quaerens super morbo quod acciderat cuidam rustico suo. Dicebat enim rusticus serpentem corpus suum intrasse, et hac occasione se assidue torqueri, et per singula momenta proximum morti fieri. Quod vir Dei audiens, multum condoluit, et tota mente Spiritum sanctum concipiens, intimo cordis affectu suspirare coepit. Frater, inquit, haec nostra non sunt, sed sanctorum Dei. Tamen quia omnia possibilia sunt credenti, si fidem habeat homo, potens est divina bonitas conferre consilium periclitanti. Quapropter summo diluculo venias tu solus cum solo, et ubi nos videbis ad divina celebranda intrare, illic et tu fideliter sequaris. At ille hoc audiens, cum magna laetitia ad hospitium recessit, et summo mane ante lucem rediens, ante ostium Patris cum misero excubabat, donec egrederetur. Pater autem piae promissionis non immemor, cum duobus monachis, Petro de S. Joanne et magistro Thoma, ante lucem surrexit, et ad oratorium Sancti Majoli, ut ibi divina celebraret, perrexit. Celebravit autem missam de Ascensione, et illum qui torquebatur fecit adesse. Cum vero Evangelium legeretur, et ad illum locum veniretur, ubi dicitur: Serpentes tollent, miser os aperuit, et serpens caput emisit, quem Pater manu accipiens, et a corpore hominis extrahens, cunctis qui aderant stupentibus, in medium projecit. Homo vero corruens, fere spiritum prae angustia exhalavit: quem Pater, dum divina celebraret, cooperiri jussit. Missae completa solemnitate, ad infirmum accessit, et propria manu illum a terra elevans, ut peccata sua confiteretur imperavit. Facta confessione, lavit homo aqua et vino os suum, et sic sacrosanctis mysteriis communicans, incolumis remeavit ad propria, Tunc Pater omnes qui aderant super sacrosancta Evangelia jurare coegit, ne alicui hoc factum dicerent, dum viveret. Ipse audita autem morte ipsius, Jordanus monachus miraculum, ut factum fuerat, in capitulo Sanctae Fidis publice revelavit, et multis aliis hoc factum fuisse pro certo affirmavit. 17. Haec breviter dicta sunt de miraculis Patris nostri, non quod multa non essent dicenda, sed nolumus onerare audientes, quia ad alia properamus. Nam iste vir de nobili schemate et honesto ortus, antiquitate parentum declaratum est quantus et qualis fuerit in populo Dei. Denique proavus ejus revelatione divina ecclesiam S. Michaelis de Clusa aedificavit; mater vero numeroso filiorum germine gaudens, Marciniacum se contulit, et ibi in sanctimonia vitam finivit. Pater vero ejus in monasterio Celsiniensi sepultus est. Fratres ejus quatuor ecclesiastici et duo laici fuere, Jordanus abbas Casae-Dei, Poncius abbas Viziliaci, Armannus abbas Magniloci, Heracleus praepositus ecclesiae Brivatensis, duo milites Dissutus et Eustachius, quorum nobilitas et honestas toti Arverniae nota fuit. Quid ad nos de genere? Redeamus ad Patrem. Hic enim per XXX annos, ut mihi et aliis multis revelaverat, die Nativitatis Domini finem sibi evenire exorabat. Unde ad sanctos Carthusiae quos nimio affectu diligebat, semel in anno pergebat, et obnixe precabatur, quatenus pro suo desiderio Altissimum exorarent, ut compleretur tempore certo. Cum autem illi dicerent: Pater, indica nobis quae sit petitio tua, ut certius inde valeamus ipsum quem petis orare, ipse nolebat aperire; sed tantummodo dicebat: Si servi estis Altissimi, pro confratre vestro orate, ut desiderium meum Deus perficiat. Cum autem homo Dei ex hoc mundo transisset ad Patrem, Carthusienses Cluniacensibus pro desiderio viri Dei epistolam direxerunt, et quia consummatum fuerat quod tandiu desideraverat, evidentibus indiciis declaraverunt. Hic pacis amator in die pacis pacem obtinuit in gloria Dei. Haec breviter de beato Patre nostro dicta sunt, quia audientibus fastidium inferre nolumus, et ideo plurima prudentioribus scribenda relinquimus.