VITA [1] Tempore illo, cum se pestifera barbarorum rabies longe lateque profudisset, et Principum sententiae editae Christianos ita compellerent, quatenus aut diis sacrificia debita impense solverent, aut omnino ultio in eos decreta percurreret. Cumque tam acerba promulgata esset sententia, paucissimi viri reperiebantur, qui se Christianos esse faterentur. Sed cum haec discriminosa in Gallias irrupisset vesania, statimque latenter a fidelissimis Christianis ad aures Sixti Papae urbis Romae nuntiaretur, poscentes ut talem virum dirigeret, qui jam fidei extinctam lucernam suis deberet illuminare eloquiis, et barbarorum infidelitatem opitulante divino auxilio compesceret. Tunc memoratus vir Sixtus Papa, summae sanctitatis perspicuus, magnum et praeclarum Dei servum Peregrinum, civem quippe Romanum, ordinavit Episcopum, Marsum vero Presbyterum, Corcodemum Archidiaconum, Levitam esse constituit, et Jovianum onere Subdiaconi mancipavit e. Jovinianum etiam Lectorem, cum esset per omnia eloquens, atque in divinis Scripturis egregie eruditus, eis comitem collocavit. Qui postea Autrici, loco qui tunc temporis necdum murorum munitione cingebatur, a persecutoribus f interemptus, martyrium consummavit. Hos etenim summi Dei cultor beatissimus Papa Sixtus urbis Romae, cum omni fiducia usque ad portum marinum perducens, verbum Domini specialius praecipiebat usque ad mortem fiducialiter praedicare; ut quos auctor mali germinis venenosa pullulante doctrina lolii sui amaritudine perdere festinaret, antidoto divini poculi recreatos ad salutem pristinam revocarent. [2] Tunc vero ab ipsis cluens ad Deum oratio funditur, ad opus cœptum felix famulans blanda lympha insequitur, optatumque ad portum celeriter pervenitur. Sed cum solo jam firma vestigia cœpissent incedere, Lugdunum usque perducti celare se nullatenus potuerunt: maximeque verentes ne ad praedestinatum locum eis accedendi non tribueretur facultas, et inibi eorum adventatio non potuisset celari: quia acerbissima ubique saeviebat barbarorum interminata atque continuata Christianorum damnatio: rogatique a fidelibus fratribus ut a loco discederent, ad Autricum divina admonitione intrepidi usque pervenerunt; ubi nobilium ingens tunc, vanas deorum culturas observans, constipata resederat turba. Athletae quippe Dei, cupientes pro Christi nomine sese cruoris sui unda perfundi, jugiter Christi nomen praedicabant. Sciscitantibus vero paganis, Christianos se esse testati sunt, et ob praedicationem verbi divini sese inibi advenisse. Tunc vero beatissimi Sacerdotes, praedicatione fulgentes, pro virtutum assiduitate, quas per ipsos divina exercebat potentia, quidquid ipsius loci fuit Primorum, ad Christianitatis gratiam convolarunt. Mox et sanctus Peregrinus Episcopus, novum eis impertiens dogma, parvo ambitu ecclesiam construens, Christi nomini consecravit: cujus coruscante eloquio, maxima populi multitudo ad baptismum confluebat. [3] Cumque inibi restincta fuisset omnis cultura deorum, in territorio ipsius civitatis, ad locum qui Interamnus dicitur, quondam Eolercus Jovis, Apollinis, vel multorum nefariorum portenta consecraverat. Inter quos vero fanum Eolerci, quem proprie Jovis nomine dedicaverat, summis praecipue titulis pagani ambiebant, quia fanum ipsum magnopere constructum fulgebat. Sed cum ex more ad ipsius festa agmina populi convenissent, haec summus Antistes audiens, zelo divino permotus, Autrico cunctum fratrum relinquens officium, ut ipsi cœptum opus ab illo plenius confirmarent; ipse tamen cum festinatione maxima Interamnum perrexit, et paganorum ardenter medium se immergens agminibus, cœpit Dominum Jesum Christum alta voce fortiter praedicare. Sed haec ipso talia praedicante, vulgus iracundiae stimulis concitatum, dixit pro tribunali: Cum universus sexus indiscrete secundum Principum sanctionem deorum ceremonias reverenter exsolvat, superveniens nunc quidam tonso capite, et jam jam senio provectus, maximum generavit errorem in populo, novum volens instituere dogma. Nam si vestrae Serenitatis praeceptioni videtur, ipsum vobis facio praesentari, ne interjecto spatio, populi parte adjuncta, dissensio fiat in plebe. Cumque fuisset S. Peregrinus Judici praesentatus, venenosa ac rabida suspiratione concepta, dixit ad eum: Quia in te, ut audio, tantae contumaciae fomes exarsit, ut magnorum deorum culturis ausu tuae sermocinationis fastus ingerantur blasphemiae, quaerimus ex te, cujus loci civis sis, cujusque generis stirpe descendas, vulgo praesente edicito. sanctus Peregrinus dixit: Nulla mihi patria nisi Christus, nec nomen aliud quam Christianus. Verum etiam, etsi indignum, Episcopum ac servum Christi me esse profiteor, ob cujus nomen Gentibus nuntiandum huc usque adveni. [4] Tunc Praeses dixit ad eum. Ut religionis nostrae mos est, aut dignam famulationem diis solve, aut certe magnis te cruciabo tormentis. Ipso quoque reluctante et de divinis Scripturis ipsos vel deos eorum damnante, jussit eum Proconsul, Baugiaco loco, ubi tunc temporis custodia obscurissima habebatur, vinctum retrudi in carcerem, et multis injuriis cruciari. Ipse vero inter tam acerba supplicia non desinebat Dominum Jesum Christum militibus praedicare. Ad cujus igitur praedicationem duplex causa multitudinem populi convertebat, quia virtutibus et eloquio refulgebat. Sed cum jam eum multis diebus squalidi carceris sibi vendicasset injuria, nec tamen summae sanctitatis virum capitalis punisset sententia, Caesari in ipsa tenebrosa reservatur custodia. [5] Post aliquot vero dies ibidem adveniens Caesar, contestatur eum publice coram universa multitudine, cur tam fuisset solicitus, ut mœrorem animi vultus mutatio testaretur. Proconsul respondit ei: Secundum vestram praeceptionem universa deorum opitulatione consistunt. Sed nunc quidam, Peregrinus nomine, normam novam populis impertiri cupit, magnorum deorum execrans ceremonias: hostem se diis maximis publicavit, Christianum se incunctanter affirmans: quem etiam retrusum, et in obscurissimo carcere deputatum, vestrae clementiae reservavi. Cumque ad imperium Imperatoris, officio percurrente, eductus vir Dei de carcere, fuisset Caesari praesentatus; ait ad eum: Multa mihi de te nefaria nuntiantur: verum etiam et contra sanctionem nostram et contra deorum nostrorum venerandam culturam agendi te conamen appetere, utrum falsa, an vera sint, edicito. Sanctus Peregrinus Episcopus respondit: Si ea quae a me praedicantur vestri duritia cordis susciperet, non vana nec superflua viderentur: quia qui Christum Dei filium Deique virtutem, universaeque creaturae Dominum esse testatur, contra jus fasque nefarius judicatur. [6] Cumque haec et his similia vir Dei prosequeretur, ait ei tyrannus: Vultus tui dignitas prohibet, ut in te non secundum tuam perversam nescio quam doctrinam clementia nostra desaeviat. Sed si te ab hac vana assumptione volueris revocare, et diis nostris sacrificare, magnis nobiscum pollebis honoribus. Sanctus Peregrinus respondit: Honores vestri perditiones sunt, munera autem vestra gehenna perpetua. Ego tamen Jesum Christum Dei Filium Redemptorem omnium invoco, et usque ad mortem praedicare non trepido. Nam dii vestri simulacra muta, ex auri argentique metallis constructa, quae et voce carent, nec gressibus pollent, daemonia sunt et ex patre diabolo processerunt: cum quibus etiam vos, si conversi ad Dominum Jesum non fueritis, et baptismi unda perfusi, igni aeterno et perpetuis cruciatibus deputabimini. Nos vero, etsi temporalia a vobis illata patimur supplicia, securi sumus de sempiterni Regis promissis. [7] Haec sancto Peregrino Episcopo proloquente, Caesar magno repletus furore, dixit: Non solum iste diis nostris sacrificare resistit, verum etiam et nobis verborum suorum venenata sibilatione multas incussit injurias: propterea rebellis atque decrepitus justissime trucidetur. Prolata sententia, a militibus pugnis atque calcibus caesus, de praesentia tyranni abstractus, carnificibus deputatur. Sic Sanctus Dei Peregrinus Episcopus inter lictorum manus gravissimo torquetur exitio: sed cum fere jam omnes artus defecissent in pœna, et viderent carnifices se in eum nihil proficere; abstracto a pestifero milite gladio, capite est punitus: et exinde postea a Christianis latenter furatus, propter furentium paganorum barbarorum rabiem, dicitur fuisse sepultus. Martyrizatus est autem beatissimus Peregrinus Episcopus sub die decimo septimo Kalendarum Junii, praestante Domino nostro Jesu Christo: cui est gloria, imperium, et potestas in secula seculorum. Amen.